¶ QVÆRItur, an si fuerit aliquis impotens ad concubitum teneat matrimonium cum illo? Respondeo, quod duplex est impotentia. Quædam perpetua, & hæc tam in viro quam in foemina irritat matrimonium: vt si spado contrahat matrimonium non tenet. vt in ca. 1. de frigidiset maleficiatis. Si autem post matrimonium superueniat impedimentum non irritat matrimonium. Nam quod semel fuit matrimonium semper erit firmum. Et hoc impedimentum iure naturali irritat matrimonium: sicut iure naturali prohibentur duæ foeminæ contrahere inuicem. Sed quomodo cognoscetur, an talis impotentia sit perpetua? Respondeo quod debent esse per trienium iuncti, & dare operam rei vxoriciæ: & si post trienium constet de impotentia alicuius, debent separari: vt habetur in cap. laudabile, in illo titulo. Sed si statim possit agnosci quod sit impotentia perpetua, statim debent separari. Vide Siluestrum verbo matrimonium. 8. §. vltimo.