baptismus, an remittat omnia peccata, eti& actualia. ¶ QVÆritur, vtrum baptismus remittat omnia peccata etiam actualia? Et videtur quòd non quia institutus est contra originale. Resp. ex sentẽtia omniũ doctorum, quòd baptismus remittit omnia peccata etiā actualia. Patet Ezechielis. 36. Effundā super vos aquam mundā, & mũdabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et est determinatũ ab ecclesia de cōsec. d. 4. c. paruulo, & c. regenerāte, & sũt verba Augustini, & figuratum fuit Exodi 14. in Ægyptijs, de quibus dicitur, nec vnus quidẽ super fuit ex eis. Vbi dicit Glo. sic, peccata omnia in baptizato. Iem originale nō dimittitur sine gratia, sed gratia non patitur secum peccatum mortale, ergo omnia peccata mortalia remittunt in baptismo. Hæc conclusio est de fide, & patet ex multis locis sacræ scripturę, & ex ca. maiores, de baptis. ac proindè non licet de{ Baptismus, an remittat totā pœnam } ea dubitare. Sed an remittat tota poena debita peccatis? Respō. ex sentent. omnium doctorum quòd sic. Augus. in Enchiri. c. 43. & habetur de conse. d. 4. cap. per baptismũ ait. Per baptis. quicquid ab homine dictum, factum, aut cogitatum est, totum aboletur, & quasi factum non sit habetur. Et Ambros. qui allegatur à magistro senten. 4. d. 4. dicit, quòd in baptismo non requiritur gemitus peccatorũ, quia gratis omnia condonantur, sed si non remitteretur tota pœna, requireretur gemitus peccatorum, ergo. Item quia aliàs post baptismũ imponeretur poenitentia sicut in confessione, sed non imponitur, ergo nullus relinquit̃ reatus poenæ post baptismum. Item vt dicitur Roma. 6. In baptismo cōmorimur Christo. i. applicatur nobis eius passio plenè, ergo totam emundat cōscientiam. Et si aliqua ieiunia baptizātis ante baptismum imponebātur vel permittebantur, hoc erat propter reuerentiam baptismi, vel ad satisfaciẽdum pro peccatis, non autem ad tollẽdam poenam. Remittitur etiam ratione baptismi fomes et ĩclinatio ad peccandum: dicente Augustino de consecra. d. 4. nō ex quo, quòd nō ex æquo infestatur à fomite baptizatus, sicut non baptizatus. Diminuitur autẽ nō per subtractionẽ, sed per additionem contrarij, scilicet gratiæ & virtutis.