Pœnitentia est sacramentum. ¶ QVÆRITVR, vtrum poenitentia sit sacramentum, & vtrum post baptismum sit aliquod signum visibile institutum ad remissionem peccatorum actualium? Respondeo, quod sic, & est conclusio de fide: vt patet Ioannis 10. quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Et Matthæi. 18. quodcunque solueris super terram erit solutum & in coelis. Ex his locis patet, quod est alia auctoritas & iurisdictio inter homines ad remittendum peccata. Et hæc iurisdictio inter homines exercetur per actum exteriorem, ergo poenitentia est signum sensibile institutum á Deo in remissionem peccatorum, ac proindè est sacramentum. Idem patet auctoritate ecclesiæ in ca. ad abolendam extra de haereticis. Et expressè inter sacramenta numeratur confessio peccatorum. Et inter hæreticos numerantur qui aliter sentiunt de sacramentis quam ecclesia romana sentit. Et in concilio Florentino sub Eugenio. 4. numeratur poenitentia inter septem sacramenta, ergo. Vocatur autem sacramentum poenitentiæ, quamuis contineat contritionem, & satisfactionem, & confessionem: quia sumpsit nomem ab vltimo: vt dicit. S. Tho. 4. d. 16. q. 1. a. 1. sicut sæpè vsitatum est. Nam licet homo sit animal, corpus, & substantia, non denominatur nisi ab vltimo quod est homo. Sic etiam sacerdos quamuis sit diaconus et subdiaconus nominatur sacerdos ab vltimo. Quia verô vltima pars poenitentiæ, quæ est satisfactio est poenalis, imo omnia in hoc sacramento sunt poenalia: ideó vocatum est sacramentum poenitentiae totum aggregatum ex illis partibus tribus, tam actus poenitentis, quam absoluentis