CVM ad amusin perpendiculumque apud me reuoluerem, lector beneuole, quam aliquod iam annis per vniuersam hanc Hispaniæ regionem à te celebrata, sparsa, ac disseminata fuerit nominis mei fama, in ciuile sat, atque in humanum à me fore existimaui, si à tam præclaro pro repub. & hactenus inuiso instituto meo nunc desistere viderer, & de me conceptam fidem inter priuatos saltem parietes non conseruarem. Ac me prorsus huiusce almæ, ne dicam vniuersitatis, sed etiam totius Hispaniæ indignum officio ipse prædicarem, si ad extremum vsque spatium aliquem vitæ meæ spiritum pro rep. ociosum atque tranquillum ducerem. Tanta enim est in me reip. beneuolentia, tantus denique ardor, vt si officia duntaxat, non autem animum atque voluntatem remetiar, ingratus proculdubio sim moriturus. Quæ quidem officia animum meum noctes diesque concitent atque admonent: non cum vitæ tempore dimittendam esse commemorationem nominis mei, sed cum omni posteritate adæquandam. At cum elapsis seculis nec non præsentibus, statuas & imagines animorum simulachra sed corporum, studiosè multi summi homines in sui commemorationem reliquerint: ego tamen præclarius semper præstantiusque duxi: laborum virtutumque mearum effigiem in sempiternam mei memoriam, ac reip. vtilitatem relinquere. Quare quis tandem me reprehendat? aut quis mihi iure succenseat? si quantum cæteris ad suas res obeundas, quantum ad alias voluptates, quantum ad ipsam requiem animi & corporis conceditur temporis: quantum alij tribuunt in tempestiuis conuiuijs, quantum denique aleæ, tantum mihi egomet ad hæc studia his meis characteribus recolenda sumpsero? Verùm cum superioribus his diebus domini Ioannis Medinæ volumen de pœnitentia tam acutè, ac subtiliter tractantem, ac disputantem tibi obtulerim: nihilominus quia varia lectio auditoris & lectoris animum oblectat, ego nunc tibi domini Melchioris Cani codicem non minori cum ingenij acumine de pœnitentia & sacramentis disserentem prodo, & quò clarior, elucidiorquè per docta virorum ora volitaret postremam in excudendo ab eo adiici manum curaui. Quamobrem, lector celeberrime, à te iterum atque iterum contendo, vt codicem hunc à tanto viro editum, semper præ manibus habeas hic enim est, qui ardet amore iuuandi recta studia, in quo tanta est in disputando præ cæteris eloquentia, vt perlectis eius à te dogmatibus ipsum prorsus Ciceronem audisse, aut perlegisse videaris. Conserua quæso hominem hunc pudore eo: quem amicorum studiis vides comprobari, tum dignitate, tum venustate, ingenio autem tanto, quanto id conuenit existimari, quod summorum hominum ingeniis ex petitum esse videas. Vale. Ex officina nostra typographica. Anno D. 1550. die verò. 17. mensis Martij.