Per pœnitentiam restituitur gratia, & virtutes infussæ. ¶ QVÆritur, vtrum per poenitentiam restituantur homini gratia, & virtutes infussae? Respondeo secundum omnes, quodnon est dubitandum de hoc. Nam cùm in poenitentia detur gratia, necessario dantur omnes virtutes infusse, quæ gratiam concommittantur: sicuti in baptismo, quia datur gratia, dantur etiam virtutes morales. Sed tota difficultas est, vtrum resurgat poenitens ad tantam gratiam quantam habebat antequam caderet, vel ad maiorem, aut minorem? Ad quod omnibus alijs opinionibus demissis, dico cum S. Tho. 3. p. q. 89. ar. 2. 3. &. 5. quòd poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam quam illa à qua cecidit, nec ad aequalem, sed secundùm proportionem contritionis quam habet. Hæc opinio fuit antiquorum omnium, Alberti magni, Alexandri de Ales. 4. p. q. 77. membro. 5. & Bonauenturæ. 4. d. 14. & Ricardi, & omnium illorum qui scripserunt in theologia grauitèr, & modestè. Hoc probatur à posteriori, præter auctoritatem Hieronymi quam allegat sanctus Thomas quia experientia ostendit, quòd poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam: videmus enim feruentissimos viros post peccatum, & poenitentiam tepidè, & non ita feruenter sicut anteà operari, ergo non habent tunc maiorem gratiam & amorem Dei, amor enim Dei non est occiosus. Videmus verò magnum peccatorem aliquandô seruentissimè poenitere, & exerceri in bonis operibus, igitur non omnes resurgunt semper ad maiorem, vel æqualem gratiam. Item ad gratiam requiritur dispositio, & quanto maior est dispositio tanto maior gratia introducitur, sed contritio est dispositio non solùm ad nouam gratiam, sed etiam ad gratiam praeteritam, ergo quanto maior fuerit contritio tanto maior erit gratia, etiam praeterita. Dico igitur primò quòd cuicunque resurgenti extra gratiam quæ datur ei secundùm mensuram contritionis quam habet, & quae daretur etiam sine meritis prioribus, datur ei aliquid ratione praecedentium meritorum. V. g. sit Petrus quod habebat centum meritorum gradus, conteritur nunc post peccatum contritione vt decem, dico quòd vltra gratiam vt decem quae datur ei ratione contritionis, datur aliqua gratia ratione praecedentium meritorum. Secundò dico quòd quanto prædicta cotritio maior fuerit, tanto maior gratia dabitur ei ratione præcedentium meritorum. V. g. Petrus anteà habebat gratiam vt decem, & Plato vt decem, resurgunt ambo, Petrus contritione vt decem, Plato contritione vt. 20. dico quod Platoni dabitur maior gratia ratione præcedentium meritorum. Tertiò & vltimo dico, quod perfecte poenitenti. i. ex toto conatu semper restituitur tota gratia præcedens. Nam perfectæ poenitentiæ correspondet perfecta restitutio, non est autem perfecta restitutio nisi restituatur totum, ergo & consequentèr secundum proportionem poenitentiæ restituitur præcedens gratia. Quia iustum est quod si toto conatui correspondet tota gratia, quod medietati conatus respondeat medietas gratiæ, & tertiæ parti conatus. 3. pars gratiæ, & sic consequenter. Vnde optimum est saepe dolere de peccatis, vt restituatur tota gratia ratione præcedentium meritorum