An sit necessarium propositum non peccandi. ¶ QVÆRITVR, an sufficit dolere solum de peccatis præteritis, vel an requiratur etiam propositum non peccandi? Hæc est grauis quæstio & de qua sunt opiniones. Maioris in. 4. dis. 14. q. 1. & Almain, & Bonauentu. 4. d. 14. in expositione textus dicunt, quod si poenitens nihil cogitat de futuro, non oportet quòd habeat propositum cauendia peccatis, sed sufficit quòd actu alitèr non habeat contrarium actum. Sanct. Tho. 1. 2. quæstione 113. arti. 5. & in. 4. d. 14. in expositione textus & d. 17. q. 2. ar. 2. quæstiuncula. 4. &. 3. p. q. 85. a. 3. &. q. 90. ar. 4. &. 3. contragentes, ca. 158. &. 4. contragentes, cap. 72. & Adrianus quodlibeto. 5. ar. 3. dicunt, quod requiritur actuale propositum cauendi á peccatis futuris. Idem tenet Albertus Magnus. 4. d. 14. ar. 10. & Alexander de Ales. 4. p. membro. 9. Quæ harum opinionum sit verior ego nescio: sed probabilior est opinio sancti Tho. & & consequentèr securior, ac proindè tenenda. Quia in materia morali oportet loqui crassis coniecturis. Pro opinione. S. Tho. faciunt verba concilij Florentini, quæ dicunt ad contritionem expectat dolere de peccatis commissis cum proposito non peccandi de inceps. Item Ioannis. 5. &. 8. existenti ad piscinam dixit dominus & adulterae, amplius noli peccare: non dixit non pecces, sed noli. Item primum quod ab eo qui fecit iniuriam postulamus, est huiusmodi propositum, señor nunca mas. Item non habet veram poenitentiam qui non diligit Deum super omnia: sed qui sic diligit Deum vult ei in omnibus placere, & in nullo displicere, ergo talis habet propositum cauendi futura.