Materia eu charistiæ panis triticeus. ¶ QVÆritur, quæ sit materia huius sacramenti? Respondetur quod panis, & vinum. Ita determinatum est ab ecclesia. cap. firmiter de summa Trinitate, & fide catholica. Et in concilio Carthaginensi Et habetur de consecra. d. 2. ca. in sacramentis & ca. cùm omne, & ca. cum Marthe de celebratione missarum. Et patet, nam Christus hac materia est vsus accepit (ait euangelista) panem &c. similitèr & calicem, & non bibam ammodo de genimine vitis. Ex quo patet quòd in calice continebatur vinum. Panis verò debet esse triticeus, ita quòd in alia materia non potest confici: vt ait. sanct. Tho. 3. p. q. 74. ar. 3. Idem tenet Alexan der de Ales. 4. p. q. 32. &. Duran. 4. d. 11 q. 4. & Scotus. d. 11. q. 6. Vndè omnis panis qui in communi modo loquendi vocatur panis, & est ordinatus ad alimentum hominum, est sufficiens materia consecrationis. Ex quo sequitur, quod panis ordeaceus non est materia consecrationis, nec potest in eo confici hoc sacramentum: quia non est panis, nec ordeum est alimentum hominum, sed bestiarum. Panis autem siliginis (de centeno) quia vere est panis, & ad alimentum hominum ordinatus potest consecrari. Idem dicendum de farre, & spelta, si ex eis conficeretur verus panis. De farre dicit Palu. quòd sufficit. De spelta dicit Antoninus, quòd sufficit, sed quia hoc non est certum, credo esse temerarium consecrare in alio quam triticeo pane. De mayz apud indos, dubium est, an esset sufficiens materia & ideò non est consecrandum in eo. In pasta autem ex tritico (en la massa) non potest fieri consecratio, quia non est panis, sed ex ea fit panis, & habet alias proprietates quam panis, hic enim nutrit, illa verò interficit. In agmidone etiam sanct. Tho. tenet, quod non potest fieri consecratio: & ita ego credo, alij tamen dubitant. Et Palu. 4. d. 4. &. d. 11. q. 2. ar. 4. dicit quod potest in eo fieri consecratio: sed hoc nullo modo est tenendum.