¶ QVÆritur, an sponsa ante benedictionem ecclesiæ teneatur reddere debitum marito petenti? Respondetur quod infra duos menses ante benedictionem ecclesiæ post matrimonium de præsenti non tenetur reddere debitum. Quia dantur illi ad hoc quod si voluerit religionem ingredi, intret. Nec etiam post illos duos menses tenetur reddere ante benedictionem ecclesiæ: sicut nec tenetur marito petenti in ecclesia. Quia vtrumque est prohibitum.