¶ SED quid faciet obliuiosus? an teneatur scribere peccata, vel aliter mādare memoriæ peccata? Maio. 4. d. 17. q. 2. dicit quòd sic. Ego nō credo ꝙ teneatur, imo nec laudo, ꝙ peccata scribantur. Probo, quia non tenetur aliquis magis ad confessionem,  ad cōtritionem: sed ad contritionẽ habẽdā non oportet peccata scribere (sufficit in generali cōteri de oblitis) ergo nec ad confessionẽ requiritur id. Nec em̃ oportet iugũ dñi reddere grauius satis est ꝙ qñ confitetur debet dare operā, vt recordetur peccatorũ, et alię sunt fabulę. Ita dicit Silues. (doctor nō spernendus) verbo cōfessio. 1. §. 1. fine. Et ꝓptereà difficile est ꝓfecto, ꝙ aliquis habẽs curā animę suę obliuiscat̃ alicuius peccati mortalis. Certè est difficile