¶ QVÆRITVR, vtrum requiratur certa, & determinata quantitas panis ad consecrandum, vel an posset sacerdos consecrare tamen panis quantum sibi placuerit? S. Tho. 3. p. q. 74. ar. 2. tenet quod nulla est quantitas panis, aut vini tam magna ad consecrandum quæ non possit esse materia huius sacramenti: sicut in rebus habentibus materiam, ex parte finis determinatur quantitas materiæ: vt in domo, & in fabricatione nauis, ex parte intentionis determinatur quantitas. Ita etiam tenet Sco. Du. Gab. & omnes, & idem dicendum est de paruitate.