¶ SED vtrum ad administrandũ sacramenta, teneatur sacerdos cōfiteri? Respō. ꝙ nō, quia aliâs sequęretur perplexitas. Nam si essẽt decẽ sacerdotes oẽs in peccato mortali, quis audiret prius alterius cōfessionẽ? Sed ex reueretia quam debemꝰ sacramẽtis, cōmodũ est, ꝙ ante illa ministremus, vel euangeliũ legamus, cōfiteamur: si potest cōmodè fieri. Et aliquandó negligentia cōfessionis posset esse venialis, nunquā tamen mortalis: & hoc teneatur sine quocũ scrupulo. Adrianus, Palude, & Bonauentura, ponunt aliquos casus in quibꝰ tenetur homo statim confiteri, sed ego non credo eis.