An oporteat materiā eucharistiæ esse præsentem. ¶ QVÆRItur tamẽ, an oporteat materiā esse præsentẽ? Resp. ab oĩbus ꝙ sic. Patet ex facto Chr̃i qui cōsecrauit materiā præsentẽ, accepit panẽ in sanctas ac venerabiles manꝰ suas, similitèr & calicẽ. Itẽ patet quia intentio ministri non potest distinctè dirigi nisi super rẽ pręsẽtem, cũ omnis nr̃a cognitio ortũ habeat à sensu, sed ad consecrandum requirit̃ intẽtio ministri, ergo & præsentia materiæ. Itẽ ꝓbat̃ efficatiús ex ritu ecclesiæ quæ nunquā materiā absentẽ, nec vnquā vissum est ꝙ aliquis sacerdos bonus aut malus tẽtauerit cōtrariũ facere: oportet igitur materiā esse præsentem, & apud sacerdotẽ. Cùm enim sacramentũ sit institutum propter homines, illa præsentia requiritur in materia sacramenti, quam cōmunitèr homines vocāt præsentiam: & cùm res quæ est post parietem non dicitur apud nos pręsens, nec etiam quæ est retro nos, videtur quòd non possit consecrari.