Confessio ex negligentia dimidiata an sit iteranda. ¶ SED quid si confessio sit dimidiata ex negligentia, quia non fecit sufficientem indagationem? Respondeo quod si ex industria fuerit negligens, vel si ita contemnat vt quasi ex industria nolit examinari: sicut qui per unum annum integrum non est confessus, & accedit ad confessionem sine aliqua examinatione, volens quidem quod omnia venirent ad eius memoriam, talis confessio est nulla, ac proindè iteranda. Si verò omisserit aliquod peccatum, putans se fecisse sufficientem indagationem: etiam si illa ignorantia sit culpabilis mortalitèr, confessio est valida, & non iteranda.