¶ QVÆritur, quando obligat præceptum confessionis, an statim post peccatum? S. Tho. 4. d. 17. & in additionibus. q. 6. ar. 4. dicit quòd hoc præceptum potest multipliciter considerari. Vno modo stando in solo iure diuino, seclusa ecclesiæ determinatione. Alio modo post ecclesiæ determinationem. Loquendo igitur secundùm primam considerationem, dicunt aliqui, quòd obligat solùm semel in vita, in casu necessitatis: sicut & alia præcepta affirmatiua, putâ in articulo mortis. Sed contra quia tunc esset impossibile confiteri peccata, nam cum ad hoc requiratur memoria peccatorum, videtur impossibile moraliter loquendo, quòd quis habeat in memoria peccata quæ commissit in. 40. annis: & sic frustraretur illud præceptum, saltem pro maiori parte, quia paucorum peccatorum in fine vitæ posset quis habere memoriam. Ideò dicunt{ Quando tenemur confiteri. } alij, quod tenetur quilibet confiteri in articulo necessitatis: qui vocatur quando est periculum obliuionis, sicuti & alia præcepta tenemur implere quando est probabile quôd si tunc non implentur posteà non poterunt impleri: sicut de auditione missae, non teneor eam audire manè, nisi solùm sit vnica missa quae manè celebratur: & sic de confessione quam tenetur facere intra illud tempus quod sufficit ad memoriam peccatorum retinendam. Sed contra, quia si hoc esset verum, ecclesia negligenter determinasset in cap. omnis vtriusque sexus tempus vnius anni pro confessione: nam probabile est, quod in vno anno obliuiscuntur aliqua peccata. Certum est enim, quod si de iure diuino teneremur confiteri peccata nostra pluries in anno, non posset ecclesia dare facultatem, quod differretur confessio vsque ad annum: sed sunt aliqui qui in vno anno obliuiscuntur ergo. Ad hoc sciendum, quod ecclesia, non dedit nouam licentiam, sed coercuit negligentiam, nec voluit dicere quod non confiteantur ante annum: sed quo ad forum exterius voluit arctare. Vnde si quis aggrederetur periculum mortis ante annum ecclesia non de obligabit illum à confessione in tali casu facienda. Sed quia nunc nemo obligatur confiteri nisi semel in anno (aliâs ecclesia deciperet nos) ideò falsum est quod isti dicunt. Itaque videtur mihi, & est notandum pro alijs præceptis, quod Christus instituit ecclesiam & dedit sacramenta & praecepta generalia, non autem dedit praecepta particularia, et ordinationes spetiales quibus solis posset gubernari: vti isti hæretici somniant. Quod patet nam Christus non determinauit episcopos per diuersas dioceses, & tamen nisi essent episcopatus distincti esset impossibile ecclesiam gubernari: quia possent præcipere contraria. Nec ideò fuit prouisio Christi insufficiens, nam idcirco constituit prælatos vt gubernarent ecclesiam, & præcipit fidelibus, obedite præpositis vestris. Secundó notandum quod Christus reliquit aliqua præcepta generalia sine determinatione quae quidem non possent commodè obseruari ad Christi intentionem, nisi ecclesia determinasset tempus, vel modum, &c. Verbi. gratia. Christus posuit præceptum eucharistiæ dicens, nisi manducaueritis carnem filij hominis &c. Stando solum in præcepto Christi, quando teneretur homo sumere eucharistiam? Si dicas, quod semel in vita, hoc non est verisimile, cùm secundum Hieronymum, Augustinum, Ambrosium, & alios doctores, in oratione dominica per panem quotidianum intelligatur eucharistia. Cum etiam apostoli, & in primitiua ecclesia fideles frequentarent hoc mysterium. Et Christus dixit, hæc quotiescunque feceritis in mei memoriam facietis. Et iterum hoc facite in meam comemorationem, ac priondè paret prædictum præceptum non posse commodè obseruari ad intentionem Christi sine ordinatione, & determinatione ecclesiæ. Item præceptum de celebratione festi, quomodo impleretur? nunquid sufficeret semel in vita genua flectere, & Deum collere? Sic igitur dico de praecepto confessionis, quod de iure diuino tenemur confiteri quando ecclesia determinauit. Nec enim stando in iure diuino potest determinari quando obliget: fuit etenim intentio Christi quod ista mysteria frequentarentur.