ECce tibi christiane lector, amplam atque expeditam de sacramentis ecclesiae materiam, ac tractationem: opus verè christiano homine dignum. Vbi tam plenè, cumulatèque omnia inuenies, quæ requires, quæque ad hanc doctrinam exiguntur vt nullus sit quantum uis mentis inops, qui eo accuratè lecto & inspecto, non possit sacramenta ipsa administrare, pastorisque munus (modo industria & solertia comites ad sint) sustinere. Cuius fontem doctrinæ si à me petas fratrem Franciscum Victoriam esse accipe, celebratissimum illum ac decantatissimum , in vniuersa Europa virum , qui in munere theologico primas sua tempestate Salmanticæ partes obtinuerat. Quo in opere si doctrinæ sublimitas abfuisset, quæ miro modo inuitare lectorem debet: vel ipsa tanti autoris dignitas per se satis alliceret, atque excitaret. Quamquam illud te interim latere minime velim, non minimam laudis gloriæque portionem , ex tanto hoc opere fratrem Thomam Chavem reportare: virum vt religiosum ita in sacræ theologiæ studio peritissimum . Huius enim cura omnis in colligenda Victoriae doctrina & dispensanda fuit, vt tanto autore dignus indigestus alioqui Victoriæ foetus, in lucem emitti posset. Age igitur foelici numine tam praeclara tamquam sublimi doctrina vtere, quæ miro modo componere animos, atque dirigere per tramitem veritatis valeat: & mihi pariter in Christo gratias age, cuius opera tantum munus in lucem editum est, vnde ingens commoditatum cumullus vniuersis fidei catholicae cultoribus redundare possit, quod non sine supremae cælsitudinis afflatu factum esse reor, cui laus sit honor & gloria per infinita seculorum secula.