¶ SED nunquid in mortis articulo huiusmodi poterunt absoluere? Divus Tho. hic in additionibus. q. 19. art. 6. nullum casu excipit. Sed supra. q. 8. generalitèr dixit in articulo mortis quemlibet sacerdotem absoluere posse. Sed. 3. p. q. 82 a. 7. secundum quod solus baptismus permittitur esse ratus hæreticis & scismaticis in articulo necessitatis. In nullo autem casu possunt consecrare, vel aliud sacramentum conferre. Et idem hac. q. ar. 5. 3. Et est communis opinio. Sed Palude. d. 25. q. 1. circa finem tenet, quod in articulo mortis licitum est ab haeretico recipere poenitentiam: quia est sacramentum necessitatis, sicut baptismus. Idem Siluester verbo confessor. 1. §. vltimo. Et Maio. d. 17. Et Glo. de sponsa. ca. 11. Et re vera, de excommunicatis catholicis non dubito quin in articulo mortis possint sacramentum poenitentiæ ministrare. Non enim video causam quare fideles in articulo mortis praesente sacerdote catholico priuentur sacramento necessario ex iure diuino. Nec esset minus intolerabile prohibere absolutionem in art. mortis quam reseruare casus: præsertim cum communiter homines habeant attritionem. Item licet recipere baptismum, ergo absolutionem: quia vtrumque est in diuino præcepto, & sacramentum necessitatis. Item cap. quod non est de regulis iuris dicitur quod necessitas non habet legem. Et idem mihi probabile est de hæretico, à quo periculum non timetur, & qui non errat in articulo sacramenti poenitentiæ, præsertim si de iure diuino quilibet sacerdos habeat auctoritatem in articulo mortis. Non valet quod afferri solet in contrarium de Hermegil. ex. 24. q. 1. c. vltimo, tum quia ibi loquitur de communione quæ non est sacramentum necessitatis, tum quia id fecit ne faueret. Arriano episcopo: quem pater ob id destinarat. ¶ Sacerdos autem non potest vti claue in quemlibet, sed in eos tamen qui ei in sortem venerint: nisi in necessitatis articulo vbi nemini sacramenta sunt deneganda. Hanc opinionem. d. Tho. probabiliorem facit Martinus. 5. qui in concilio Constant. circa finem, inter reliquas interrogationes ponit hanc, vtrum credat auctoritatem iurisdictionis papæ, & episcopi esse maiorem in soluendo, ligandoque, auctoritate simplicis sacerdotis, etiam habentis curam animarum. Proprius verò sacerdos in aliquibus casibus non debet absoluere sibi subditum, sed remittere ad superiorem. Primus quandò est solennis poenitentia imponenda quia eius proprius minister est episcopus. Sed iam haec poenitentia recessit ab vsu. Secundus de excommunicatis, quando inferior sacerdos non potest absoluere. Tertius quando inuenit irregularitatem contractam, pro cuius dispensatione debet ad superiorem remittere. Quartus de incendiarijs. Quintus quando est consuetudo in aliquo episcopatu quod enormia crimina ad terrorem seruantur episcopo. Et nota solutionem ad primum in additioni. q. 20. a. 2. in qua dicit, quod sacerdos non debet audire confessionem mulieris cum qua peccauerit, sed debet ad alium mittere, nec illa debet ei confiteri, sed petere licentiam ad alium eundi, vel ad superiorem recurrere. Si ille licentiam denegaret, tum propter periculum, tum quia est minor verecundia, si tamen absolueret, absoluta esset. Et quod Augusti. dicit nullus officio sacerdotis vti debet nisi immunis ab illis sit quæ in alijs iudicat. Dicit tamen divus Tho. intelligendum secundum congruitatem & non secundum necessitatem sacramenti. Et hæc de clauibus dicta sufficiant.