¶ SED quid faciet poenitens cum non potest obtinere licentiam à superiori & instat communio? Respondeo, quod communicet securè & tute. Idem enim est iudicium tunc de eo ac si careret confessore: y vaya sobre mi consciencia. Sed tamen aduertant tales, quod habeant rationabilem causam non confitendi proprio sacerdoti: verecundia enim, aut timor quód ille malè de me sentiet posteá, non est causa sufficiens: quia aliâs nemini teneretur confiteri, quia semper accidunt illa cuicunque confitearis. Si tamen nocuit iam mihi, vel indirectè me diffamauit, iam ista esset causa legitima non confitendi ei.