Christus an videri possit in eucharistia. ¶ QVÆRITVR, vtrum Christus possit videri in hostia? Respondeo ex sanct. Tho. 3. p. q. 76. art. 7. quòd naturaliter loquendo nullus oculus corporeus, præter oculum Christi potest videre Christum in eucharistia, nec oculus corporis glorificati. Idem dicit Scotus 4. d. 10. quæst. 9. & Marsilius. q. 7, ar. 3. & Durand. di. 10. q. 4. Secundò dico quòd oculus Christi in eucharistia videt se existentem in eucharistia. Hoc sanct. Tho. 3. p. q. 76. ar. 7. ad secundum. Et quia litera est ibi mendosa, debet sic legi. Ad. 2. dicendum quod oculus corporalis Christi videt se in sacramento, non tamen potest videre ipsum modum existendi quo est sub sacramento quod pertinet ad intellectum. Tertiò dico quód oculus corporalis, tam viatoris, quàm beati, per miraculum potest Christum videre in eucharistia. Hoc sanct. Tho. & conuenit etiam Scotus. Et hæc de oculo corporali. Vtrum verò per intellectum possit Christus videri, & eius modus existendi in hoc sacramento? Dico cum sanct. Thom. loco citato nunc quód naturaliter loquendo nullus intellectus humanus, aut angelicus coniunctus, aut separatus potest cognoscere Christum in hoc sacramento secundum quòd est sub speciebus. Patet quia iste modus existendi est supernaturalis excedens totam naturæ facultatem. Secundò dico quod beati vident hoc mysterium, sed in verbo nam cùm hoc sacramentum sit unum præcipuum de substantia fidei, & vissio correspondeat fidei, & spei, beati vident illud: sicut audiuimus enim sic vidimus in ciuitate domini Dei nostri Psalm. 47.