¶ QVÆritur, vtrum confessio mortalium possit fieri laico? Respondet Magister sententiarum. 4. d. 17 & sanct. Tho. ibidem. q. 3. & in additionibus. q. 8. articu. 2. quôd in necessitate, vrgente periculo mortis, confessio etiam mortalium est facienda laico. Magister in litera allegat Augustinum dicentem, tanta vis confessionis est, vt si deest sacerdos confiteatur proximo. Et Beda, sed & grauiora coæqualibus pandenda sunt, cum deest sacerdos & vrget periculum. Hanc opinionem tenent communitèr omnes doctores, Durandus, Palude, Ricard. Gabriel, Maio. Marsili. Sed Scotus ibi dicit, quod in casu licitè fit laico, scilicet quando ab eo spero consilium, vel maiorem peccatorum dolorem: sed caeteris paribus melius est non facere. Et in. 4. d. 14. ar. 2. in fine dicit etiam Scotus. Dubium est an talis confessio sit detrimentum salutis, quia talis diffamat se sine vtilitate, ergo non est opus sic confiteri. Ipse libentèr negaret nisi moueretur dictis sanctorum sed plus sanctis credendum est, quam vni rationi leui. Et tenendum est omnino quod liceat confiteri laico in tali necessitate, licet hoc multum abierit à consuetudine: quam credo antiquis temporibus magis in vsu fuisse. Nunc etiam fit aliquando, vt in naufragio. Ad argumentum verô Scoti, nego, quod talis diffamat se, nam etiam extra confessionem possum dicere peccatum meum: vt detur auxilium, vel consilium. O dices hoc esse verum quia sequitur inde aliqua vtilitas. Dico quod etiam in confessione facta seculari est aliqua vtilitas, scilicet subiectio ipsa, qua se subijcit homini laico propter Deum, est pars satisfactionis. Et etiam propter verecundiam. Si autem timeretur infamia, aut reuelatio confessionis, tunc nec sacerdoti esset facienda. Sic veró hoc dicimus licitum, vt nullo modo dicamus præceptum. Vnde malè summa angelica, et alij summistæ imponunt magistro, et sancto Tho. quod dixerunt esse præceptum. Nam sanctus Tho. dicit, quod potest fieri, & in solutione ad primum dicit quod debet fieri: sed tamen hoc verbum non dicit præceptum. Laicus autem qui sic confessionem audierit, nullo modo debet absoluere, quia non habet potestatem, nec possunt ei committi claues: ecclesia enim non habet potestatem supra peccata mortalia nisi per sacramenta: ideò talis non debet absoluere sed deprecari. Si autem de facto absolueret, nihil faceret: sed non manet irregularis quia cum irregularitas sit poena iuris positiui, & in iure non sit expressum, quod talis incurrat irregularitatem, non incurrit. Quia in ca. is qui, de sententia excommunicationis lib. 6. ponitur regula generalis, quòd nullus incurrit irregularitatem propter quodcumque delictum, nisi sit in iure expressum. Et ita tenet Silvester verbo confessor. 1. & Palude. 4. distinctio. 17. quæstio. 3.