In articulo mortis an quilibet possit a quolibet sacerdote absolui. ¶ QVæritur, vtrum in articulo mortis quilibet possit absolui à quolibet sacerdote? Respond. quod si proprius sacerdos sit ibi, vel possit facile haberi, non potest nisi ab eo absolui, capiendo large proprium sacerdotem. Sed si proprius sacerdos non sit præsens, quilibet potest absoluere. Hoc habetur expressè cap. eos de sententia excommunicationis. l. 6. Et extra de furtis cap. fures. Et de officio ordinario, cap. pastoralis. Et ita tenent omnes communitèr. Patet etiam ex vniuersali consuetudine ecclesiae. Quando enim papa, vel episcopus reseruant aliquem casum, semper dicunt, nisi in articulo mortis. vbi etiam possunt absolui non solum â peccatis, sed etiam à censuris. Vtrum autem sit de iure diuino, quod in tali casu possit quilibet quemlibet absoluere, parum interest. Palu. 4. d. 20. q. 1. ar. 2. ad. 1. dicit, quòd est de iure diuino. Maio. quod de iure positiuo. Capreol. d. 19. q. vnica, & Durandus, dicunt cum Palude, & quod papa non potest hoc impedire. Probabile est vtrumque, probabilius tamen puto, quòd est de iure positiuo.