¶ QVÆRITVR, an si diceret, ego te baptizo in nomine genitoris, et geniti, et procedẽtis, verè baptizaret? Resp. quòd S. Tho. hic, et. 3. p. q. 66. ar. 5. et. 6. dicit ꝙ nō. Idẽ tenẽt, Scot. Bonauẽt. Ricar. Tho. de Argẽtina, Gabri. Aliaco, et Marsi. Palu. tamẽ dubitat. Caieta. autẽ tenet omninò cōtrarium, asserens quòd ibi esset verum sacramẽtũ, quod probat multis argumẽtis. Nā de conse. d. 4. c. á quodā Iudæo habet ꝙ cũ ꝗdā Iudęus baptizaret, determinauit Papa, ꝙ si baptizabat in noĩe Trinitatis vel Christi, vel patris, & filij, & spiritus sancti (vnum quippe & idem est) non debebat iterum baptizari. Plus autem differt nomen Christi, à nomine patris, & filij, & spiritus sancti, quàm nomen genitoris, geniti, & procedentis, ergo. Hanc opinionẽ Ca ieta. reputat certā magister Victoria. Fatetur tñ ꝙ talitèr mutare formā esset contra præceptũ, ac proinde peccatum: baptismus tamen esset validus,