Confessio est necessaria ad salutem ¶ QVÆRItur, vtrum confessio sit de necessitate salutis? Respondeo quod sic. Patet ex ca. omnis vtriusque sexus de poenitentiis & remissionibus, vbi hoc expressè dicitur. Vtrum autem sit iuris diuini vel non, inferius disputabitur. Sed dubium est, an si confessio non esset præcepta de iure diuino, posset ecclesia ad eam obligare? nam si possit parum refert scire an confessio sit de iure diuino, sufficit enim quod iam ecclesia in concilio generali obligauit omnes ad confessionem. Et videtur quod ecclesia non potuerit confessionem praecipere. Nam secundum communem opinionem ecclesia non habet iurisdictionem super actus interiores, ergo saltem non posset nos obligare ad confitendum illos: quod quidam asserunt, sed tamen damnati sunt. Item ecclesia non posset me obligare etiam pro quocunque crimine, vt religionem profiterer, quia esset nimis graue onus, vt est communis opinio: sed etiam est onus grauissimum & difficilimum peccata confiteri, ergo si non esset præceptum diuinum ecclesia non posset ad hoc obligare. Hæc est res disputabilis & qua parum indigemus, quia habemus pro certo, quod de confessione sit præceptum in iure diuino, vt primò probauimus. Notandum tamen quod duplicia sunt præcepta, quædam quæ licet sint absoluta non obligant hominem absolutè: sed in casu, vt de eleemosyna est absolutè praeceptum, & tamen non obligat nisi in casu necessitatis: & potest esse quod nunquam concurrat talis casus in vita, & ideò non vocatur eleemosyna necessaria ad salutem. Idem de sanctificatione sabbati, maximè si ecclesia non determinasset diem. Idem de honorandis parentibus. Alia sunt præcepta quae obligant absolutè, & non est satis in casu sed oportet vt vos quaeratis casum, & dispona mini ad implendum illa. Et huiusmodi est preceptum baptismi, confessionis, eucharistiae, circa quæ teneor facere ad illa implenda. Et hæc vocantur necessaria ad salutem.