¶ QVÆritur, an confessio sit de iure naturali? Respondeo quod non. Quia sacramenta ecclesiæ sunt de illis quae sunt supra naturam, & pertinentia ad fidem. Quis enim cognoscet aquam mundare peccatorem?