Infirmi in quibus corporis partibus vngendi. ¶ QVÆritur, in quibus partibus est vngendus infirmus? Videtur quod in omnibus, quia significat hoc sacramentum perfectam animæ curationem, ergo debet vngi in toto corpore: quia anima est in qualibet parte corporis. Respondeo, quod in medicationibus corporalibus applicantur medicinæ non omnibus partibus quæ dolent, sed vbi est radix morbi. Et quia tres sunt radices morbi spiritualis: videlicet ratio dirigens, appetitus mouens & prosequens, & principia rationis per quæ intelligit, sunt sensus (nihil enim in intellectu quin prius fuerit in sensu) ideó vnguntur omnes sensus. Principium verò mouens appetitum est dilectio: vnde vnguntur renes vbi viget dilectio. Foeminæ verò propter honestatem, nec in renibus, nec in ventre sunt vngendæ. Pedes verò vnguntur quia sunt prosecutiui & executiuè se habent. Vnctio quidem in sensibus est de essentia, non autem vnctio in renibus. Quia principium dirigens est principium omnium aliorum. Et ideò in aliquibus partibus non vnguntur: & melius esset quòd non esset in vsu. At mutilati vnguntur in partibus proximis. Et etiam ceci à natiuitate sunt in oculis vngendi. Quia tales possent per aliquas sensationes desiderare videre mulieres.