Baptizatus secreto debet publice benedici. ¶ QVÆRITVR, an baptizato puero secretè, debeant repeti solennes illæ ceremoniæ, & benedictiones ecclesiæ? Respondeo quòd sic, vt ait Palude, & est communis sententia. Sed quid si credens curatus iam puerum esse baptizatum, dixit solenniter omnia illa quæ concomittantur baptismum sine immersione tamen, an posteà sciens illum non fuisse baptizatum, debeat baptizare sine solennitatibus prædictis? Respondeo quòd non, sed debet de nouo solenniter baptizare, quia solennitates non sunt de essentia baptismi De ritu baptismi, an sit conueniens? consule, sanctum Thom. 3. parte. quæ stio. 66. arti. 10. & de cathecismo, exorcismoque. 3. part. quæst. 71.