Ecclesia quomodo violetur, & reconcilietur. ¶ QVÆritur, quomō violetur ecclesia, et qualitèr recōciliari debet. Resp. ꝙ. ecclesia violat̃ in duobus casibus: vt habet̃ de cōse. ecclesiæ ca. vltimo, & c. significasti de adult. Primꝰ est, si in ecclesia effũdat̃ sanguis: & hoc intelligẽdũ est de graui effusione, nā si pugno aliquem in náribus, & fluat sanguis etiam in magna quātitate non polluitur ecclesia. Et etiam intelligitur de effusione iniusta. Si enim quispiam se defendendo occîdat aliquem in ecclesia, non propterea violatur. Nec oportet quòd sanguis cadat intra ecclesiam, ad hoc vt violetur: sufficit enim ꝙ ibi effundatur, etiā si percussus grauitèr, exeat statim ab ecclesia ante sanguis cadat. Secundus casus est emissio seminis, non solùm illicita, sed etiā licita viri cum vxore. Pollutio tamen in somnis quacunque ex causa proueniat, non violat ecclesiam. Additur tertius casus, scilicet si in ecclesia sepeliatur excōmunicatus denunciatus. De modo autem quo ecclesia debet reconciliari post fuerit polluta, distinguendum est, quia vel ecclesia est consecrata, aut dedicata, & sic a solo episcopo est reconcilianda: nisi ipse, vel papa alteri cōmisserit: potest autẽ cōmitti clerico cuicunque. Si autem ecclesia non fuerit consecrata, sed solum benedicta, potest à simplici sacerdote reconciliari. Si autem episcopus ægrotaret, & nolet cōmittere alteri ꝙ eam reconciliet, potest dare licentiam quód celebrentur ibi diuina quous ipse possit eam consecrare. Si autem vitia sint occulta, non opus est ecclesiam reconciliari, vt tenet beatus Antoninus, Guillelm. & Hostiẽsis. Si autem sint publica reconcilietur. Fiunt autẽ publica vel ex confessione eorũ qui fecerunt, vel ex euidẽtia facti. Ratio Ioannis Andreæ est, quia ecclesia non iudicat de occultis.