Quid demonstret pronomen hoc in consecratione panis. ¶ QVÆritur, quid demonstretur in forma eucharistiae per illud pronomem hoc? Respondeo quod licet de hoc sint variae opiniones, tenendum tamen est cum sanct. Tho. 3. p. q. 78. art. 5. & super episto. 1. Cho. 11. vbi ponit aliquas propositio. Prima tam Christus quam sacerdos aliquid demonstrant per ly hoc, quia aliâs verba non applicarentur materiæ. Secunda, per ly hoc non demonstratur aliquid singulare, & discrete: sed dicitur in generali & distinctè, & sensus est, contentum sub his speciebus est corpus meum. Sicut cùm dicimus. Hic est calix. &c, intelligitur contentum in hoc calice, est sanguis meus. Sicut quandò demonstro marsupium & dico, hoc est aurum: sensus est, quod continetur hic est aurum. Sic etiam in forma significatur, quod continetur, vel continebitur, Hic est corpus meum. Item tenet Ricard. 4. d. 8. q. 1. art. 3. & Duran. di. 8. q. 2. ad primum argumentum principale, & Capreo. d. 8. &. 9. q. vnica ad argumenta contra. 5. conclusionem. & Altisiod. & Glos. super Matth. 26. & Marsi. 4. q. 6. Et est manifestum, nam illa forma Hoc est corpus meum, nihil aliud facit nisi quod corpus Christi contineatur sub his speciebus, ergo hoc ipsum significatur per formam.