QVÆRITVR, vtrum matrimonium contractum per procuratores sit sacramentum? Respondet Caietanus quod non. Quia nullum sacramentum potest confici per procuratores. Item quia receptio gratiæ est actus personalis, & non potest dari vni pro altero: sed in quolibet sacramento nouæ legis confertur gratia, ergo. Dicimus tamen quod licet talis contractus non sit sacramentum, est tamen verum matrimonium. Et ita factum fuit Genesis 24. per Heliezer seruum Abraham & patrem Rebecæ. Dicit Caietanus quòd facilius posset papa dispensare in hoc matrimonio, quám in eo quod est sacramentum contractum, scilicet inter præsentes & per verba de præsenti.