SED quid de casu qui sæpè est in vsu ego habeo filiam spuriam quam non possum instituere hæredem, quia leges hoc vetant, voco amicum meum & constituo eum hæredem tali pacto, quod omnia bona det filiæ meæ, vtrum talis amicus teneatur dare bona illa filiae? & vtrum filia cum bona conscientia possit ea retinere, accipere & possidere, postquam lege municipali prædicta bona sunt vallata? Respondeo quod omne promissum est de iure naturali ad implendum, & ideò talis amicus in foro conscientiæ tenetur dare ea bona filiæ meæ: si rex illa non confiscauerit: & illa licitè recipiet, & possidebit licitè in foro conscientiæ, non est dubium.