¶ POtestas clauium se extendit ad remissionẽ culpæ. Nā licet Deus remittat per se culpam, opera tñ sacerdotis agit instrumentalitèr, vt instrumentũ animatũ: nam aliás ad remissionẽ culpæ non exigerit votũ recipiendi effectũ clauium. Vide Caieta.in opuscul. 27. quæstionũ, &. q. 12. de effectu absolutionis. Et Adrianũ. q. 2. de clauibus. Et Tomam Vualdensem lib. de sacramentis a cap. 143. vs ad. 146. inclusiuè. Extendit etiam se potestas clauiũ ad remissionem poenæ æterne, quòd quandò remittitur culpa, & etiā temporalis in eo qui cũ contrictione accedit. Nam sicut applicatur nobis in sacramento meritum passionis Christi ad remissionem culpæ, ita quoque eiꝰ satisfactio ad remissionem poenæ: remittere enim huiusmodi poenam pertinet ad remissionem peccati. Et quanuis. d. Tho. videatur dicere ꝙ claues remittunt poenam proportionabilitèr ad peccata: vt si peccatum est paruum parua poena remittitur, si magnum multũ poenæ, sed non tota: quia aliâs frustra imponeretur satisfactio. Tu tñ tene, claues tm̃ poenæ remittere cęteris paribus cũ peccatum est paruũ, quantũ si esset magnũ. Quia sacramẽtum æqualitèr se habet, & dispositio est æqualis. Nihilominus habita ratione cōtritionis, cōfessor debet iniũgere satisfactionẽ. Quia nescit, an tota poena remissa sit. Et ꝙ poenitentia nō sit moderanda secundùm quantitatem peccati, sed secundùm contritionem poenitentis, patet ex Innocent. cap. 8. de poenitentijs & remissionibus.