¶ SED quid si confessio sit dimidiata ex negligentia, quia non fecit sufficientem indagationem? Respōdeo ꝙ si ex industria fuerit negligens, vel si ita contẽnat vt quasi ex industria nolit examinari: sicut qui per vnũ annũ integrum non est cōfessus, & accedit ad confessionem sine aliqua examinatione, volens quidem ꝙ oĩa venirẽt ad eius memoriā, talis cōfessio est nulla, ac proindè iteranda. Si verò omisserit aliquod peccatũ, putās se fecisse sufficientẽ indagationẽ: etiam si illa ignorantia sit culpabilis mortalitèr, confessio est valida, & non iteranda.