¶ SED dubitatur, an postquám talis communicauit in paschate, absoluatur à præcepto confessionis? Videtur quidem quòd sic, quia non stetit per eum quin confiteretur: cum non peccauerit, non confitendo, ergo. Item quia confessio videtur instituta propter eucharistiam, cum ergo iam communicauerit, videtur quòd illo anno non teneatur iterum confiteri. Sed dico, quod adhuc tenetur confiteri habita opportunitate, quia adhuc potest implere præceptum de confessione semel in anno, ergo.