Forma sacramenti poenitentiæ. ¶ QVÆritur, quæ sit forma huius sacramenti? S. Tho. 3. p. q. 84. art. 3. dicit quòd forma vera sacramenti poenitentiæ est, ego te absoluo. Sicut enim Marci vltimo, & Matthæi vltimo dominus loquens de baptisino dixit, baptizantes eos in nomine patris, & filij, & spiritus sancti: non dixit hæc sit forma baptismi, ego te baptizo, & tamen hæretici Vuiclephistæ dicunt illam esse formam baptismi: sic de poenitentia dicitur Matthæi. 18. quodcunque solueris super terram, ergo hæc erit forma poenitentiæ, ego te absoluo. Item. 2. Chorinthi. 2. ego quod donaui si quid donaui propter vos in persona Christi, ergo sicut Paulus dicit se donasse, sic debet & sacerdos dicere, ego te absoluo. Item vt ait sanct. Thom. opusculo. 22. non est parui momenti quod ecclesia canit. Iam bone pastor Petre clemens accipe vota præcantium, & peccati vincula resolue tibi potestate tradita, ac proindè non est blasphemia, vt putant isti hæretici, quòd sacerdos dicat, ego te absoluo. Item in concilio Florentino sub Eugen. 4. expressè determinatur hanc esse formam poenitentiæ, scilicet ego te absoluo, haec igitur est forma conueniens & necessaria. Et licet permittantur alia verba, omnia sunt de congruitate, sicut etiam crucis signum. Et si dicatur in cap. nunquid de consecratione. d. 5. sacramenta cruce perficiuntur, sed non loquitur de omnibus sacramentis. Manuum impositio, dicit Palu. quod est de congruitate. Sed sanct. Tho. ait quod non debet fieri. Signat enim copiosum munus gratiæ conferri, sicut in sacramento confirmationis.