Pueri, an possint ordinari. ¶ DE pueris verò non habentibus vsum rationis dicit. S. Tho. quod esset contra præceptum eos ordinare saltem maioribus ordinibus, quia minoribus permititur in septenio. Secundò dicit quod si puer in cunis ordinaretur in sacerdotem esset verè ordinatus. Quia hoc sacramentum non requirit actum ex parte suscipientis sicuti & baptismus & confirmatio. Homicida autem post baptismum non potest ordinari ex traditione ecclesiæ. Si autem de facto ordinetur tenebit