¶ QVÆritur, an panis consecrationis debeat esse azimus. i. sine fermento? Respon. sanct. Tho. 3. p. q. 74. a. 4. quòd non est de essentia sacramenti, quod panis sit azimus, sed potest confici etiam in fermentato, quia est verus panis. Conveniens tamen est quòd quilibet consecret secundum ritum suæ ecclesiæ. In ecclesia autem circa hoc non est vnus ritus solus, nam Græci conficiunt in fermentato: vt dicit Grego. in regno. Sed consuetudo latinorum consecrandi in azimo conuenientior est quam consuetudo Græcorum. Nam Christus celebrauit in azimo, vt patet Matth. 26. prima autem die azimorum acceserunt discipuli ad IESVM dicentes, vbi vis paremus tibi commedere pascha? Et Luc. 22. venit autem dies azimorum in qua necesse erat occîdi pascha. Græci verò propter detestationem Nazareorum qui putabant legalia simul esse obseruanda cum euangelio: quia in lege Iudaeorum commendabantur panes azimi, ipsi elegerunt non consecrare in azimo. Et etiam vt expressius significarent Christum ex carne, & diuinitate factum. Vndè in hoc non sunt hæretici, nec peccant consecrantes in fermentato.