¶ QVÆRItur, vtrũ hęretici scismatici, & degradati possint cōsecrare? Magist. senten. 4. d. 13. de hæreticis & scismaticis tenet aperte, quòd quanuis tẽtent consecrare nihil faciunt. Idem dicit de degradatis. Sed in oppositum est tota cohors theologorũ nemine excepto. Tenent enim omnes, ꝙ postquā quis est semel ordinatus semper potest consecrare veram eucharistiam. Vnde Augustinus libro de corpore Christi in mysterijs corporis, & sanguinis domini, nihil à bono magis, vel á malo minus perficitur. Itẽ. 1. Cho. 11. qui manducat et bibit indigne &c. Ecce Christus permittit se contrectari & manducari a malis, ergo eadẽ ratione ꝑmittet se consecrari á malis. Itẽ hęretici redeũtes ad ecclesiā nō ordinant̃ de nouo, ergo antea poterant cōsecrare. Magist. sentent. deceptus est ex verbis Cypria. qui sine dubio fuit illius sẽtentiæ, ꝙ hæreticus nec poterat baptizare, nec sacramenta conficere. Sed iā fuit illud in concilio reuocatum ideô non est tenẽdum. Cũ igitur character sacerdotalis in quo fundatur potestas consecrandi sit indelebilis, non est dubitandum quin & potestas ipsa sit indelebilis. Vtrum autem tales missę hęreticorum, & excōmunicatorum valeant, & prosint, cùm sint separati ab ecclesia à qua valorem habent, dubitari posset. Verum quoniam adhuc ministri sunt ecclesiæ, & vtuntur potestate sibi ab ecclesia tradita, licet male vtantur ea, probabilius est quod valent & prosunt alijs. Nec obstat capi. quidam. 1. q. 1. quia non loquitur assertiuè, sed inquisitiuè, vt ait. sanct. Tho. 3. parte, q. 82. articulo, 8. ad. 1.