¶ MAIVS dubium est, an qui ex legitima causa non cōmunicauit in paschate, ꝗa fuit ĩ mari, vel in via, posteà teneat̃ ad cōionẽ? Palu. videt̃ dicere, quòd sic: sed certè nescio quare, cũ sit determinatum certum tempus ad cōmunionem & transierit iam. Item cōfirmatur, quia si ex malitia non cōmunicauerit, posteà non tenetur cōmunicare, ergo multo minus si ex legitima causa non cōmunicauit. Consulendũ esset talibus vt cōmunicarent: sed credo, ꝙ nō tenerẽtur iam pro illo anno.