Matrimonium contrahens de praesenti ante copulam possit religionem ingredi. ¶ QVÆRItur, vtrum qui contraxit matrimonium possit ad religionem transire? Respondeo, quòd postquam matrimonium est consumatum non potest. Et ita tenent omnes doctores. Et est determinatio ecclesiæ. Probat. S. Tho. quia nullus potest dare alienum, sed consumato matrimonio neuter coniugum est sui iuris: iuxta illud Pauli vir sui corporis potestatem non habet sed vxor, ergo. Et de hoc sunt multa iura in titulo de conuersione coniugatorum Sed ab hac regula generali sunt exceptiones. Prima quando vnus coniugum { Post matrimonium consumatum quis possit religionem ingredi. } commisit adulterium, alter potest transire ad religionem libere: vt habetur expressè ca. agathose. 27. q. 2. Secunda exceptio est si vterque coniugum voluerit profiteri religionem tunc licebit ambobus ingredi eam. Est tamen notandum quod de licentia vnius coniugis alter potest transire ad religionem, dummodo ille qui dat licentiam ingrediatur etiam religionem, vel sit in ætate senili in qua non sit ei periculum continentiæ. Nam si tale periculum ei immineret illa licentia nihil valeret, & professio alterius nulla esset. Si autem sit in ætate tam senili quod iudicio prælatorum non sit ei periculum de castitate, tunc potest dare licentiam etiam si alter coniux maneat in seculo. De istis sunt multa loca in iure videatis vos illa. Dicit etiam Palu. 4. d. 27. q. 3. quòd quotiescunque licet viro transire ad religionem, licet etiam ei transire ad sacros ordines in seculo. In nullo doctore hoc inueni, & credo quòd dicit verum, quia tunc nullum est impedimentum. Vnde si vxor commissit adulterium, maritus potest promoueri ad sacros ordines etiam si non intret religionem. Et idem dicendum est si vxor sit extra periculum incontinentiæ, & dederit viro licentiam.