RELECTIO DE POENITENTIA HABITA IN ACADEMIA SALMANTICENSIS, ANNO M. D. XLVIII. A FRATRE MELchiore Cano ordinis Prædicatorum, sacræque Theologiæ professore, super. 14. distinctione quarti sententiarum. Compluti, Ex officina Ioannis Brocarii 1558 Prior Conclusio. Pœnitentiam infusæ virtutis actum, his qui mortaliter peccauerunt semper fuisse necessariam, non ad salutem modò, sed ex præcepto quoque peculiari. Posterior conclusio. Pœnitentiæ verò sacramentum, peccatoribus post baptismum ad vitam æternam consequendam, necessarium esse. Quo fieri, vt & mortalia peccata omnia sacerdotibus confiteri, & ad eorum arbitrium satisfacere, diuino iure teneamur. Andreas a PortoNARIIS LECTORI. S. D. CVM ad amusin perpendiculumque apud me reuoluerem, lector beneuole, quam aliquod iam annis per vniuersam hanc Hispaniæ regionem à te celebrata, sparsa, ac disseminata fuerit nominis mei fama, in ciuile sat, atque in humanum à me fore existimaui, si à tam præclaro pro repub. & hactenus inuiso instituto meo nunc desistere viderer, & de me conceptam fidem inter priuatos saltem parietes non conseruarem. Ac me prorsus huiusce almæ, ne dicam vniuersitatis, sed etiam totius Hispaniæ indignum officio ipse prædicarem, si ad extremum vsque spatium aliquem vitæ meæ spiritum pro rep. ociosum atque tranquillum ducerem. Tanta enim est in me reip. beneuolentia, tantus denique ardor, vt si officia duntaxat, non autem animum atque voluntatem remetiar, ingratus proculdubio sim moriturus. Quæ quidem officia animum meum noctes diesque concitent atque admonent: non cum vitæ tempore dimittendam esse commemorationem nominis mei, sed cum omni posteritate adæquandam. At cum elapsis seculis nec non præsentibus, statuas & imagines animorum simulachra sed corporum, studiosè multi summi homines in sui commemorationem reliquerint: ego tamen præclarius semper præstantiusque duxi: laborum virtutumque mearum effigiem in sempiternam mei memoriam, ac reip. vtilitatem relinquere. Quare quis tandem me reprehendat? aut quis mihi iure succenseat? si quantum cæteris ad suas res obeundas, quantum ad alias voluptates, quantum ad ipsam requiem animi & corporis conceditur temporis: quantum alij tribuunt in tempestiuis conuiuijs, quantum denique aleæ, tantum mihi egomet ad hæc studia his meis characteribus recolenda sumpsero? Verùm cum superioribus his diebus domini Ioannis Medinæ volumen de pœnitentia tam acutè, ac subtiliter tractantem, ac disputantem tibi obtulerim: nihilominus quia varia lectio auditoris & lectoris animum oblectat, ego nunc tibi domini Melchioris Cani codicem non minori cum ingenij acumine de pœnitentia & sacramentis disserentem prodo, & quò clarior, elucidiorquè per docta virorum ora volitaret postremam in excudendo ab eo adiici manum curaui. Quamobrem, lector celeberrime, à te iterum atque iterum contendo, vt codicem hunc à tanto viro editum, semper præ manibus habeas hic enim est, qui ardet amore iuuandi recta studia, in quo tanta est in disputando præ cæteris eloquentia, vt perlectis eius à te dogmatibus ipsum prorsus Ciceronem audisse, aut perlegisse videaris. Conserua quæso hominem hunc pudore eo: quem amicorum studiis vides comprobari, tum dignitate, tum venustate, ingenio autem tanto, quanto id conuenit existimari, quod summorum hominum ingeniis ex petitum esse videas. Vale. Ex officina nostra typographica. Anno D. 1550. die verò. 17. mensis Martij. THEMA RELECTIOnis. Nisi pœnitentiam habueritis, omnes peribitis. Luc. 13 C. LOCVM hodierna mihi disputatione tractandum, viri grauissimi, qui de summa facie (quod aiunt) spectauerit, apertiorem fortasse existimabit, quàm vt nostram explicando diligentiam desideret, aut laborem. Qui verò introspicere curiosius velit, comperiet sanè, multas in profundo veritates delitescere, plusque habere in recessu, quam in fronte promittit. Nisi pœnitentiam (inquit apud Lucam dominus) habueritis, omnes peribitis. Qui quidem locus, quæstionem licet simplicem continere videatur, multiplicem tamen disserendi materiam subministrat. Nam cùm duplex in pœnitentiæ nomine significatio sit & virtutis & sacramenti, mox animaduertitur disputationem meam in duas esse partes diuidendam: quarum altera versetur circa pœnitentiæ virtutem, altera circa pœnitentiæ sacramentum. Hęc enim tractandi forma, atque particio, à magistro sententiarum dist. 14. primum accepta, vniuersis deinde theologis vsurpata est. Cumque de vtroque partitionis membro infinitas prope modum quęstiones authores scholastici persequantur: at ego, sex mihi præcipuas ex intimis huius loci visceribus eruendas putaui: quibus omnino expositis, nihil esse video, quod amplius ad thematis intelligentiam, desideretur. Ac principio statim, controuersia illa veniet in medium, quæ fundamentum est cæterarum. An pœnitencia sit dolor de peccatis, qua ratione contra Deum fuere commissa. Euestigio sequeretur altera: Sit ne pœnitentia virtus. Succedet suo ordine, tertia, An sine pœnitentiæ virtute salus peccantibus esse possit. Quarto loco id quæremus, an sit de pœnitentię virtute peculiare præceptum. Quintò in dubium vocabitur. Num etiam pœnitentiæ sacramentum sit ad salutem necessarium. Postremò, an hoc idem sacramentum, euangelico iure præceptum sit. Has controuersias, tantisper dum definire contendo vos, viros ornatissimos, nostrę huius consultationis & auditores & iudices, quæso diligenter attendite. PRIMA PARS. PRinceps igitur quæstio ea erat: an pœnitentia sit dolor de peccatis, quia contra Deum fuere commissa. Vbi inuestigare compellimur, quidnam pœnitentia sit, quidque sua definitione & natura contineat: id quod in hac materia difficillimum est, egetque disquisitione non parua. Et quanuis controuersiæ omnes sine discrimine apud scholasticos soleant in vtramque partem disceptari: ego tamen hanc primam (quoad per aduersarios licebit) sine argumentis vltrò citroque iactatis, exponere cupio, Quòd (nisi me mea fallit opinio) res alioqui explicatu difficilis, hoc seruato tenore facilius explanabitur. Pœnitentiam ergo definituris, vt à facillimis ordiamur, tenenda primúm est ipsius vocis origo. Nam sine huiusmodi notione rem de qua disserimus probè tenere non possumus. Pœnitentiam itaque à pœna deriuari, nemo est qui possit ambigere. Pœna autem, vindicta quedam est præteritæ culpæ. Vnde & Prisci authores, verbum pœnio, pro eo quod punio, vsurpauere. Sed, & cùm rerum malè gestarum, quasi, vindicante natura, ipsi intra nos de nobis supplicium sumimus, tum, pœnitere propriè dicimur. Pœnitentiæ autem vocabulum tam etsi latius pateat, vsu tamen doctissimorum, in bonam partem deflecti solet: vt non, nisi quæ iustè pro culpis assumitur, Pœnitentia nuncupetur. Iustæ autem vindictæ duo sunt genera: alterum publicum, in quo alius est reus, alius iudex, accusator, & testis: alterum priuatum, in quo, & reus, & vindicationis administer idem est. In illo, aliena culpa vindicatur: in hoc propria. Illa vindicta inuoluntaria patienti est: hæc contra, voluntaria. Pœnitentię igitur nomen, non quam libet culpæ vindictam, sed illam voluntariam designat, qua reus ipse sponte pœnas eligit, vt in proprias culpas animaduertat. Augustinus (siue quis alius eius operis fuit author) in libro de vera & falsa pœnitentia. cap. 19. "Pœnitere" (inquit) "est pœnam tene"{ De pœn. dist. 3. ca. pœnitentia est. }"re, vt semper puniat in se vlciscendo, quod commisit peccando", & cap. 8. "Pœnitentia est quædam dolentis vindicta, voluntariè punientis in se, quod commisisse se, dolet." Quo & Ambrosius videtur allusisse, super Psal. 27. concione. 1. dicens. Plena est difinitio pœnitentię commemoratio delictorum, vt vnusquisque peccata sua, velut quodam quotidiani sermonis flagello castiget, & commissa sibi flagitia condemnet. Literæ quoque sacræ passim admonent pœnitentiam agere, ad quam profecto non exhortarentur, nisi spontanea esset: nec pœnitentiam ab alio inflictam, agendam esse monerent: sed potius patiendam. Quod nostro in themate etiam intelligitur si verba diligentius expendantur. Nisi pœnitentiam habueritis ait. Id autem habere dicimur, quod in nostra potestate est: vt D. Thom. annotauit. 1. p. q. 38. art. 1. At verò, cùm nemo in malum aspiciens operetur, vt Diony. 4. c. de diui. nomi. scite tradit, qui volens prudensque pœnam eligit, eum alicuius boni gratia, tanquam finem sibi præstituat, hoc facere necessum est. Finis autem primus iustę vindictę, is habetur vt qui lesus per culpam est ei per pœnam satisfiat. Eatenus quippe iudex nocentem plectit, quatenus opus esse, censet vt iniuriæ, & priuatæ & publicę faciat satis. Sic igitur et pœnitens, ob eam causam vindicat culpam quam admisit, vt deo quem offendit debitam satisfactionem impendat. Sed enim, per offensam culpę, non solùm iustitia legislatoris, sed et amicitia violatur, quapropter, alter finis pœnitentis est placare deum quem offenderit, eumque sibi conciliare. Inde enim vindictam, compensationemque delicti: opportuit in pœnitente vltraoneam esse, quoniam oportebat amicam esse Nam neque apud homines, redintegratur amor, per coactam satisfationem offendentis. Cum autem amicus, pœnis amici non delectetur, & alioqui etiam (Aristotele authore) pœnæ medicamenta sint, quæ velut per contrarium dolorem: morbum pellunt ex voluptate progenitum, tertius pœnitentiæ finis est salus animi. Dolet namque pœnitens, lachrymatur & gemit, vt per huiusmodi quasi antidotum, morbo spirituali medeatur. vt Diuus Thomas tertia parte. quæst. 90. art. 3. docuit, & Augustinus tracta. in Psal. 57. Sed & Hieronymus in Ecclesiastes caput septimum, inquiens. "Nouit hirundo pullos de succo oculare chelidoniæ, & dictamum capræ appetunt vulneratæ, cur nos ignoremus medicinam pœnitentiæ propositam esse peccantibus?" Eandem quoque sententiam eisdem ferè verbis, Tertullianus dixit in libro de pœnitentia. Et Chrysost. homil. 7. ad populum Antioch. "Iudices" (inquit) "cùm latrones ceperint, ac sacrilegos, non quomodo ipsos meliores reddant considerant: sed quomodo ab ipsis peccatorum pœnas exigant: Deus autem contra: quum aliquem ceperit peccatorem, non considerat quomodo supplicium sumat, sed quomodo ipsum corrigat." Itaque & iudex, pariter & medicus. &c. Paulus denique. 2. ad Corin. 7. "tristitia" (ait) "quæ secundum Deum est, pœnitentiam in salutem operatur." Quamobrem, pœnitentiæ iudicium vt amicum, ita quoque salutare est, plusquam vindicatiuum, cuius, scilicet, finis, non tam vindicta quàm vindicta salutaris est. Igitur (vt quæ tan multis diximus, in breuem summam redigamus) pœnitentia dolor de peccatis est, aliâs & in beatis esset, nec esset iuxta nomen suum, pœna. Et dolor est sponte pro peccatis assumptus, vt sit, vindicta culparum voluntaria, nec vindicta solùm satisfactoria, sed etiam amica & salutaris. Ac poterant hæc apud omnes, inconuulsa ratione consistere: nisi ab iis, qui linguarum eruditione, proprioque sensu iactantur (vana licet fiducia) quaterentur. Obiicit tamen nobis Lutherus apud Rofens. ar, 5. Imò & Erasmus in annotationibus super tertium Matth. caput, quòd apud Græcos μετὰνοια non pœna aut dolor est, sed resipiscentia: & μετανοεῖν resipiscere. At vbi interpres noui testamenti vsurpat pœnitentiæ vocabulum, græco in fonte μετὰνοια est. vbi pœnitent agite, Græca lectio habet μετανοεῖτε, non ergo in vsu scripturę sacræ pœnitentia dolor aut pœna est, sed mutatio consilij & mentis & pœnitere, sapere post erratum, instituereque animum ad viuendum rectè. Scilicet hoc irrefragabili argumento, in illam hęræsim incidêre Germani, vt crederent, veram pœnitentiam nihil aliud esse, quàm nouam vitam. Iuxta quod Ambros. apud Magistrum. 14. dist. ait, "veram pœnitentiam esse, cessare à peccato." Hinc verò nos, paucis extricare possemus, si veteris interpretis, & Christianorum omnium latinè loquentium authoritate contenti, latini nominis notionem & originem sequeremur: que satis (vt arbitror) ante nobis explicata est. Quin etiam, si rerum ordo, fuerit diligenter inspectus, resipiscentia atque tristicia, vsque adeò sibi vicissim hærent, vt, si alteram tollas, vtramque necesse sit esse sublatam. Etenim, si sapis, protinus incipit displicere, quod placuit. Imò, si erratum tuum semel intelligis, tu ipse incipis, tibi illico displicere. Cùm verò, quicquàm displicet quod placebat. id quemadmodum quo tempore placuit delectabat, ita necesse est, contristare dum displicet. Ac ne hunc quidem resipiscentiæ tristiæque nexum, arcanæ literę tacuerunt. Genes. 6. Videns Deus quòd multa malitia hominum esset in terra, pœnituit eum, quòd hominem fecisset, & tactus dolore cordis intrinsecus. En post pœnitentiam: dolor cordis apponitur, & Hiere. 31. "Postquàm conuertisti me egii pœnitentiam, & postquam ostendisti mihi, percussi femur meum": in quæ verba Hierony. "Dolentis "(inquit) "& plangentis". & super errore pristino plorantis indicium est, vt femur manu percutiat, & stultum se ante fuisse fateatur. Dolor itaque, comes indiuiduus est resipiscentiæ. Quòd si latine vocis nullam rationem haberemus, si rerum item consequentiam et ordinem negligeremus, etiamnum, Luthero Erasmo que ostenderemus Græcam μετανοὶας vocem pœnam quoque ad vindictam designare. Cuius rei testimonia si quis à nobis requireret, nihil esset profecto. quod tam facile expedire possemus, nisi ad alia properaret oracio. Certè Paulum. 2. ad Corinth. 7. pro pœnitentia μετάνοια vsurpasse, vel proteruus inficiari non poterit habent enim græca in hunc modum κ᾽ γρ κατάθεον λύϖκ, μετάνοιαν εις῀ σωτιρὶαν αμεταμ῾ελκτονκατεργαξεται: hoc est. quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in lutem non pœnitendam operatur. Quo loco si resipiscentiam vertas, sententiam in apostolo falsam efficies non enim tristitia resipiscentiam operatur: sed è diuerso resipiscentia tristitiam: at tristitia quæ secundum Deum est pœnitentiam hoc est voluntariam pœnam,{ In epigrammate in occasionis statuam. } vindictamque culparum. Noster item Ausonius loquentem pœnitentiam inducens: "sum" (inquit) "dea, quæ facti, non factique exigo pœnas, nempe vt pœniteat, sic metanœa vocor." Non igitur siue latinè pœnitentia, siue græcè menanœa, nouam solummodo vitam: sed & veteris odium vindictamque significat. Sed ais: si verbum verbo reddas, μετανοία mutatatio cogitationis & mentis est, transmentatio, si in hunc modum loqui latina consuetudo permitteret. Fateor equidem. At mentis mutatio esse non potest, nisi mens diuertat à malo, contraque accedat ad bonum. quod quia non fit gressibus corporis, sed affectibus animi, veterem vitam animus auersetur oportet, cum elegit nouam: sic enim animi mutationem recta philosophia interpretatur: quam si haberent Lutherani, nihil ab illis præterea exigeremus, si modo haberent eam, non quam sibi fingunt ipsi, sed quam & verè et graphice describit Ambrosius. 2. lib. de pœnitentia cap.{ De pœniten. d. I. c. sunt qui. } 10. inquiens. Facilius inueni qui innocentiam seruauerint, quam qui congrue egerint pœnitentiam. An quisquàm illam pœnitentiam putat, vbi requirendæ ambitio dignitatis, vbi vini effusio, vbi copule coniugalis vsus? Renunciandum seculo est, somno ipsi minus indulgendum quàm natura postulat, interrumpendus est: gemitibus, interpellandus est suspiriis: sequestrandus orationibus: viuendum ita, vt vitali huic moriamur vsui. Seipsum sibi homo abneget, & totus mutetur: sicut quendam adolescentem fabulæ ferunt, post amores meretricios peregre profectum, & amore abolito regressum, veteri postea occurisse dilectæ, quæ vbi non interpellatam mirata, putauerit non recognitam, dixerit ego sum: responderit ille, sed ego non sum ego. Hanc mihi cogitationem atque animi transformationem, si præstiteris, iam ego de nomine nihil moror, Illa re vera pœnitentia est, de qua nos in pręsentia disputamus. Sed illud tamen catholici quidam, contrario pœnitus sensurus sensu atque ratione, in dubium vocant: an ad veram pœnitentiam pręter dolorem de peccato pręterito, propositum exigatur, deinceps futura vitandi: ita vt quemadmodum{ Maioris. 4 di. 14. q. 1 & alma in eadem dist. & quęstione. } pœnitentem vitam veterem detestari sic & nouam animo concipere. ac proponere necessum sit, Et quidem iuniores nonnulli, existimant hoc propositum non esse in pœnitentia necessarium. Tum quoniam, vt vox ipsa præ se fert, pœnitencia, culpas præteritas respicit, non prospicit futuras: quod & Diuus Tho. animaduertit. 4. dist. 17. q. art. 2. q. 4. vbi asserit pœnietentiæ proprium obiectum esse peccatum commissum: quate ait, secundum suam speciem respicit tantum peccatum pręteritum. Tum etiam, quoniam ventura mala cauere, prudentiæ actus est, non pœnitentiæ. Non igitur animus futura vitandi ad veram pœnitentiam necessarium est. Nos verò, recentem hanc theologiam paulisper facessat rogemus, & disputationis nostræ perturbatricem exoremus vt sileat: veterumque authorum sententiam plectentes, intelligamus mutationem mentis, quam nomen græcum designare certum est, in pœnitentia quoque latina voce comprehendi. Nisi enim mutetur totus (vt paulo ante referabamus ex Ambros.) verè pœnitens esse non potest: at hæc pœnitentis mutatio, in eo sita est, si non vitam modo priorem respuat, sed & nouam animo complectatur, seseque informet atque animet ad rectè iusteque viuendum: sit ergo (vt à more scholastico non discedamus) Prima conclusio. In pœnitente semper hæc duo coniuncta sunt, detestatio vitæ veteris, & propositum vitæ nouæ: hanc Magister dist. 14. &. 15. tenet, & Albertus. 14. dist. art. 11. & Duran. dist. 17. q. 2. art. 2. & Alexand. quarta parte. q. 69. membro. 9. & Adrianus quolib. 5, art. 3. Caietanus in additionibus. 3, partis. q. 1. art. 1. & D. Tho. 3. parte. q. 85. arti. 3. &. 86. art. 2. &. 3. contra gentes cap. 158. &. 4. contra gentes. ca. 72. Quæ quidem probatur, ex Apostolo ad Ephes. 4. "deponite", inquit, "vos veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris: renouamini autem spiritu mentis vestræ, & induite nouum hominem." &c. non ergo satis est veterem exuere, nisi nouus homo induatur, quod certè voluntate fit non manibus corporis. Hoc præterea insignuatur Gene. 6. "pœnituit eum quod hominem fecisset præcauens in futurum & tactus dolore cordis intrinsecus." &c. ambo igitur illa in eo, quem vere pœnitet reperiuntur. Ezechiel item. 18. cap. "si autem" (inquit) "impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, & custodierit omnia præcepta mea. omnium iniquitatum eius non recordabor." Custodire autem omnia pręcepta, ad animi propositum sine dubio referendum est. quoniam non omnia simul præcepta custodienda occurrunt, cùm homo pœnitentiam agit, vtrumque igitur pœnitens simul præstat: & quod dolet de omnibus peccatis suis, & quod omnia præcepta custodire proponit, & infra eodem cap. "Conuertimini" ait "& agite pœnitentiam, proiicite à vobis omnes præuaricationes vestras & facite vobis cor nouum & spiritum nouum": quod est, nouam vitam animo & concipere & velle. Pręterea (vt rectè D. Aug. lib. de vera & falsa pœnitentia, cap. 17. ratiocinatur) non solum petitur à peccatore vt gemat, sed etiam vt conuertatur. "Conuertemini" (inquit) "& agite pœnitentiam." &c. & Ioel. 2. "Conuertemini ad me in toto corde vestro, in ieiunio & fletu." &c. Conuersio autem ad bonum est: non ergo satis est, malam vitam antecedentem auersari, nisi ad bonam pœnitens animo conuertatur. Id insuper annotauit Ambros. in illud. 2. ad Corinth. 7. "Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam, operatur in vobis solicitudinem & desiderium: desiderat enim" (inquit) "reformari, qui per peccatum scit se factum esse deformem". Dauid quoque in Psal. 50. "postquam veniam petuit" inquiens, "quoniam iniquitatem meam ego cognosco". &c. "cor mundum", ait, "crea in me Deus & spiritum rectum in noua in visceribus meis". Præterea, primum quod ab eo qui fecit iniuriam postulamus est, huiusmodi propositum. Cum ergo finis proprius pœnitentiæ sit emendare Deo iniuriam, certè vere pœnitens omnia exhibet, per quæ iniuria compensatur. Inter hæc autem (vt diximus) illud vnum est, vt homo habeat animum: alias deinceps iniurias non faciendi. Ad hæc quemadmodum parentes cum liberos puniunt, emendationem, propositum que melioris vitæ in futurum, ab illis per pœnas extorquent: ita & hoc à nobis vel maximè Deus exigit in hac vindicta voluntaria, vt velimus in melius corrigere, quę peccauimus. Præterea in omni motu non est recessus à termino aliquo, sine accessu ad oppositum: ergo, nec aueruo à peccato erit sine conuersione ad iustitiam. Quare sicut pœnitens detestatur vitam iniustam antecedentem, ita voluntate complectitur futuram iustam consequentem. Præterea vera pœnitentia non est sine actu charitatis, vt mox definiemus: sed per actum charitatis, volumus deo in omnibus placere & in nullis displicere. Igitur, animus in futurum bene viuendi, verò pœnitenti qui ad deum conuertitur, deesse non potest. Quod & nunc in concilio Trident. sessione. 6. ca. 5. &. 6. definitur: & in concilio Florentino fuerat ante declaratum, videlicet ad contricionem (quæ pœnitentiæ primus actus est) pertinere, vt doleat de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cętero. Nec potest, dici: concilium loqui, de proposito implicito. Pari enim ratione statueret, ad contritionem cordis spectare propositum ieiunandi tempore quadragesimæ. Præterquam quod vana esset talis determinatio, & explicatio contritionis, si de implicito proposito intelligeretur. Et simili quoque ratione interpretaremur, ad contritionem cordis pertinere: implicitè dolere de peccato commisso. Secunda conclusio: huiusmodi proprositum est de ratione pœnitentiæ. Hanc tenet Diuus Thom. expressè & eam persuadere nititur. 3. par. q. 90. ar. 4. &. 4. contra gentes. cap. 27. quia actus morales, ex fine recipiunt speciem. At fines pœnitentiæ & doloris de peccato, est noua vita: ergo illum finem intendere, est de ratione pœnitentię, quemadmodum enim, expulsio dispositionis contrariæ, su apte natura paratur ad conuenientem formam inducendam & propulsatio humoris corrupti, ab arte naturaque instituitur, vt noua sanitatis forma proueniat: ita & peccata antecedentia destruere, atque auersari, ad vitam nouam instituendam ordinatur. Præterea ad pœnitentiam id potissimum pertinet, vt deo veteris vitæ compensatio fiat. Id autem, vel maximè à nobis Deus exigit, pro compensando delicto veteri, vt ei deinceps placere velimus, iustè recteque viuendo: id igitur est de ratione pœnitentiæ. Hoc item probat Magister sententiarum,{ Homilia. 34. cuius initium, in æstiuum tempus. } dist. 14. ex definitione pœnitentiæ, quam nobis Ambros. & Gregorius, tradidere in hanc formam. Pœnitentia est, præterita mala plangere, & plangenda iterum non committere, de pœnitentia. d. 3. cap. pœnitentia & cap. pœnitentiam. Nec ego aliud intelligo Florentinum Concilium indicare uoluisse, cùm astruit, ad contritionem cordis pertinere, vt doleat de peccato commisso, cùm proposito non peccandi de cætero. Ad argumentum verò in contrarium, respondet D. Tho. dist. 14. q. 1. arti. 1. q. 6. ad. 4. quòd quanuis ad pœnitentiam iuxta primam nominis originem, non pertineat respectus ad futuram, at, quatenus habet pro fine præcipuo, emendare Deo culpam commissam, & illi pro ea satisfacere, huiusmodi propositum est de ratione pœnitentiæ, nec sine illo Deus aut placatur aut conciliatur. cum id (quod sæpe iam dicimus) à nobis maximè requirat. Hæc de priore diffinitionis particula satis sunt dicta. Nunc circa posteriorem ea quæstio est à nobis pertractanda, an dolor detestatioque peccati, quia est contra Deum, sit de ratione pœnitentiæ. Cui breuiter quæstioni eodem omnes ore respondent, in de ratione pœnitentiæ esse Diuus Thomas tertia parte quęst. 86. articulus tertius. Quippe si quem peccata contristant, vel quod turpia sunt, vel quod infamiæ notam inuserunt, aut aliud damnum dedêre peccanti, huius dolor idoneus non est nec delicto aduersus deum commisso pensando nec infenso deo placando & conciliando. Nam ne homo quidem iustus placaretur, cùm is qui læsit nullam ipsius haberet in dolore rationem: nec redintegraretur amicitia dum qui eam violauit, iacturam propriam sentit, non amici offensionem. 2. ad Corint. 7. "gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad pœnitentiam." "Contristati enim estis secundum Deum, quæ enim secundum deum tristitia est." &c. Tristatur, inquit Ambrosius, secundum Deum, quia delet quòd fecit quod odit Deus: Idem Chrisostomus homilia. 15. in hanc secundam epistolam: sed expressius homilia. 4. in eandem. Item nisi hac ratione & fine, peccator pœnitentiam ageret, ad Deum minimè per suam pœnitentiam conuerteretur: cùm tamen Christiani pœnitentem, & conuersum ad deum, eundem prorsus intelligamus. Quoniam & arcanæ literæ pœnitentiam sine peccatoris ad Deum conuersione penitus ignorat. Ioel. 2. "Conuertimini ad me in toto corde vestro." &c. Ezec. 18. "Conuertimini & agite pœnitentiam." Esa. 35. "Derelinquat viam suam & reuertatur ad dominum", & Psalmus. 118. "Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam." Vbique igitur ratio finisque pœnitentiæ Deus ipse describitur. Sed existit hoc loco quæstio non parua, an illa ratio formalis & motiua pœnitentiæ sine dilectione possit haberi. Quod in hanc formam alii quærunt, an in pœnitentiæ finitione oporteat contineri, quòd sit dolor de peccatis quia sunt contra Deum super omnia dilectum. Et suadetur non oportere, quia dilectio est actus sufficiens ad remissionem peccatorum: quare si semper cum pœnitentia interueniret, aut neutra esset idonea, aut altera superflueret. Deinde, si actus charitatis necessario in peccatoris conuersione inueniretur, tunc charitas diceretur secunda tabula post naufragium, potius quàm pœnitentia: quod tamen inauditum est. Præterea, puer fugit ignem tanquàm malum, etiam si oppositum bonum actu non velit: ergo & homo potest fugere peccata, quamuis Deum actu non amet. Quartò, quia si dilectio esset pœnitentiæ coniuncta: dilectio pœnitentiam antecederet, quoniam attigit finem rationemque formalem pœnitentiæ: at consequens est falsum vt videtur. Primò, quia contritio præcedit gratiam habitualem, cùm sit eius dispositio: ergo & charitatem: quia gratia prior est charitate ad quam se habet gratia, vt anima ad potentias suas. Nam dat gratia esse & viuere, charitas operationem. Item secundò consequens probatur esse falsum, quia si dilectio contritionem præcederet, iam prima pœnitentis contritio esset meritoria, cùm à charitate proficisceretur: refereturque ab eadem charitate in deum super omnia dilectum. At contritio prima, meritoria esse non potest, quia vel meretur gratia, vel gloriam, non gratiam quia prima gratia sub merito non cadit: gratiam vero simul fieri & augeri impossibile est. Quare, prima contritio, nec primam gratiam, nec augmentum eius promeretur: sed ne gloriam quidem: quia vel meretur gloriam quæ respondet primæ gratię: puta vt quatuor, si gratia prima erat vt quatuor: vel meretur augmentum illius gloriæ: si primum, iam gloria quæ respondet primę gratiæ, non daretur gratis, contra Apostolum ad Rom. 6. inquientem,"gratia dei vita æterna." Et contra rationem quæ dictat gratiam nihil aliud esse: quàm acceptionem ad gloriam: vnde si quis accepit gratiam primam sine meritis: ergo & acceptatus est ad gloriam correspondentem sine meritis. augmentum verò glorię, si prima contritio mereretur: pariter quoque & augmentum gratiæ: quod iam reprobatum est. denique consequens falsitas ostenditur ex D. Thom. 4. d. 14. q. 1. arti. 2, q. 2. cuius verba sunt. Quandoque aliquis fugit malum propter desiderium boni, quandoque autem ex diuerso, & hic motus est frequentior in reuersione peccatoris ad Deum per pœnitentiam. Vnde pœnitentia est prior charitate, & cum motus amoris pœnitentiam præcedit, non est amor charitatis, quia charitas amissa, non recuperatur nisi per actum pœnitentiæ virtutis: hactenus ille. In contrarium est, quòd omnis dolor in amore fundatur eo enim quod aliquid amamus, de eius amissione dolemus. Hic sit prima propositio Primus actus pœnitentiæ nunquam est sine actu charitatis. Magist. d. 15. ca. 4. idem, Gratia. de pœ. d. 3. ca. vlt. & ca. fugerat, & dist. 2. ca. charitas est, et D. Tho. 12. q. 113. arti. 4. ad. 1. & arti. 5. &. 8. & de veritate. q. 28. arti. 4. Duran. d. 17. 4. q. 1. &. 4. Capreo. d. 14. q. 2. & Gabri. ea dist. &. q. contra Palud. d. 14. q. 3. Primum probatur hæc conclusio testimonio D. Augu. 14. de ciui. dei. cap. vltimo vbi asserit, neminem pertinere ad ciuitatem Dei nisi per amorem dei, vsque ad contemptum sui: sed omnem vere pœnitentem ad Dei ciuitatem pertinere nemini dubium est, ergo. Et lib. de vera & fal. pœniten. cap. 9. pro ababsurdo habet quod sine amore dei, quisquam consequatur indulgentiam, sine quo nullus inuenit gratiam. & cap. 17. idem ait, & lib. contra Crescon. 2. cap. 12. cum dixisset: & eleemosinis & verbo veritatis, & contritione remitti peccata, subdit, mundantur etiam, ipsa quæ supereminet omnibus charitate, quæ vna si adsit omnia illa rectè fiunt: si autem desit, illa omnia frustra fiunt. Præterea. 1. Ioan. 3. qui non diligit manet in morte. Præterea conuersio ad Deum requiritur ad habendam gratiam dei. Zac. 1. "conuertemini ad me & ego conuertar ad vos." Ezec. 18. &. 33. sed conuersio ad Deum non fit nisi per actum charitatis: nam si aliter conuersio fiat vana est ad iustificationem cum in Christo Iesu sola fides valeat quæ per dilectionem operatur ad Galat. 5. hoc autem notauit August. de vera & falsa pœnitentia, cap. 17. non conuerti, sed qui habet attritionem & timet Deum iudicem nisi amet iustum. Pręterea salus animæ in conuersione ad deum consistit Hie. 3. "conuertimini filij, reuertentes & sanabo auersiones vestras". Esai. 6. "& conuertatur & sanem eum." &. 45. "conuertimini ad me, & salui eritis:" at pœnitentia est medicina salutis. Item omne agens, agit propter finem, anima ergo cùm mouet se, ad finem se mouet. At velle efficaciter finem pertinet ad charitatem. Namque si per spem solam finem appeterem nec spes mortua ad iustificationem sufficeret, nec de peccato doleremus qua ratione offensa Dei est, sed qua malum nostrum est. Id tandem modo in conci. Triden. sess. 6. c. 6. &. 7. definitum est. Ac re vera, id. n. Dominus, Lucę. 7. insinuasse videtur, inquiens. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quæ significat dolorem & lachrymas nullas esse nisi cum charitate essent. Secunda propositio, prior natura est actus charitatis, quàm actus pœnitentiæ. Imò radix vnde pœnitentia habet remittere peccata, dilectio est: iuxta domini sententiam Luc. 7. Quoniam dilexit multum, ait. D. Tho. 3. p. q. 85. art. 6. Probatur item hæc conclusio. Quia pœnitens, detestatur peccatum, vt offensam Dei, ergo prius natura amat Deum. Nam nisi quem amore prosequimur, eius mala exhorrescere non solemus. Primus quoque voluntatis actus, circa proprium obiectum est, scilicet, circa bonum. Deinde sequitur odium oppositi mali. Prior ergo actus est, quo Deo volumus bonum, quam actus quo eius malum abhorremus. Pręterea, velle mihi conciliare Deum, est prius, quam velle emendare iniuriam commissam, cùm illud sit finis huius. At illlud ad charitatem pertinet, hoc ad pœnitentiam, vt dictum est. Præterea, vt D. Tho. argumentatur loco citato ad secundum, in actibus animæ primus motus est circa finem. Vnde prior est natura intentio finis, quàm electio mediorum. At, dolore de peccatis, & illa destruere, medium est ad placandum & conciliandum Deum, & ad rectam electionem pertinet, ergo. Sed & Hier. 31. huius rei testimonium habemus. "Postquam conuertisti me" (inquit) "egi pœnitentiam, prior est igitur conuersio ad Deum quam pœnitentia detestatioque peccati." Id postremò Conci. Triden. sessi. 6. cap. 6. definiuit, his verbis. Peccatores ad iustificationem se disponunt, incipientes diligere deum tanquam omnis iustitiæ fontem: ac propterea mouentur aduersus peccata per odium aliquod & detestationem, hoc est per pœnitentiam. Tertia propositio, de ratione veræ pœnitentiæ est, quòd displiceat peccatum, quia est contra De super omnia dilectum. D. Tho. expresse. 3. p. q. 86. art. 3. patetque ex prioribus conclusionibus. Ad primum autem eorum, quæ in contrariam partem adduximus, respondet D. Tho. 3. p. q. 84. arti. 5. ad. 2. & q. 86. arti. 6. ad. 2. & de verita. q. 28. arti. 5. in corpore. & ad primum negando consequentiam. Aliud est enim, quod requiritur ad iustificatione absolutè, aliud ad iustificationem eius qui mortaliter peccauit: in quo requiritur & auersio à malo, et conuersio in bonum, vt iniuria quam fecit compensetur per æquam satisfactionem. At secundum respondetur, quòd pœnitentia dicitur secunda tabula post naufragium, & non charitas. Primo, qui charitas necessaria est in omni iustificatione, communisque & integranaui soluentibus, & naufragis. Pœnitentia autem, proprium est remedium naufragorum. Item etiam in pœnitentia charitas intelligitur, non autem ex diuerso, in charitate pœnitentia. Quamquam & his duobus argumentis breuis responderetur, multos actus hominis in iustificatione simul coniugi, quibus tamen singulis iustificationem ipsam sacræ literę tribuunt. Fides enim purificat corda nostra. Acto. 15. "Spe quoque salui facti sumus" ad Ro. 8. "Vniuersa etiam delicta operit charitas." Prouerb. 10. "& scriptum quoque est, sine timore neminem posse iustificari." Eccle. 1. "Et, cùm peccator ingemuerit ac pœnitentiam egerit, peccata ipsius obliuioni tradentur". Ezec. 18. &. 33. Erraret autem vehementer, qui vel remissionem peccati, vnicuilibet ex illis actibus denegaret, vel vnum ex is quemlibet, superfluere arbitraretur. Ad tertiam, nihil vetat, cùm quis semel habuit actum amoris, odio habere malum sine amore præsenti, ex vi tamen præcedentis, vt post primum assensum conclusionis, quem sine assensu antecedenti principiorum habere nequiuimus, nihil prohibet eidem conclusioni iterum atque iterum assentiri sine principiorum assensu. Sic & primam pænitentiam sine dilectione habere impossibile fuit. Secundam verò vel tertiam habere poterimus ex efficacia solum prioris dilectionis. Ita quoque puer vi & potentia amoris naturalis, quem dubio procul aliquando primum habui postea malum fugit naturæ contrarium, etiam si amor ille actu non perduret. Quin etiam non oportet duas semper operationes differentes habere amoris & pœnitentiæ: sed potest vnus et idem actus à charitate et pœnitentia proficisci, vt interim media & finem vnico actu complectimur, & principijs & conclusioni vnico actu assentimur. Ad quartum, concesso consequenti quod infertur ad primam confutationem, nego consequentiam. Non enim valet, a, est prius, b, & b, prius, c, ergo, a, est prius, c, præsertim cúm in diuerso genere causarum ille ordo consideratur. Quemadmodum, & hæc collectio inutilis est, a, est causa, b, &, b, est causa, c, ergo, a, est causa, e, Quod vt exemplo manifestum efficiam ponamus illud quod Philosophi negare non possunt, primas qualitates & secundas, vtrasque esse dispositiones ad eandem formam substantialem,, vt calor & color, humiditas & molities ad animam rationalem, vbi certum est, secundas qualitates priores esse animam in genere causæ disponentis & materialis: animam rursum priorem esse primis qualitatibus in genere causę formalis. Prior est enim forma, quæ dat esse simpliciter, quàm forma quæ dat esse tale. Ex quo tamen, si quis colligeret secundas qualitates esse priores primis, certè à Philosopho non toleraretur sed ne à dialectico quidem cùm in nullo genere causæ primas qualitates, secundæ præcedant. Item, contritio prior est habituali gratia in genere dispositionis, gratia etiam prior est habitu pœnitentiæ infusæ in genere causæ formalis. Sed contritio nullo pacto prior est habitu pœnitentiæ. Quoniam actus ille ab habitu producitur in genere causæ efficientis. Effecta autem causarum efficientium, suis causis efficientibus priora esse non possunt, nisi forte in genere causæ finalis, de quo genere in præsentia non disseritur. Circa id verò, quod in eodem argumento additur, gratiam se habere ad charitatem: & pœnitentiam, vt anima ad potentias suas, non in omnibus similitudo est. Quoniam potentiæ animæ, intellectus & voluntas, nulla ratione præcedunt animam: habitus verò charitatis & pœnitentię, quoniam in genere causæ efficientis producunt actus, qui sunt dispositiones ad gratiam, ex consequenti ipsam gratiam antecedunt. Charitas igitur & pœnitentia habent se ad gratiam, vt calor ad formam ignis. Idem enim calor si consideretur, vt disponens materiam ad recipiendam formam, prior forma est: si autem vt potentia calefactiua, eadem forma posterior est. Ad secundam vero confutationem, in qua{ gab. d. 14 4. 1. art. 2. } difficultas est maxima, sunt qui negant primam contritionem meritoriam esse, quam ego sententiam olim iuuenis tenere solebam, nec enim poteram eam persuasionem induere, vt gratia habitualis qua iustificamur, prima contritione prior esset: quod tamen erat necessarium, vt illa contritio esset meritoria: quippe, cum gratia & amicitia dei, totius meriti radix & origo sit, atque id etiam. D. Tho. mihi sentire videbatur. 1. p. q. 62. art. 2. ad. 3. in hæc verba. Triplex est conuersio in Deum: vna quidem per dilectionem perfectam, quę est creaturæ iam deo fruentis. Et ad hanc conuersionem, requiritur gratia consumata. Alia conuersio est, quæ est meritum beatitudinis, & ad hanc requiritur habitualis, gratia quæ est merendi principium. Tertia conuersio est, per quam aliquis præparat se ad gratiam habendam, & ad hanc non exigitur aliqua habitualis gratia, sed operatio Dei ad se animam conuertentis: secundum illud, conuertenos domine, & conuertemur. &. 3. p. q. 89. art. 1. ad. 2. Actus inquit, primus pœnitentis se habet: vt vltima dispositio ad gratiam consequendam: scilicet, contritio. Alij verò sequentes actus pœnitentiæ, procedunt iam ex gratia & virtutibus. Sed quoniam. D. Thomas. quem ego authorem libentissimè sequor. 1. 2. q. 112. art. 2. ad. 1. contrariam sententiam tenet: concedo contritionem primam esse meritoriam gloriæ. Primò, quia est operatio amici Dei ordinata in finem supernaturalem. Imò vt ostensum est, in finem charitatis, ab ipsa charitate ordinata ergo est meritoria. Præterea vltima dispositio ad formam, in genere cause formalis, posterior ipsa forma est. Igitur secundum ordinem causæ formalis, contritio à gratia procedit, erit ergo meritoria. Præterea fingamus hominem post primam illam contritionem ex vita discedere. Tum quæro an isti dabitur aliqua gloria. Quod quia negari non potest, quæro rursum, an illam gloriam talis homo meruerit? Si meruerit habetur intentum, si non meruit, ergo adulto seclusis sacramentis datur gloria, absque merito, proprio reclamante Paulo. 1. ad corint. 3. Vnusquisque propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. & Matthę. 20. "Nemo diuturnum accepit denarium, nisi qui in vinea laborauit." Præterea, primus actus charitatis, est meritorius, cùm sine dubio, fit opus amici Dei maximè placens Deo. Ioan. 1. "Qui diligit me, ego manifestabo ei meipsum." Sed actus primus pœnitentiæ sequitur primum actum charitatis à quo prosiciscitur, ergo est meritorius. Quod August. affirmat. de ve. & fal. pœn. ca. 17. vbi de iis qui in fine pœnitentiam agunt, sic loquitur. Cum fructifera pœnitentia opus sit non hominis sed Dei: inspirare eam potest, quoniam vult sua misericordia, & ex misericordia remunerare, quos damnare potest ex iustitia. & cap. vltimo. ait, "pœnitentiam non solum indulgentiam promittere, sed certa præmia." Gratianus etiam id habet de pœ. d. 1. c. conuertimini. Igitur ad argumentum, concedo libenter primam gratiam gratis dari. Nego tamen exinde primam gloriam dari sine merito. Eadem enim contritio vt quatuor, & dispositio est ad gratiam, vt quatuor, & meritoria gloriæ, vt quatuor qua ratione ordine naturæ gratiam sequitur, & ad impugnationem: quia gratia est acceptatio ad vitam æternam. Id, scilicet, ego nego si sermo formalis sit: sed est forma per quam aliquis est amicus deo, per quam homini grato & accepto, admissoque in diuinæ naturæ confortium, facultas datur ad æterna bona, per operationem virtutum pro merenda. Nec oportet formaliter loquendo, vt quis sit amicus Deo, quòd Deus per talem amicitiam, seclusa quacunque operatione, velit illi vitam æternam. Sed satis est, quòd velit illum admittere ad participationem bonorum supernaturalium, quæ simpliciter faciunt homines bonos, qualis est charitas, & cęterę virtutes infusæ, per quas admissus homò ad dei amicitiam & gratiam, æternam gloriam propriis actibus demeretur. De adultis loquimur, nam paruulis gratia datur per operationem alienam, similiter & gloria. Cuius rei exemplum habes in anima quæ quoniam actus primus est, dat esse & viuere. Hanc consequuntur potentię naturales, hoc est, intellectus & voluntas, per quas operatur ad consecutionem finis. Sic & gratia, vita quædam animæ est, quæ illi & viuere, & esse diuinum pręstat, quam charitas & reliquæ virtutes consequuntur: quarum operationibus finem suum homo consequetur. Nec deerit præter naturale, morale quoque exemplum, in huius rei expositione. Cùm enim homo quis, gratus incipit esse principi, non est opus, vt per talem primam gratiam acceptus sit ad vltima præmia,, atque præcipua, quæ videlicet princeps, fideliter seruientibus præparauit. Sed per talem primam gratiam intelligitur admitti in domum, consortiumque eiusdem principis: darique facultas intelligitur, ad præmia quæcunque fidelium amicorum promerenda. Cùm autem Apostolus ait, gratia Dei vitam æternam donari, certè sentit, quod August. dissertissimè docet. 3. Hypognosticon, & de gratia & lib. arb. cap. 4. 5. 7. &. 15. per auxilium Dei gratuitum, eam homines consequi, cùm tamen simul dicatur corona iustitiæ, quia nobis cooperantibus gratia Dei respondet, tanquàm præmium mercesque operis nostri. Atque de prima controuersia, satis superque fuerit disputatum. Vbi constitutum nobis est, pœnitentiam esse voluntariam pœnam, pro peccatis assumptam, propter Deum, ex cheritate dilectum. SECVNDA PARS. IN secunda verò, id vertebatur in quæstionem, an pœnitentia sit virtus, Cuius quidem quæstionis pars negatiua: ex eo suaderetur in primis quòd nulla virtus, virtutum in eodem subiecto necessariò supponit: at oportet hominem fuisse vitiosum, priusquam in homine pœnitentia sit: non igitur est pœnitentia virtus, Nam & absurdum est: virtutes te habere non posse nisi ante peccaueris, & Christo domino aliquam denegare in quo omnium virtutum plenitudo est. Deinde Philosophi nullam de pœnitentia fecere mentionem, non Aristoteles, non Cicero, non Seneca, non denique Macrobius, qui tamen copiosissimè de virtutibus disseruere: non ergo est pœnitentia virtus. Præterea, cuiusque virtutis primus actus est: electio boni: secundus verò, fuga mali. Est enim virtus, habitus electiuus, in mediocritate consistens. At pœnitere derestationem, fugamque peccati notat: non ergo potest esse præcipuus cuiusque virtutis actus, cum tamen primus actus pœnitentię sit. Quare, non est pœnitentia virtus. In contrarium est: quod compensare iniurias aduersus homines factas, virtus est: ergo, & diuinas offensas vindicare virtus sine dubio est. At huius controuersię pleniorem explicationem sit prima propositio. Pœnitentia est virtus: quæ quidem conclusio in dubitata apud Catholicos semper fuit. Nisi, quòd nostra hac tempestate, quidam apud Hispanos hęretici, irridere cœperunt eos qui de peccatis commissis tristarentur. Cuius erroris author, creditur esse Lutherus, qui nouam solummodo vitam à pœnitentibus exigit, pœnas non exigit. At hic error (ne aures vestras sanctorum testimoniis obtundam) ex sacris literis reuincetur. Baruch. 2. "Anima quę tristis est super magnitudine mali, & incedit curua & infirma, & oculi deficientes, & anima esuriens, dat tibi gloriam & iustitiam domino." 2. ad. Corinth. 7. Gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam, quæ enim secundum Deum. &c. Et Psalm. 6. "Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, & lachrymis meis stratum meum rigabo." Ecce Propheta sanctus & rex laborat, gemit lachrymatur. Vbi? in lecto: quantum? rigat: quam diu? per singulas noctes. Ob vnam, scilicet, noctem quam in iniquitate contraxerat, vitæ totius laborem, gemitum lachrymasque designat, & post tan clarum & illustre Dauidis exemplum, sunt qui in luce meridiana cæcutiant. Quorum stultitiam facile sanè erit redarguere, vel naturali ratiocinatione: quæ ostendit dolorem de peccatis moderatum ob debitum finem esse laudabilem. Nam, quem errati piget qui castigat seipsum: idque maximè cauet ne rursus in eosdem laqueos inducatur, is laude dignissimus est. Pręterea, si cuius rei prosecutio turpis est, fuga bona erit suapte natura: pœnitentia ergo, cum fuga peccati sit, honestissima est. Præterea, aliorum punire peccata iure naturæ, studiosum est: quem que igitur sua vendicare facinora, æquum & iustum est. Tandem, hominem in quem iniustè peccaris, placare virtus est: deo ergo quem offenderis{ In lib. de pœniten. } satisfacere, virtus est. Sed quid nos audaces de bono diuini præcepti disputamus? (NAm Tertulliani verbis libenter vtimur) bonum est pœnitere, an non? quid reuoluis? Deus pręcepit, Deus hortatur, Deus inuitat pœnitentiam (inquit) "agite, pœnitentia igitur actus virtutis est". Secunda conclusio. Pœnitentia est virtus specialis. Contrarium huius tenuerunt quidam ante D. Thomam, vt ipse Thomas author est, distin. 14. q. 1. arti. 1. q. 3. hos Scotus secutus videtur dist. 14. q. 2. & Maior. etiam. q. 2. Sed hac conclusione explicanda primum intelligamus, dolore de peccatis, eo quòd contra rationem tectam facta sunt, non pertinere ad aliquam specialem virtutem. Cùm enim omnis virtus sit conformis rectæ rationi, eadem sufficit, & vt placeat quicquid rationi consentaneum est & vt displiceat quòd à recta ratione discordat. Vnde temperantia satis est, vt detestemur actus in temperantiæ, & iustitia, vt in iustitiam abominemur. Illud etiam compertum habemus, tristitiam de peccato, quatenus offensa Dei est, non requirere specialem virtutem præter charitatem.{ 3. parte. } D. Tho. q. 85 art. 2. ad. 1. & art. 3, & ratio est in promptu. Nam per eandem amicitiam bonum amicis volumus, & mala amicorum auertimus. Præterea, & id accipiamus, quod exploratum quoque est, dolere de peccato, vt languenti animo medeamur, non in digere alia virtute præter charitatem. Nam sicut ex amore naturali, medicinam oppono morbis corporis ita ex charitate, qua meipsum diligo propter Deum, medicinam adfero ægritudinibus animi. Atque ab eadem omnino charitate est, tristari de culpa: vt mihi consiliem Deum. Etenim, quæcunque humana actio, ob id parata, vt comparem amicitiam hominis, nullam exigit specialem virtutem humanam, sed ex quodam desiderio amicitiæ consequendæ proficiscitur, quod inchoatio quædam est, & veluti amicitię veluti semen. Tristari ergo de peccato vt in gratiam Dei redeamus, inchoatio quædam est diuinæ amicitiæ: nec ad aliam virtutem pertinere potest. Imò adeò virtutis nomen non meretur, cùm in genere amicitiæ actus ille im perfectissimus sit, virtus autem sit dispositio perfecti ad optimum, vt ex Arist. 7. phys. lib. colligitur. Tristari ergo de culpa, eo fine vt compensetur offensa, quæ aduersum Deum commissa est, id nos asserimus exigere propriam specialemque virtutem. Nam, vt dare Petro pecunias si in se quidem absolutè consideretur, nullam habet laudem: sed si do, vt releuem, miseriam eius, actus est miseriæ: si vt bene illi faciam, scilicet quia bonum ipsius est, ad beneuolentiam & amicitiam pertinet. Sin verò, tanquam donum gratuitum pecunias confero, nempè vt suo loco & tempore, quibus decet distritur ad virtutem liberalitatis spectat. Ita tristitiam assumere, quia iniurię deo factæ compensatio fiat, à virtute speciali oriatur necesse est, cùm finis ille tam specialis sit, vt pertinere ad duas virtutes nequeat, nedum ad plures. Diuersa quippe formalia motiua voluntatis, diuersæ sunt formales rationes obiecti: atque consequenter, diuersos habitus & virtutes efficiunt. Præterea, si quem hęresis suæ pœniteat vt, emendetur offensa Deo facta, actus virtutis sine dubio est. Nec tamen potest elici à fide, quæ est in intellectu, sed ne ab aliis quidem virtutibus generaliter. Dabitur ergo aliqua specialis virtus, vnde ille actus existat: quam nos pœnitentiam apellamus. Postremò, velle compensare iniuriam factam proximo, requirit specialem virtutem: ergo, & velle compensate, ac vindicare iniuriam factam Deo. Sed ex his oritur dubium, si pœnitentia virtus specialis est, an incidat in virtutem aliquam particularem earum, quas Philosophi posuerunt. Videtur enim esse eadem cum iusticia. Quod Duran. di. 14. q. 2. asseruit: quia per eandem virtutem reddimus vnicuique debitum, & illi satisfacimus, si intulimus iniuriam. Sed per iustitiam vnicuique reddimus debita, ergo. Et confirmatur, quia iniuriam factam, ad ius, ęqualitatemque reducere, actus iustitię est. Præterea, vindicatio species iustitiæ est: ergo, & pœnitentia. Quod & D. Tho. affirmat 3. p, q. 85. art. 3. ad. 4. & art. 4. Falluntur tamen qui hoc sentiunt. Primó quia inter Deum & homines non est iustum simpliciter, sed secundum quid, vt D. Tho. art. 3. iam citato ex Arist. 8. Ethi. manifestat: ergo, cùm pœnitentia sit virtus inter hominem, & deum non reddit iustum nisi secundum quid. Non est igitur virtus iustitiæ, quæ videlicet æquale reddit. Deinde, religio debitum Deo reddit & tamen non est iustitia. Non ergo, quæcunque virtus debitum Deo reddit, virtus iustitiæ est. Quibus argumentis, Caietanus commotus, tenuit pœnitentiam esse virtutem religionis, & quia eiusdem præterea virtutis est, reddere debitum Deo benefactori & offenso, sed per religionem reddimus debitum Deo benefactori. Maior probatur, quia ratio debiti non variatur ex eo quod sit pro beneficiis, vel offensis, vt debitum ex accepto mutuo, vel ex furto, eiusdem rationis est. Cum ergo sola religio reddat debitum Deo, ratione accepti beneficij, sola debitum Deo reddit ratione factæ offensæ. Item Baruch. 2. "Anima quę tristis est super magnitudine mali, dat tibi gloriam & iustitiam domino." Primùm gloriam, deinde iustitiam & confirmatur hoc ex Psal. 50. Sacrificium Deo seipsus contribulatus, cor contritum & humiliatum Deus non despicies. Primus ergo actus pœnitentiæ, hoc est, contritio, sacrificium, opusque religionis est. Sed hæc quoque opinio primum D. Tho. aduersatur. 4. dist. 14. q. 1. art. q. 5. & dist. 15. q. 4. artic. 7. q. 1. ad. 2. Præterea & falsa est: qui relegio non reddit Deo quodcunque debitum, sed honorem, vt pœnitentia per se quidem intendit compensare iniuriam Dei. Assumit tamen ad hunc finem, ea per quæ conpensatur iniuria quæcumque illa sint. Vnde primum assumit tristitiam de vita veteri, deinde propositum vitæ nouę mox exteriorem pœnam & satisfactionem: denique in his omnibus subiectionem, & humilitatem erga Deum. His enim homines humanas iniurias solemus compensare. Cum igitur finis pœnitentiæ proximus atque præcipuus non sit, honorem Deo reddere, certè religio esse non potest, cuius proximus finis est, reddere Deo cultum. Præterea non est eiusdem virtutis reddere debitum honorem principi, & ipsius offensam compensare. Illud enim ad observantiam pertinet, hoc ad iustitiam, ergo non est eiusdem virtutis Deum colere, & eius offensis satisfacere. Dicendum ergo, pœnitentiam esse specialem à cæteris virtutibus distinctam, quas Philosophi cognouerunt, cuius proprius actus est, compensare offensam Dei. Quæquidem virtus, iustitia quædam est, qualis inter homines ad Deum esse potest. Ezech. 18. "Si autem impius ægerit pœnitentiam, & fecerit iudicium & iustitiam". Psal. 118. "Fecit iudicium & iusticiam". ad Ro. 6. Sicut exhibuistis membra vestra seruire iniquitati, ita nunc exhibete seruire iusticiæ. Ad primum verò argumentum, quo suadebatur esse iusticia, iam videtur esse responsum. Nam iusticia quæ propriè & simpliciter iusticia vocatur à Philosophis non nisi, inter eos est, inter quos æquale reddi potest. Quare, in definitione iusticię, sicut ius pro iis æquali iustoque sumitur, ita particula vnicuique pro iis solis distribuit, inter quos iustum & æquale est: & per hoc patet ad confirmationem, quæ de iniuria facta homini procedit. Nam pro iniuria facta Deo, æquale reddere impossibile est. Ad secundum, vindicatio non ponitur propriè species iusticiæ à D. Tho. Sed pars quædam adiuncta, & virtus illi propinqua. Has D. Tho. partes potestatiuas appellat virtutum: vt religionem partem iustitiæ, modestiam temperantiæ. Cùm verò asserit, pœnitentiam esse speciem iustitiæ, latius vsurpat speciei vocabulum, pro inferiori, quod se habet per modum speciei. Dixerat enim. art. 3. iustum diuidi in iustum simpliciter, & iustum secundum quid. Quæ non est diuisio generis in species. Ad primum autem eorum, quæ faciebamus pro Caietani sententia, respondetur: quod religio non redit debitum Deo pro beneficiis acceptis, si formaliter & per se loquimur: sed gratitudo est, quæ refert Deo debitam gratiam pro acceptis beneficiis. Reddit autem religio debitum cultum, in signum dominij vniuersalis, ratione cuius, latriam cultumque debemus peculiarissimæ seruitutis. Ad quam virtutem nullo modo pertinere potest, debitum compensare, quod oritur ex delicto commisso. Fateor tamen, quod si quæ virtus esset inter Deum & homines commutatiua: qua redderemus debitum ratione cuiusquàm commutationis, ad eandem quoque spectaret compensare iniuriam factam Deo, quemadmodum inter homines accidit. Sed obiiciis: si primis actus virtutis huius est satisfacere pro delicto commisso, ad satisfactionem verò iniuriæ factæ, per accidens dolor interuenit: ergo, potissimus huius virtutis actus, non est pœnitere: quocirca pœnitentia ex accidenti vocabitur. Ad hoc dubium facilè est respondere, si teneamus, pœnitentiam esse actum publicæ iustitiæ: cuius, scilicet, Deus iudex est, pœnitens minister: sed si teneamus esse priuatam iustitiam, atque vindictam (vt antea diximus) difficile est. Nam cùm hæc vindicatio & inflictio pœnæ accidentaria sit, satisfactioni voluntariæ quam proximo facimus, profecto & accidentaria videtur esse compensationi, quam facimus Deo. Hoc tamen mouere nos nulla ratione debet: est enim in signis discrimen inter homines offensos & Deum: quod offensus homo, ab offendente id primum exigit, non vt se torqueat per pœnas. sed vt reddat honorem, ablatum per iniuriam: tametsi & illud quoque in partem compensationis accipiat, si is qui offendit de offensa præterita contristetur. At verô Deus, ex contrario ad primum exigit, vt cum volumus peccatum admissum compensare, tristamur luamusque pœnas delicti commissi: id verò secundario requirit, vt honorem & reuerentiam, quæ peccando detraximus, pœnitendo rependamus. Cur ita? Nempe non suam, sed nostram quærit vtilitatem: quę videlicet in pœnis voluntariè pro peccatis assumptis, maxima est. Nam (vt Chrysosto. homil. 5. 6. &. 7. ad populum, elegantissimè tradit) nulla medicina appositior, nullum remedium præsentius aduersus peccata est, quàm tristitia dolorque pro peccatis: & quemadmodum vermis lignum, tinea vestem ex quibus prodiêre consummunt, ita pœna matrem ex qua nata est, hoc est culpam, interimit. Metito igitur. ea virtus per quam offensas Dei compensamus, pœnitentia nuncupatur: quæ videlicet pœnas voluntarias infligit: quibus vtique deus vel maximè placatur, quoniam iis vel maximè homo sanatur. Ad primum argumentum eorum, quæ à principio opponebamus, ad suadendum pœnitentiam non esse virtutem, respondeo facillimè (nisi ego cæcutio. Vnicuique statui & conditioni suas virtutes esse tribuendas. Rectoribus iustitiam, pauperibus patientiam, peccatoribus pœnitentiam. Certè, virtus medicæ artis morbum supponit in subiecto, cui debet applicari. Quod si per hanc artem quisque sibi solùm mederetur, idq́ue optimè posset, laus huius artis non exinde minueretur. Eadem quoque ratione, sunt quædam virtutes ad tuendam bonam valetudinem animi. Et virtus quoque est ad reparandam si quando fuerit amissa vnde nego antecedens. Nam licèt absolutè virtus hominis, non exigat prius hominem vitiosum, sed ex suppositione: tamen, si incidat in peccatum, nihil vetat, vt sit virtus ad medendum illi. Nam, & hominis natura integra non exigebat vindicationem at si mali sint & præuaricatores, virtus necessaria est: non enim vindicamus nisi malefacta. Itaque sicut vindicatio sceleris alieni supponit vitium in alio, sic vindicatio sceleris proprij, supponit vitium proprium. Atque ob id hæc virtus in Christo non fuit: sicut nec fides aut spes: quoniam imperfectionem in subiecto notant: cui adhærent. Ad secundum dicitur, nonnullos, ex philosophis pœnitentiam commendasse: Senecam in tragœdiis, quem pœnitet peccasse, penè est innocens: Periandrum Corinthium, cùm peccaueris subeat te pœnitentia: Aristotelem. 7. Ethi. vbi asserit, intemperantem ab incontinente hoc distare: quod intemperans non pœnitet, ideoque est incurabilis: at incontinens pœnitet, obidque morbus eius medicabilis est. Sed & Ouid. " Sæpe (ait) leuant pœnas, ereptaque lumina reddunt, Cùm benè peccati pœnituisse vident "{ 1. de Ponto } At verò non posuerunt specialem virtutem pœnitentiæ: vel quia non considerauerunt virtutem, nisi in ordine ad bonum humanum, pœnitentia autem non est virtus specialis nisi in ordine ad diuinam prouidentiam: quæ est responsio. D. Tho. dist. 14. q. 1. art. 1. q. 3, ad quartum, vel quod finis huius virtutis superat omnem hominis rationem. Quod enim deus concilietur, eiusque offensa compensetur per pœnas voluntariè assumptas, ratio naturalis non assequitur. Certè Tullius id fieri posse non putauit. Cuius. 3. acad. lib. verba hæc sunt. "Quòd si liceret iis, qui in itinere derravissent, sic vitam deuiam secutis, corrigere errorem pœnitendo, facilior esset emendatio temeritatis." Quòd si liceret inquit, licet plenè, apud quos, nempe apud fideles, qui lumine fidei solum, intelligunt, clementiam Dei patris, pœnitendo posse placari: indulgentiam peccatorum penitendo posse comparari: compensationem iniuriæ deo factę, pœnitendo posse fieri: morbos omnes animi pœnitendo posse aboleri, ea ratio naturalis non tenet: tenet fides, Vnde postremam huius controuersiæ conclusionem constituimus. Pœnitentia est virtus infusa. Pro cuius confirmatione, quædam mihi sunt iacienda fundamenta. Primum, dupliciter aliquam virtutem esse infusam: aut, ex genere & natura sua, quia videlicet per actus nostros acquiri & generari non potest. Vnde necesse est, à deo nobis supernaturaliter infundatur, quales à Theologis asseruntur virtutes theologicæ, fides, spes, charitas. Aut virtus dicitur infusa per accidens: quia licet per actus nostros naturales acquiri possit, miraculose tamen alicui infunditur, vt scientia rerum naturalium Adæ collata: & vsus linguarum collatus apostolis. Hic igitur de virtute infusa loquimur, iuxta priorem modum. Secundum fundamentum ex. l. 2. q. 51. artic. 4. non est alia causa necessaria ponendi habitus infusos à Deo: nisi vt homo se habeat ad producendos actus supernaturales. Probatur manifestè, quoniam ad actus naturales, quos potentia cum auxilio Dei generali producere potest, non est opus habitu infuso supernaturali, (cum per actus nostros possit habitus acquiri) quo bene potencia se habeat ad similes actus. Quare tunc, vel virtus acquisita superflueret, vel (vt dicamus verius) superflueret ipsa virtus infusa, quae nihil aliud pręstaret quam quod pręstet acquisita. Et præterea, talis virtus infusa, non esset primi generis, de qua nos loquimur: sed esset potius per accidens infusa. Tertium fundamentum, actus pœnitentiæ, qui sufficit ad iustificationem (quem Theologi contritionem appellant) non potest esse in homine, sine actu fidei supernaturalis, quod primum ostenditur ex Augu. in lib. de ve. & fal. pœn. cap. 2. vbi, "Si fides (inquit) fundamentum est pœnitentiæ, constat, pœnitentiam, quæ ex fide non procedit, inutilem esse." Nemo item potest bene agere pœnitentiam, nisi qui sperauerit indulgentiam de pœnitentia. dist. 1. cap. nemo potest. ex Ambro. "Sperare autem indulgentiam, non potest sine actu fidei," ergo &c. Est quoque testimonium Hiere. preclarum. cap. 31. "Postquam conuertistime, egi pœnitentiam: & postquàm ostendisti mihi percussi femur meum." Nota, postquam ostendisti mihi. Idem apertè ostenditur, ex eo quòd ad iustificationem impij, requiritur fides, vt anno superiori copiosissimè demostrauimus multis testimonijs irrefragabilibus, ex quibus illud est præstantissimum, sine fide impossibile est placere Deo, ad Hebr. 11. & Sapien. 9. per sapientiam (quam, scilicet, donum, Dei de cælo delapsum antedixerat) sanati sunt quicunque placuerunt tibi domine à principio. Ex hoc vos colligite omnes considerationes circa peccatum, quas ex naturalibus habere possumus, esle pœnitus insufficientes ad pœnitentiam qua homo iustificatur. Contra Scotum. dist. 14. quæst. secunda. Quartum fundamentum, actus pœnitentiæ qui est sufficiens ad remissionem peccatorum, non producitur à voluntate cum solo concursu Dei generali: sed eget auxilio supernaturali Dei, quo ipse moueat voluntatem nostram ad veram pœnitentiam. Id quod & certa ratio docet, & confirmat authoritas (vt ait Bernar. ser. 1. in festum Pet.) Diuus quoque Aug. de fide ad Petrum, cap. 31. "Firmissimè (inquit) tene, neminem hic posse pœnitentiam agere, nisi quem Deus illuminauerit, & gratuita sua miseratione conuerterit," & lib. 5, contra Iulia. Pelagianum, cap 3. & multis aliis locis id probat ex Apostol. ad Roma. 2. vbi ait. "Bonitas Dei ad pœnitentiam te adduci." Et ex illo. 2. ad Timot. 2. "Ne fortè Deus det illis pœnitentiam, & resipiscant à diaboli laqueis." Præterea, hoc fuit determinatum contra{ E test. 72. in ordine epistola Leon. pa. in editione parisi. } Pelagium. vt patet in epistola Aurelij Carthaginensis episcopi de erroribus & condemnatione Pelagij. Decimo inquiunt Catholici, postulandus scilicet, Pelagius vt fateatur, secundum gratiam & misericordiam dei, veniam pœnitentibus dari: non secundum meritum eorum, quandoquidem ipsam pœnitentiam donum Dei dixit Apostolus, vbi ait de quibusdam, Ne fortè det illis Deus pœnitentiam. Idem definit Leo pap. episto. 69. ad Theodorum episcopum. "Ipsam pœnitentiam ex dei credimus inspiratione conceptam, dicente Apostolo, ne fortè det illis Deus pœnitentiam." &c. Est quoque definitum à Cælestino Papa, in epistola ad omnes Galliarum episcopos, cap. 4 "Neminem de ruina peccati per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia dei miserentis erexerit." & cap. 8. ac. 9. Præparatur voluntas à domino, & vt aliquid agant, paternis inspirationibus, suorum ipse tangit corda fidelium. "Qui enim spiritu Dei aguntur, ij sunt filij Dei." Quod & Conci. Trid. sess. & c. 5. 9. 7. definitum est, & cano. 3. "Si quis dixerit, sine præueniente spiritus sancti inspiratione atque eius adiutorio, hominem pœnitere posse, sicut oportet, vt ei iustificationis gratia conferatur, anathema sit." Cuius rei manifestum testimonium habes apud Hiero. ca. 31. "Conuerte me domine, & conuertar, quia tu domine, Deus meus. Postquam enim conuertisti me, egi pœnitentiam." In quæ verba Hierony. "Vide (inquit) quantum sit auxilium dei, & quam fragilis humana conditio, vt hoc ipsum quod pœnitentiam agimus, nisi nos dominus ante conuerterit, & nisi Dei nitamur auxilio, nequaquam implere valeamus." Ratione quoque id probat. D. Tho. 4. contra genti. cap. 72. quia mens debitè ad Deum conuerti nos potest sine auxilio speciali. Quod licet Gabri. neget. 3. dist. 27. q. vnica. ar. 3. &. 4. dist. 14. q. 1. &. 2. sed apud fideles certum esse debet Hierem. 31. psal. 79. "Domine Deus virtutum conuerte nos." Vide Augu. in illud psal. 84. "Deus tu conuersus viuificabis nos." & lib. 2. de peccato. meri. & rem. ca. 18. malè igitur & periculosè Caietanus. q. 1. de contritione dicit. quòd potest quis diligere Deum super omnia, etiam vt est beatitudo sanctorum sine charitate infusa, & hoc fino etiam posse esse dolorem acquisitum de pecato, quatenus est offensa dei. Quibus iactis fundamentis, tertia conclusio firma persistit, ad actum pœnitentiæ necessarium esse habitum virtutis infusum. Quoniam hac sola ratione ponimus virtutes theologicas in fusas, quòd actus earum excedunt naturæ facultatem. Sed actus pœnitentiæ est homini, ergo. Confirmatur, pœnitentia disponit animam hominis vt bene se habeat in ordine ad finem supernaturalem, ergo, est habitus supernaturalis. Consequentia patet: quia habitus est dispositio animi in ordine ad operationem: ergo, si operatio est naturalis, habitus erit naturalis: & si operatio est supernaturalis, habitus erit supernaturalis. Confirmatur. 2. quia Deus suauiter disponit omnia: ergo cum actum perfectum virtutis naturalis non producat sine habitu naturali, neque actum etiam supernaturalem perfectę virtutis producet, sine habitu supernaturali. Et præteræa cum agens naturale non se extendat vltra finem naturæ, non poterit producere habitum pœnitentiæ, quæ videlicet perficit hominem in ordine ad finem excedentem naturæ facultatem. Est ergo pœnitencia habitus infusus à Deo, per quem pœnas eligimus ad diuinas iniurias, in nobis ipsis vindicandas. Atque hactenus de secunda controuersia dictum sit. TERTIA PARS. TErtio loco id quærebatur, an pœnitentiæ virtus sit ad salutem, & iustificationem necessaria. Nam pars negatiua, vera esse videtur ex Origine homil. 2. in Leuit. vbi septem media enumerat idonea ad consequendam remissionem peccatorum. Primum est baptismus ad Titum. 3. saluos nos fecit per lauacrum regenerationis. Secundum est charitas, Luc. 7. remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. 1. Petri. 4 Charitas operit multitudinem peccatorum. Tertium est martyrium. Ioan. 15. maiorem charitatem nemo habet, quàm vt animam suam ponat pro amicis suis. Et Matth. 10. "Omnis qui confitetur me coram hominibus, confitebor & ego eum coram patre meo, & qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam." Quartum est, eleemosyna, iuxta illud Lucæ. 11. "Date eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis." Et Thobię. 4. "Eleemosyna ab omni peccato & à morte liberat." Quintum est, remittere iniuriam. Matth. 6. "Si demiseritis hominibus peccata eorum. & pater vester cœlestis dimittet vobis delicta vestra." Sextum est, conuertere peccatorem ab errore viæ suæ. Iacobi. 5. "Qui conuerti fecerit peccatorem ab errore vitæ suæ, operit multitudinem peccatorum." Septimum tandem est pœnitentia, cùm labat peccator in lachrymis stratum suum Ezech. 18. Si impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, omnium iniquitatum eius non recordabor, Eadem ferè Augu. lib. 2. contra Cresconium grammaticum, cap. 12. Eadem quoque Chrysost. in epistolam ad Chorin. 2. homil. 4. Cùm ergo pœnitentiam distinguant Origenes & August. à cæteris remediis quæ ad remissionem peccatorum singula sunt idonea, fit consequens ad remissionem peccatorum pœnitentiam non requiri. Et confirmatur ex eodem chrysost. homil. 5. ad Antioche. vbi docet: "& tristitiam & mortem, de peccato vtranque natam esse, peccatum vtranque destruere": vt in pœnitentibus & martyribus: & homil. 22. ad eosdem, Cùm dixisset, compunctione atque eleemosynis regnum cœlorum emi: subdit, "non habes pecunias? non compunctionem? Ecce clamat Propheta dicens: Quis est homo qui vult vitam? prohibe linguam tuam à malo, labia tua ne loquantur dolum: & in salutem tibi sufficiet." Secundò principaliter pro eadem parte argumentor. Si cui non occurrant memorię peccata, occurrat autem diuina bonitas, poterit ex eiusmodi consideratione in actum dilectionis exire? quem si habeat, proculdubio iustificabitur. Per solam igitur dilectionem, cùm peccata in mentem non veniunt, potest homo iustificari: quo circa non est pœnitentia, ad iustificationem necessaria. Confirmat autem hoc vel maximè, quòd peccata comissa nonnumquam ex memoria penitus excidunt, ita vt reuocari non possint, idque vel per morbum, vel etiam per angustiam temporis, quemadmodum si oscitem tam Christianum de improuiso tyrannus opprimat, nec spacium sit ad cogitanda & deflenda peccata. Quare non oportet in omni euentu pœnitere, sed in huiusmodi poterit homo sine pœnitentia seruari Vltimò, contingit, aliquem esse multis criminibus, perlexum, atque inuolutum. Si ergo pœnitencia esset ad remissionem peccatorum necessaria, opus esset, singulorum peccatorum pœnitere, cum par sit ratio de singulis: quo fieri, vt non posset huiusmodi in momento iustificari. Pro parte verò affirmatiua thema nostrum apertissimè facit: nisi pœnitentiam habueritis. Necessaria est igitur pœnitentia, ne pereamus. Huic quæstioni priusquàm ego respondeam, illud suppono. Cum duplex pœna sit, altera interior, hoc est, dolor animi, altera exterior, hoc est, afflictio corporis: duplicem ex consequenti pœnitentiam esse, alteram interiorem, de qua. 2. ad Timot. 2. "Nequando det illis deus pœnitentiam", & Actorum. 2. "pœnitentiam agite, & baptizetur vnusquisque vestrum": Alteram verò exteriorem, de qua. 2. ad Corinthio. 7. " que secundum deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur," & Matt. 11. "Olim in cilicio & cinere pœnitentiam egissent." Tunc sit prima conclusio. Pœnitentia interior est necessarium remedium ad remissionem mortalium peccatorum. Actorum. 3. "Pœnitemini & conuertimini, vt deleantur peccata vestra." Ezechiel. 18. "Si impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis: vita viuet, & non morietur." Nullum enim aliud proponitur pœnitentibus medium, vnde & cap. firmiter de sum. trini. definitur, quòd si quis post baptismum prolapsus fuerit in peccatum, per veram semper potest pœnitentiam reparari. Item Apocalip. 2. "Memor esto: vnde excideris, & age pœnitentiam, & prima opera fac, Sin autem, veniam tibi citò, & mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris." Pręterea, ad Ephe. 4. & ad Colos. 3. "Vos non ita didicistis Christum, sed sicut est veritas. in Iesu, exulte vos veterem hominem, & induite nouum. At, induitur nouus per amorem boni, exuitur ergo vetus, per ordium vitæ prioris." Præterea, Eccle. 21. Fili peccasti, non adiicias iterum, sed de pristinis deprecare, vt tibi dimittantur. Quæ verba tractans Augu. lib. 1. de nup. & concup. cap. 26. inquit. "Si à peccando desistere, hoc esset non habere peccatum, sufficeret vt hoc nos scriptura moneret, fili peccasti, non adijcias iterum." Non autem sufficit, sed addidit, "& de pristinis deprecare, vt tibi dimittantur." D. Tho. de veri. q.. 28. art. 5. &. 12. q. 113. 2. 3. Præterea, qui nouam vitam, cessationemque à peccato solummodo ad iustificationem remissionemque pręfiniunt, hi dominicam precationem de medio tollunt, qua dicimus, "dimitte nobis debita nostra." &c. Imo memoriam peccatorum antecedentium conantur abolere, qua nihil peccatori salubrius est. Psalm. 50. "Quoniam iniquitatem meam." &c. Vide Chrysosto. homi. 9. in episto. ad Hebreos. Præterea, Lucæ. 5. "Non egent qui sani sunt medico, sed qui malè habent. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ad pœnitentiam." & cap. 15. "Gaudium erit in cœlo, super vno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent pœnitentia." Quod, & in concilio hoc Trid. sess. 6. c. 14. modò difinitum est. Nam sanctorum testimonia hoc loco congerere, fuerit in re non dubia testibus, vti non necessarijs. Si quis tamen ea nosse cupit, multa colligit Gratianus, de pœnitentiæ. distin. 1. & Rophens. articulo quinto. Neque post tam firma sacrarum literarum argumenta, rationibus hanc conclusionem confirmare{ Vide. D. Thom. q. 86. art. 2. &. 1. 2 q. 113. art. 5. de verit. q. 28. art. quinto } necessarium est. Nam, rationes fermè quę à theologis in fidei catholicę confirmatione referuntur, ex coniectura pendent, nullam vim afferunt in docendo. Nos verò, cùm aduersus hęreticos disputamus, argumenta quęrimus, quę non persuadeant modò, sed cogant, & tamen in hac parte si quis theologus afferat rationem, non aspernet: si non habeat, non admodum flagitem. Nos certè congruentissimam insinuauimus: quod pœnę medicinę sunt aduersus peccata appossitissimę: eoque pręsertim: quod tristitia atque dolor humilitatem inducunt, superbiam excludunt, quę morborum humani generis prima causa est. Contritam manum, vel brachium, lęuare non possumus: sic mœror in corde viri: humiliabit illum. Prouerb. 13. vide Chrysosto. homil. 3. in Matth. &. 11. ad populum Antiochen. Pręterea nihil est quod ita animum humanum contineat & fręnet, quàm pœna. Vt igitur homines peccata vitarent diligentius, in quę semel decidissent, pœnis ac timore cohiberi debuerunt. Atque (vt August. ait) & habetur de pœnitentia dist. 1. ca. nullus. ita impartitur Deus misericordię largitatem vt non relinquatur iustitię disciplina: si quidem naturalis ratio postulat: vt legum pręuaricatores, iusta vindicta puniantur. Secunda conclusio. Exterior pœnitentia est quoque ad salutem necessaria. Hanc mox equidem demonstrabo, si prius vnum illud admoneam, actus exteriores ad salutem necessarios esse, in hunc sensum. Vt si facultas adsit habeantur in re, si non adsit habeantur in voto. Verbi causa. Baptismus dicitur esse ad salutem necessarius, quoniam si haberi possit, sine illo nemo saluatur. Si haberi non possit, sine voto illius salus constare: non valet. In hunc igitur sensum nos asserimus pœnitentiam exteriorem: esse ad salutem necessariam. quoniam nemo vnquam qui eam agere potuit, sine ea salutem consecutus est: Nec qui agere non potuit, sine illius voto & desiderio. Primum ergo argumentum pro hac conclusione est testimonium Concilij Triden. sessi. 6. capitulo. 14. Docendum est (inquiunt patres) Christiani hominis pœnitentiam (quam, secundam post naufragium tabulam sancti patres aptè nuncupauerunt) multò aliam esse à baptismali, eaque contineri, non modò cessationem à peccatis, & eorum detestationem, aut cor contritum & humiliatum, verùm etiam eorundem sacramentalem confessionem, saltem in voto. Itemque satisfactionem per ieiunia, elemosynas, orationes, & alia pia spiritualis vitæ exercitia. De qua pœnitentia scriptum est: Memor esto vnde excideris, age pœnitentiam & prima opera fac. & iterum. Quæ secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur. & rursus. Pœnitentiam agite, & facite fructus dignos pœnitentiæ. Hactenus Concilium. Atque hęc ferè sacrarum literam testimonia magna ex parte conclusionis huius veritatem ostendunt. Nam & illud Apost. 2. ad Corinth. 7. "Tristitia quæ secundum Deum est pœnitenciam." &c. de exteriore intelligendum esse, superius admonuimus. Tristitia enim interior, quæ secundum Deum est, pœnitentiam (videlicet exteriorem) in salutem stabilem operatur. Vera enim pœnitentia interior intelligi non potest, quam non exterior consequitur. Baruc. 2. "anima quæ tristis est", &" incedit curua, & infirma". & Dauid psalmo quinto "Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, & lachrymis meis stratum meum rigabo." & Lucæ septimo Mulier illa peccatrix lachrymis rigauit pedes domini. Illud quo que Matthei tertio, "Facite fructum dignum pœnitentiæ: iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, & in ignem mittetur": de exteriori satisfactione accipiendum esse, & communis sensus Catholicorum manifestat, qui hunc locum maximè referunt aduersus Lutherum, ad asserendam satisfactionem exteriorem pœnitentię. Tum & Chrisostomus docet, homil. 10. in Math. his verbis. Maximè indigemus compunctione pœnitentię, multarumque lachrymarum: Pœnitentiam verò dico, non solùm vt à malis prioribus desistamus, verumetiam, vt bonorum operum fructibus impleamur: Facite, nquit, fructus dignos pœnitentię: quo autem modo fructificare poterimus? si vtique peccatis aduersa faciamus: aliena rapuisti? incipe donare iam propria: longo es tempore fornicatus? à legitimo quoque vsu suspendere coniugij: iniuriam fecisti? refer benedictionis verba conuiciis: neque enim vulnerato sufficit ad salutem, tantummodo spicula de corpore euellere, sed etiam remedia adhibere vulneribus: deliciis ante & temulentia diffluebas? ieiunio & aquę potu vtrunque compensa hactenus Chrysost. Denique sic illum locum esse interpretandum, euangelicus stylus ipse declarat: vbi fructus arboris, opera exteriora, quę à bona voluntate tanquàm radice, procedunt, asseruntur. Matth. 7. "A fructibus eorum cognoscetis eos." Pręterea & Apostol. ad Rom. 6. hanc conclusionem docet, inquiens: "Humanum dico propter infirmitatem carnis vestre: sicut exhibuistis membra vestra seruire iniquitati, ita nunc exhibete membra vestra seruire iustitiæ." Nec id solum procedit in lege euangelica, sed in omni siue naturæ, siue scripturæ: hoc enim peculiare habuit lex noua, (vt D. Tho. author est) quòd determinat in particulari,{ 3. part. q. 84. art. 7. primum. } ea quæ in lege naturæ erant indeterminata, de iure (inquit) naturali est, vt aliquis pœniteat de malis quæ fecit, quantum ad hoc quòd doleat se fecisse, & doloris remedium quærat, per aliquem modum, & aliqua etiam signa doloris ostendat, sicut Niniuitæ fecerunt. Sed ea pœnitentia, determinationem accepit, ex institutione diuinę legis. Sicut ergo in noua lege, necessaria est ad salutem vtraque pœnitentia, & interior, & exterior, ita etiam in lege naturæ atque scripturæ, necessaria erat. Præterea Iohel. 2. "Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, & fletu, & planctu." Quo testimonio ad hoc corroborandum, vtitur Ambros. ad virginem lapsam, capi. 8. Pœnitudo (inquit) necessaria est, sicut vulneratis sunt necessaria medicamina: Sed quanta putas, & qualis necessaria pœnitencia? Secundum conscientiæ molem, exhibenda est pœnitentie magnitudo: non enim verbis agenda est, sed & actu. Hæc autem sic agitur, si ti{ pœnitentiam agere ad exteriorem satisfactionem refert Ambro. sic. d. Th. Matth. 3. &. 4. d. 22. q. 2. ar 3. q. 3. ad. 2. }bi ante oculos ponas, non aliud remedium post baptismum, constitutum esse, quàm pœnitentiæ solatium. Tum imprimis proprij facti tu ipse iudex esto crudelior, & quasi mortuam te existimans, quomodo possis reuiuiscere cogira: de inde, mens, ac membra singula, digna castigatione punienda: totum corpus crucietur. dicit enim Dominus: "conuertimini in toto corde vestro, in ieiunio, & fletu, & planctu." &c. Et infra, qui futuras pœnas in hoc paruo vitæ spacio compensauerit, seipsum ab æterno iudicio liberat: grandi plagæ: alta & prolixa opus est medicina, grande scelus, grande habet necessariam satisfactionem.{ De pœnitentia. d. 1. c. medicamentum. } Idem etiam elegantissimè docet Chrisost. in epistolam ad Hebræ. homil. 9. vbi nec veretur dicere, medicamentum fortius, quod maximè operetur in pœnitentia, exteriorem satisfactionem esse. Quemadmodum in medicamentis compositis, vna herba est dominantissima: & homil. 5. de pœnitentia dicit, eam esse mortuam sine eleemosyna. Idem quoque docet Cypria. sermone. 5. de lapsis circa finem. Orare (oportet impensius) & rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ducere. &c. Præterea (vt in relectione anni superioris nobis monstratum est) cum ambarum partium, & spiritus & carnis peccatum commune sit, necessarium erat, vt esset remedium quoquecommune, totusque homo interior & exterior, pœnas lueret pecatorum. Præterea, cùm ex misericordia Dei, pœna æterna, pœntenti in temporalem commutetur, (ęterna autem futura erat, non solum animæ, sed etiam corporis) consequens fit, vt peccator pœnæ temporali, non solum animę, verumetiam corporis: relinquatur obnoxius. Sic. n. Deus impartitur misericordiæ largitatem, vt non relinquatur iustitiæ disciplina. de pœniten. dist. 1. cap. nullus, ex August. Ad primum argumentum, iam ante ex D. Thom. responsum est, omnia illa remedia post peccatum mortale, nulla esse si pœnitentia desit: quemadmodum & Augusti. libro secundo. contra Cresconium dixit, sine charitate, quæcunque alia remedia, (quæ multa enumerarat,) non prodesse. v. g. fidei, remissio peccatorum tribuitur. Item & eleemosynæ: at apostolus inquit. "Si charitatem non habuero." &c. Sed quoniam hæc generalis responsio non videtur idonea, speciatim respondetur ad singula. Et quidem, baptismus an sine pœnitentia peccata remittat, scholastici authores in duas factiones, extremas, atque aduersissimas distrahuntur. Nam quidem cunrendunt omnes neruos, vt suadeant, baptismum, nisi contrito administretur, prodesse nihil. Cui opinioni adhærent Gabriel. dist. 14. q. 2. &. Adrianus. q. 1. de pœnitentia & quodlibeto. 5. ar. 3. Quibus & D. Thoma. fauere videtur. 3. p. q. 86. arti. 2. &. 3. &. q. 68. art. 6. ad tertium. Vbi asserit, quòd ad effectum baptismi percipiendum, licet non requiratur pœnitentia exterior, requiritur tamen interioris pœnitentię virtus: virtus autem pœnitentiae contritio est, cùm sine actu charitatis non reperiatur, ergo. &c. Item super epist. ad Rom. capi. lecti. 4. dicit, quòd contritio cordis requiritur ante baptismum: alioquin ficte ad baptismum acceditur. Atque habent qui sic opinantur, ea pro se argumenta maximè, quæ nos retrò fecimus, vt ostenderemus iustificationem peccatoris sine actu charitatis esse non posse: Quæ hic repetere (ne longum sit) superuacaneum existimaui. Habent & illud ex August. (si Augustino tamen hoc opusculum tribuendum est,) is ergo, (seu quisquam alius eius libri fuerit author) ad fratres in heremo sermone. 11. "O compunctio (inquit) sine qua infructuosa est omnis confessio, omnis satisfactio inanis, sine qua adultis non valet baptismus." Sed expressè tamen lib. 7. contra Donatist. cap. penultimo, & habetur de consec. dist. 4. cap. solet. baptismum asserit, non prodesse iis, qui non habent charitatem, probatque ex illo Apostoli prioris ad Corin. 13. "Si tradidero corpus meum: ita vt ardeam" etc. Præterea, Act. 3 " Pœnitemini & conuertimini vt deleantur peccata vestra." ergo, conuersio requiritur, quæ non est sine charitate, vt ante ostensum est. Loquebatur autem, antequam baptizarentur. Hæc & multa alia dicuntur ab iis theologis, qui priorem opinionem de baptismo tuentur. Sed exoriuntur ex alia parte aduersarij qui astruere videntur, non requiri aut contritionem, aut atritionem, sed satis esse pœnitentiam virtualem, hoc est, velle suscipere baptismum institutum ad remittenda peccata, & id sine complacentia in pecatum. Wuem in modum loquitur Ambrosi. lib. 3. de sacramentis cap. vltimo. Quòd etiam si non confiteatur peccatum qui venit ad baptismum, tamen hoc ipso implet confessionem omnium peccatorum, quo baptizari petit vt iustificetur, & ita sacramentum baptismi, iuxta communem exposittionem, vocatur pœnitentia ad Hebræ. 6. Impossibile est, renouari ad pœnitentiam. & Luc. vltimo. Oportebat predicari in nomine eius pœnitentiam & remissionem peccatorum in omnes gentes. Vbi, quæ Matt. de baptismo dixit, Lucas refert de pœnitentia. Idem videtur nonnullis Scotus sentire. dist. 14. q. 4. & Caiet. 3. p. q. 86. art. 2. & probatur ex Ambro. in illud epistolæ ad Roma. Sine pœnitentia sunt dona Dei. Gratia Dei in baptismate non quærit gemitum aut planctum, sed solam ex corde professionem. Et quia, quæ grauiter peccantur, non nisi fletu & gemitu ad veniam pertinent, ideo illos iam non accipere veniam putarent, quia dolore illos non videbant, ostendit hoc inter primordia fidei non requiri. At verò. D. Tho. & communis theologorum sententia, inter has extremas media est, in cuius expositionem, sit prima conclusio, de qua ego non dubito. Ante baptismum requiritur in eo qui peccauit mortaliter aliqua pœnitentia interior, scilicet, displicentia formalis detestatioque peccati. D. Tho. 3. p. q. 86. ar. 2. ad. 1. Glossa ordinaria in illud Matt. 3. Pœnitentiam agite. Aug. de vera & fal. pœn. cap. 8. & de fi. ad Pe. c. 30. expressè. & lib. de fid. & operi. c. 6. &. 8. lib. 50. hom. 27. Cuius verba habentur de com. d. 4. c. omnis. Nemo potest nouam vitam inchoare, nisi eum veteris pœnituerit. Probat autem August. id, duobus testimoniis sacrarum literarum. Primum est ad Colos. 3. "Exuite vos veterum hominem, & induite nouum, qui secundum Deum creatus est." in baptismo enim, propriè nouus homo induitur, ergo prius debet exui vetus homo, quam nouus induatur. Sed nouum induit homo, per hoc quòd eligit nouam vitam, ergo, & veterem exuit, per hoc quòd detestatur antiquam. Secundum testimonium habetur Act. 2. "Pœnitentiam agite & baptizetur vnusquisque vestrûm." & dominus etiam non baptizatis loquebatur, inquiens. "Nisi pœnitentiam ageritis, omnes simul peribitis." D. Chrysosto. homi. 10. in Mattha. hoc colligit ex eo quòd baptismus Ioannis fuit præparatorius Baptismi Christi, & vocatur baptismus pœnitentiæ. Lucæ. 3. Matt. 3. ergo in remissionem peccatorum erat baptismus Ioannis, non quòd peccata remitteret, sed quòd per pœnitentiam quam prædicabat, disponebat ad baptismum Christi. Hoc etiam definitum est nunc in Conci. Tridenti. sessio. 6. cap. 6. quòd videlicet ante baptismum, oportet esse pœnitentiam, id est, odium & detestationem peccatorum, ex eo quòd Acto. 2. dicitur, "Pœnitentiam agite, & baptizetur vnusque vestrûm in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum." Nec hanc conclusionem aut Scotus, aut Caietanus negarent (quantum ego sentio,) nusquam enim asserunt, omni displicentia etiam imperfecta remota, baptismum rectè à peccatore suscipi. Nec Ambrosius etiam vnquam somniauit, (vt patet legenti caput illud vltimum lib. 3. de sacramentis) peccata in baptismo remitti sine quocunque dolore interiori. Secunda propositio. Non requiritur actus perfectus pœnitentiæ virtutis, vt peccator sit dispositus ad suscipiendum effectum baptismi: sed satis erit imperfectus dolor, quem theologi attritionem appellant D. Tho. 4. dist. 6. q. 1. art. 3. q. 1. ad. 5. & super caput. 11. Ioannis lectione. 9. Hæc veró proposito non aliter à me probatur, quàm in relectione anni superioris probatum est, omnia quidem nouę sacramenta, gratiam vitamque conferre, sed potissimum baptismo, quod nisi vitam peccatoribus conferat, non video cur sacramentum regenerationis apelletur. Ac si contritio semper præcederet tanquam dispositio, nunquam baptismus culpam mortalem remitteret, sed solùm pœnam. Quare gratiam in eo conferri adultis, non oporteret, quæ videlicet ad remissionem pœnæ non requiritur. Exoritur tamen hoc loco quæstio valde difficilis, & ad hanc propositionem explicandam necessaria, qua quæritur discrimen inter attritionem & contritionem, vnde liqueat quidnam attritio sit, quæque sit illa per quam virtute sacramenti fiat homo ex attritio contritus. Nam. 4. Tho. 4. dist. 17. q. 2. ar. 1. q. 2. ad tertium, solùm asserit attritionem esse displicentiam imperfectam: contritionem verò esse displicentiam perfectam. At hinc re vera non habetur quid attritio sit, quę ve sit illa imperfectio, qua à contritione distinguitur. Variis ergo aliorum de hac re opinionibus prætermissis, supponendum imprimis est, displicentiam ideo perfectam dici, quia nihil illi deest eorum, quæ ad finem displicentiæ consequendum sunt necessaria. Est autem finis displicentię, seu doloris de peccato, multiplex: vt à principio huius disputationis constituimus. Primus, vindicare iniuriam factam Deo. Alter, eiusdem Dei amorem conciliare. Tertius, peccatum, vt malum & inimicum animæ, destruere, atque abolere. Erit igitur ea perfecta pœnitentia, & displicentia de peccato quæ habebit hos tres fines & effectus. Qui quidem omnes mutuo hęrent, nec quisquàm illorum sine reliquis inuenitur. Qui enim dolor iniuriam dei emendat, idem & conciliat nobis deum & peccatum commissum delet. Quibus iactis fundamentis, patet manifestè, displicentiam imperfectam eam esse, quę nec sufficiens est ad emendandam dei iniuriam, nec ad gratiam ipsius sarciendam, nec ad pecatum destruendum. Vnde colligitur, hanc imperfectam displicentiam, multipliciter homini contingere: multis enim modis contingit à perfecto declinari. Primum itaque genus imperfectæ displicentię est, cùm quis dolet de peccato propter humana naturaliaque motiua: vt, quia turpe est & contra rationem: vel quia in duxit infamiam, vel etiam quia contrarium Deo est, quatenus finis est & principium naturæ. Hoc autem displicentiæ genus, quod videlicet sola ratione naturali nititur, an theologi appellauerint attritionë me profecto latet. Sed quum sit quidam imperfectus dolor, qui interim frangere & atterere animum potest, licet non perfectè, nos attritionem eam nuncupemus. Vide August. de vera & falsa pœnitentia. capit. 2. &. 9. Secundum genus im perfectæ displicentiæ est, quæ oritur à timore pœnarum. Pœnas verò intelligo spirituales vel æternas, quæ lumine fidei cognoscuntur: & hanc doctores scholastici omnes, attritionem vocant: atque de ea August. de vera & falsa pœnitentia. capi. 17. loquitur, tractans illa verba Ezech. "quacunque hora peccator ingemuerit & conuersus fuerit, vita viuet." Conuersum ait non tantum versum vita viuere: vertitur à peccato, qui iam vult dimittere peccatum: Conuertitur qui iam totus & omnino vertitur. Qui iam non solum pœnas timet, sed ad bonum domini contendere festinat. Dixerat autem pœnitentiam quæ impetrat vitam, non a solo timore, sed à charitate proficisci. Hanc etiam attritionem tanquam insufficientem reiicit Ambros. lib. 2. de pœnitentia, cap. 9. Tertium im perfectæ displicentiæ genus inuenitur, cum quis dolet quidem de peccato qua ratione offensa Dei est: sed ex velleitate, non ex volitione absoluta, & efficaci: habet enim desiderium imperfectum placendi Deo, dimittendi peccatum. &c. sicut & dilectio Dei imperfecta, potest appellari volitio qua Deo vellem bonum & gloriam, ipsique placere in omnibus, desiderio tamen imperfecto, sic & nolle Dei offensam, est imperfecta displicentia: nam perfecta, efficax & absoluta est: quæ ex dilectione Dei efficaci & absoluta nascitur. Hunc verò imperfectum dolorem Caietanus. q. 1. de contritione, (ac iure ille quidem) attritionem vocat. Si hęc nobis fuerint diligenter inspecta, facile coniiciemus discrimen inter attritionem, & contritionem. Primum ab effectu: quia contritio, peccati remissionem facit attritio non facit. Alterum à principio, quòd contritio ab amore infusę charitatis procedit: attritio verò, non: sed vel à timore pœnarum, vel ab amore proprio & naturali, vel, à dilectione imperfecta conditionata & inefficaci, qui non sunt actus charitatis, cùm possint esse in peccatore. Inde rursum discrimen tertium sequitur, quòd contritio elicitur ab habitu pœnitentiæ infuso: attritio verò, ab habitu eodem non elicitur. Postremum discrimen est, quòd ad contritionem requiritur auxilium dei speciale, cùm sit actus supernaturalis. Attritio verò solis naturæ viribus haberi potest: nisi attritio secundi generis, quæ tam ex parte intellectus: quam ex parte voluntatis, auxilio speciali opus habet timor siquidem seruilis, (vt modo pro comperto supponimus) donum Dei est. Et quemadmodum ad credendas pœnas supernaturales, necessarium est auxilium dei, quo moueatur intellectus, sic ad timendum eiusmodi pœnas necessarium est vt excitetur affectus, & consequentur ad dolendum de peccato propter hunc finem supernaturalem. Credimus enim nullam pœnitentiam efficaciter attingere effectum supernaturalem, cum solo auxilio Dei generali. Ad aliàs verò attritiones ex parte voluntatis, nullum auxilium speciale requiritur. Nam illa primi generis, cum naturale obiectum habet. solis naturæ viribus nititur. Illa autem postremi generis supposita fide beatitudinis supernaturalis, haberi potest sine auxilio Dei speciali, sicut & desiderium ineficax & imperfectum beatitudinis. Sed enim hæc nobis dicta fuerint de contritione & attritione, secundum vocabulorum & vsum, & significationem. Nam quod. D. Tho. de veritate. q. 28. ar. 8. dixit, omnem dolorem de pecato in habente gratiam esse contritionem, improprium est. Nec abusus vocabuli tradendus est in hanc nostram disputamem, vbi de contritione & attritione propriè loquimur. Quo significatu manifestum est, nullam attritionem, contritionem, aliquando fieri posse. Contra Scotum in. 4. d. 14. q. 2. & Caietanum. q. de contritione, asserentes, contritionem acquisitam informem, quæ ab aliis theologis apeliatur attritio, contritionem fieri posse formatam. Existimat verò Caietanus, hanc esse opinionem. D. Tho. 3. p. q. 89. art. 1. ad. 2. Vbi asserit, quòd primus pœnitentis actus habet se. vt vltima dispositio ad gratiam consequendam, scilicet, contritio. Alij verò sequentes actus pœnitentiæ, procedunt iam ex gratia & virtutibus. At re vera, hæc opinio, primum. D. Tho. repugnat in. 4. d. 17. q. 2. q. 3. Vbi. & manifestè asserit, contritionem esse actum elicitum ab habitu pœnitentię infusæ. Est autem certum, quòd actus elicitus ab habitu infuso, distinguitur omnino à quocunque alio, qui ex puris naturalibus haberi potest: vt actus elicitus à charitate infusa, à quocumque alio amore, qui citra charitatem elicitur, & ratio est in promptu quia actus qui habetur ex puris naturalibus, non attingit nisi obiectum naturale, talis est enim quale obiectum, vt ante docuimus. Cùm ergo omnis atritio acquisita naturalis sit, naturale quoque obiectum habet, sicut & dilectio acquisita. Quare impossibile est talem attritionem fieri contritionem, sicut, ne dilectio quidem acquisita, dilectio charitatis infusæ fieri potest: cuius videlicet obiectum, supernaturale sit oportet. Quòd si actus nostri acquisiti, supernaturalia obiecta efficaciter attingerent, certè, habitus virtutum infusarum, (quòd retro docebamus) essent superuacanei. Præterea, actus contritionis, (vt manifestis argumentis superius ostendebamus) auxilio eget speciali. Actus autem attritionis, (de quo Scotus & Caietanus loquuntur,) sunt ex puris naturalibus, vt etiam ipsi fatentur, ergo inpossibile est: esse idem. quia principia sunt prorsus diuersa, nec fieri potest vt actus qui solo auxilio Dei generali, à potentia producitur, idem numero, à potentia cum auxilio speciali producatur. Et quod de hoc genere attritionis dictum est, patet etiam, ac multò etiam in reliquis. Hoc veró idem nobiscum tenet Paluda. distin. 17. q. 1. & Gabri. dist. 16. q. 1. Sed quæri tamen à plerisque solet, an ad pœnitentiæ actum, quem contritionem appellamus, totus animi conatus necessarius sit, ita videlicet, vt actus habeat omnem intentionem, quam eo tempore voluntas potest illi præstare. &c. Et quidem Adrianus. q. 1. de pœnitentia. art. 2. & quodlibeto. 5. art 3. existimat ad contritionem exigi, vt homo omnem conatum adhibeat. Probatque imprimis ex Deuteronomij. 4. "Vbi, si quæsieris" (Moyses ait) "dominum Deum tuum, inuenies illum, si tamen toto corde quæsieris, & tota tribulatione animæ tuæ." Secundo id suadet ex eo quod Esayæ vltimo dominus ait. "Ad quem aspiciam, nisi ad pauperculum & contritum spiritu, & trementem sermones meos?" Nota, contritum spiritu. Dolor enim remissus spiritum non conterit. Nota rursum, trementem, tremor enim est magnus & manifestus timor: vt dicit glossa super illud ad Philip. 2. "Cum timor & tremore". &c. Tertio argumentatur ex illo Ioelis. 2. "Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio & fletu, & plantu, & scindite corda vestra," At, dolor remissus, nec ex toto corde est, nec fletum & planctum efficit, nec scindit corda. &c. Quartò, sanctorum testimoniis id confirmat. August. enim lib. de vera & fal. pœniten. 17. Conuertitur (inquit) qui iam totus & omnino vertitur. & sermo. 11. ad fratres in eremo. Grauia peccata (ait) grauissimis lamentis indigent. Item Amb. lib. 2. de pœn. capit. 10. Facilius inueni qui innocentiam seruauerint &c. quæ ante sunt à nobis recitata. Et ad virginem lapsam, cap. 8. Postea quam interrogauerat, quanta esset & qualis pœnitentia necessaria, & descripserat, exteriorem quod ingentem, subiicit. Corverò sit liquescens sicut cera, & totum corpus maceretur. Talis vita, talis actio pœnitentiæ si fuerit perseuerans audebit sperare, etsi non gloriam, certè pœnæ euacuationem, Insiste ergo misera fortiter, in hære tanquam naufragus tabulæ, nam grandi plagæ alta & prolixa opus est medicina. Quod ostendit Ambrosius & testimonio. Ioelis iam citato, & quia omnes qui in sacris literis veniam pœnitendo referuntur consequuti, huiusmodi cordis conpunctionem habuere, non leuem & remissam, non paruam sed maximam, vt Niniuitæ, & Dauid, qui explicans pœnitentiam suam, ait. Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum &c. Atque iterum, Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, & non est sanitas in carne mea, afflictus & humiliatus sunt nimis, rugiebam à gemitu cordis mei. Cyprianus demum serm. 5. de lapsis, quàm magna (inquit) deliquimus tam granditer defleamus, altò vulneri diligens & longa medicina non desit, pœnitentia crimine minor non sit, putasne dominum citò posse placari cuius templum sacrilega contagione violasti? Orare oportet impensius, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fleribus ducere, tempus omne lachrimosis lamentationibus occupare, stratos solo, adhærerere cineri, in cilicio volutari & sordibus &c. & paulo post, si precem toto corde quis faciat, si veris pœnitentiæ lamentationibus & lachrymis ingemiscat, si ad adveniam dilecti sui, dominum iustis & continuis operibus inflectat misereri talium potest. Est etiam ratio pro hac sententia, quòd non habemus nos, deum conferre gratiam, nisi facienti totum quod in se est, sed qui non conuertitur toto conatu, non facit totum quod in se est. Contritus igitur, cui scilicet infallibiliter Deus gratiam confert, tota vi animi conuertitur. Altera quoque ratio est, quòd non est contritio nisi ex amore charitatis profiscatur, sed amor charitatis non habetur, nisi toto nixu Deus diligatur, Deut. 6. diliges dominum deum tuum ex tota fortitudine tua. Quod Marcus dixit ex tota virtute tua, & Lucas, ex omnibus viribus tuis. Quibus & testimoniis & rationibus adductus, non dubitat omni asseueratione confirmare, contritionem nullam esse nisi ex toto conatu voluntatis doleatur. Atqui, duo hic extrema fugienda sunt, alterum eorum qui facile quibuslibet pœnitentibus veniam & securitatem pollicentur, aduersum quos Isidorus. 2. lib. de summo bono. cap. 13. illud Hieremiæ testimonium inducit, curabant{ Cap. 6, } contritionem filiæ populi mei, cum ignominia dicentes, pax, pax, & non erat pax. Alterum extremum, hoc est, quod tenet Adrianus. Contra{ De Pœnitentia. d. 3. capit. talis. } cuius opinionem Chrys. in libello de reparatione lapsi, talis inquit. (mihi crede) talis est erga homines pietas Dei, nunquam spernit pœnitentiam si ei sincere & simpliciter offeratur, etiam si non potuerit quis explere in præsenti satisfaciendi ordinem, quantulancunque tamen, & quamlibet breui tempore gestam pœnitentiam, suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguæ, conuersionis perire mercedem. Deinde, Actus charitatis etiam si non habeat totam intensionem quam potest, nec ex toto conatu procedat, sufficit ad remissionem peccatorum, ergo et contritio. Antecedens patet quia ad talem actum, cùm sit supernaturalis requiritur habitus charitatis infusæ, cum qua nullum mortale peccatum est. Nisi huic argumento respondere velis, habitum charitatis numquam in actum exire: nisi voluntas omnem vim ad operandum intendat, quod absurdissimum est. Præterea, præceptum de actu fidei, & de actu spei homo implet etiam si non agat ex toto conatu: ergo, & præceptum de charitate & contritione. Non ergo contritio totum animi conatum exigit. Referti etiam solent in hoc, sacratum literarum testimonia, vt illud Ioannis. 14. Qui diligit me diligetur à patre meo, & Iacobi. 4. Appropinquate Deo, & appropinquabit vobis. Quod si dicas esse limitanda eiusmodi testimonia vt subintelligatur ex toto conatu, eadem ratione limitabimus & quæ loquuntur de fide, spe, atque iustitia. Quod quoniam probabile non est, ne illud quidem probare debemus, vnde hoc proficiscitur. Quibus eisdem argumentis, Scoti opinio refellenda est, qui in. 4. d. 14. q. 2. tenet ad contritionem requiri certum intensionis gradum. Qui quidem error falso nititur fundamento. Credit enim Scotus attritionem acquisitam ex puris naturalibus, dispositionem esse ad gratiam. Et quoniam vidit non quamlibet naturæ displicentiam, puta remissam, idoneam esse ad iustificationem, coactus fuit asserere, contritionem exigere certam intensionem magnam soli Deo cognitam. Verûm imaginatio hæc (siue Scoti fuerit, siue non fuerit, nam si quis eum voluerit hoc errore liberare, cum hoc ego non magnopere pugnabo) imaginatio hæc (inquam) non modo falsa est sed etiam periculosa & erronea, ne quod verbum atrocius dicam. Vltima nanque ad gratiam dispositio (vt nobis demonstratum est) auxilio Dei indiget speciali. Quo auxilio posito siue Deus moueat ad magnum dolorem siue ad paruum intensiue, talis dolor contritio erit, sicut ad amorem charitatis, siue Deus auxilio gratuito intense moueat voluntatem siue remisse, siue vt duo, siue vt decem, actus charitatis erit. Iustus siquidem habens charitatem infusam vt decem, potest actum amoris. Et cum de tali gradu requisito nulla possit esse Probabilitas, an scilicet habeamus illum nec ne: certè de contritione nullum præceptum esset. Quod ne ipse idem Scotus non admittit, esset enim stultum præceptum, quod semper inuincibiliter ignoratur. Quinimo, teneretur homo ex toto conatu pœnitentiam agere, ne ex poneret se periculo talem gradum omittendi. Ex eodem quoque fonte eiusdem Scoti alter error emanauit: Certum tempus necessarium esse vt actus noster contritio sit. Cui sententiæ aduersatur manifestè Chrysosto. in oratione B. Philogonij, & in libello de reparatione lapsi. cuius ante verba retulimus. Aduersatur etiam Leo papa in epistola. 6 9. ad{ De Pœnitentia. d. 1. c. multiplex. } Theodorum, inquiens: Si periculum vrgeat cuique potenti statim est absolutio danda: quia misericordiæ Dei non possumus tempora definire, nec mensuras ponere, apud quem nullas patitur veniæ moras conuersio: dicente spiritu Dei per prophetam, cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris. Est autem propheta Ezechiel. capi. 18. inquiens, cum auerterit se impius ab impietate sua, animam suam viuificabit, & capi. 33. Iustitia iusti non liberabit eum in quacunque die peccauerit: & impietas impij non nocebit ei in quacunque die conuersus fuerit. Nam, vtroque loco in quacunque die, pro quacunque hora, vel momento accipiendum est: si enim iustus auertit se à iustitia sua vel in hora, vel etiam in momento, iustitias antiquas amittat. Impius ergo, in quacunque hora vel momento fuerit conuersus, iustitiam consequetur: vt qui in momento potuit perdere gratiam possit & comparare. Pręterea, fac vt illud tempus necessarium, exempli causa sit media hora, & in prima illius temporis particula faciat homo quicquid sibi possibile est: Tunc sequitur primum Deum facienti quod in se est gratiam denegare: facientem quoque hominem quicquid & potest & debet, condemnari. Nihil enim præterea debet homo, quàm pro tempore potest. Sequitur deinde, in illa etiam temporis particula hominem alias liberum extra salutis statutum. Quæ omnia Christiana pietas exhorret. Præterea, sequitur inde aliquem hominem Deum summè diligere. & de commissis propter Deum dolere, & tamen à Deo condemnari. contra illud, qui diligit me, diligetur à patre meo. Quinetiam sequeretur, martyrem, qui pro Christo mortem oppeteret, condemnari. vt si martyrium in prima parte illius temporis necessarij pateretur. Quòd si dicas suppleri defectum continuationis per martyrium certè cùm voluntas pro facto cedat, voluntas quoque efficax martyrij erit sufficiens ad gratiam dispositio. Quæ quoniam in momento haberi potest, fateamur necesse est contrionem quoque posse haberi in momento. Nihil, scilicet, noui dicimus, sed ea tantum, quæ communi scholæ consensu sermoneque feruntur. Sed, ne hæc quidem quamlibet obuia & omnium disputatione trita, erant nobis prætereunda. Constituendum enim erat, quid & quale sit id de quo disserimus: non quo ignorare vos arbitraremur, sed vt ampliore ratione & via nostra procederet disputatio. Igitur ad primum Adriani argumentum protinus respondebo: si illud prius exposuero, amorem Dei super omnia dupliciter posse dici maximum. Vno modo intensiuè, graduali quadam intensione, quo pacto iuniores de intensione loquuntur. In quem modum non oportet amorem Dei esse maximum. Aliter intelligitur esse maximus appreciatiuè. Concedenda sunt enim nobis in scholastica concertatione huiusmodi vocabula, quod alias sæpe deprecati sumus. Ac iure obtinere debemus, quoniam theologicis res ornatè dicere velle, puerile est. Certè à theologo, si afferat eloquentiam, non est asperanda, si non habeat, non ad modum flagitanda: tantum complectatur verbis quod vult, & dicat planè quod intelligat. Vt ergo eo redeamus vnde digressi sumus & propositam distinctionem apertiori exemplo demonstremus Fœmina interim vehementius & intensius catellum amat, quàm aurum & tamen si alterutrum oporteret amittere, aurum catello præponeret: ita quoniam pluris facit aurum quàm catellum, plus diliget aurum non intensiuè quidem, sed appreciatiuè, quomodo contritio dolor est maximus, quia si daretur optio mallem amisisse pecunias, mallem mortuum fuisse quam peccasse. Ad primum itaque argumentum respondetur, quòd in toto corde dominum exquirit, qui non partem deo dat, & partem negat: vt illi faciunt qui vel amant aliquam vnam creaturam prohibitam, vel reseruant sibi vnum aliquod peccatum, quod non displicet. Quemadmodum verbi causa, ille totam domum hospitii exibere dicitur, qui neminem admittit intra domum si ne hospitis voluntate. Sed qui cum illo etiam inimicum exciperet, non totam domum exiberet. Similiter in tota tribulatione animæ Deum quærit, cui omnia peccata displicent. Nam, qui ex parte quidem tristaretur de peccatis, ex parte verò vnum quodlibet sibi reseruaret in quo delectaretur, is Deum in tota tribulatione animæ non exquireret. Non est ergo ibi sermo (vt scholasticè loquamur) de totalitate gradualis intensionis, sed de totalitate integritatis & perfectionis. Atque hinc reliquis sacrarum literarum testimoniis facilè respondetur. Primò, etiam Augu. testimonio. Alteri verò quod ex eodem August. pręfertur (vt ommittamus illud opusculum non esse ab Augustino conditum) respondemus, ad satisfactionem integram pro grauissimis peccatis exibendam, grauissimis lamentis opus esse, sine quibus eiusmodi peccatorum plena remissio non est. Cęterùm ad simplicem remissionem culpæ, prolixa illa & grauis pœnitentia tum interior tum exterior non requiritur, & per hoc patet quid Ambrosio & Cypriano respondendum sit. Ad primam verò rationem respondetur, facienti quod in se est ex puris naturalibus, non oportere Deum gratiam conferre, nec tunc postea, nisi totum faciat quod potest, sed facienti quod in se est post auxilium Dei mouentis, Deus gratiam iustificationis dat, etiam si ex toto conatu non faciat. Ego (inquit Apocalyp. 3. sto ad ostium & pulso, si quis aperruerit mihi ianuam &c. Christus ergo ingredietur ad animam siue ex toto conatu, siue ex medietate conatus, ianua aperiatur. Ad secundam rationem prius dicitur, quòd illis verbis non præcipitur intensio summa gradualis in actu, sed solùm vt omnes vires intendantur, quantum necesse est ad diligendum Deum super omnia apreciatiuè ita vt in præparatione animi, videlicet cùm opus fuerit, totum cor, mentem, animam, vires, conatum Deo præstemus. Posterius respondetur, quòd illiusmodi verbis solùm ostenditur nullam esse diligendo Deo mensuram præscribendam. Quia enim dicturus erat: diliges proximum tuum sicut te ipsum, docet ante, nullum exemplum, nullumque modum in amore Dei esse quærendum, qui vtique dignus est, vt sine modo atque exemplo diligatur. Eccles. 43. Benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis, maior est enim omni laude. Verùm, illud dubium protinus existit, an sacramentum baptismi, cuique attrito administratum, conferat gratiam, an potius vnum aliquod sit attritionis genus, quod solùm disponat ad gratiam sacramenti. Sed huic ego quęstioni commodius postea respondebo: cùm de sacramento absolutionis disputauero. Eadem enim ibidem quæstio est. Et quòd ad mores Christianorum attinet, hîc forsitan curiosè. Illic verò necessariò transigetur. Iam verò ad argumenta prioris opinionis, quæ nitebatur ostendere, baptismum nisi contrito administretur, prodesse nihil, dupliciter respondetur. Prius, quód si loquamur de actu charitatis, semper requiritur ad iustificationem: sclusis tamen sacramentis, sicut & contritio. Sacramentum autum in non ponente obicem, eundem effectum habet, quem haberet charitas & contritio sine sacramento. Vnde sicut paruulus, per solam habitualem charitatem & gratiam iustificatur, eo quòd non ponit obicem sacramento ad remisionem peccati originalis, ita & adultus quia non ponit obicem ad remissionem peccati moralis cum est attritus, per infusionem charitatis habitualis iustificatur. Posterius responderi quoque potest, omnia illa testimonia de charitate habituali esse intelligenda. Aliàs qui dormiret, quoniam non diligit, maneret in morte. Sed prior solutio præstabilior est. Argumenta verò opinionis alterius, post ea quę disserimus, faciliora sunt, quàm vt soluere debeamus. De charitate verò an sine pœnitentia va{ 4. d. 14. q. 1. }leat mortales culpas remittete, nonnulla controuersia est. Gabri. enim ait, sed Diuus Tho. negat. Credit autem ille, solo actu charitatis{ 3. p. q. 84. } sine pœnitentia peccata donari, cum memoriæ non occurrunt: Vt, si peccator, quo silicet{ arti. 5. ad. 2. } tempore Deum diligere tenetur Dei considerans bonitatem, elicit actum dilectionis Dei super omnia, consequitur (inquit) remissionem peccatorum, licet nullum habeat pœnitencię actum: quia nullam habet cogitationem de peccato quam occupatus (vt ait) circa Dei dilectionem, habere non potest: non enim possumus plura simul cogitate. Hæc ille. Omnia verò scripturæ sacræ testimonia, quæ probant pœnitentiam esse necessariam, exponit de pœnitentia formali, aut virtuali, vt patet in tertia eiusdem questionis conclusione. Atque etiam Scotus in illa ipsa distinctione & quęstione, paucioribus verbis, eadem ferè peccare videtur. Sed hi, primum in eo falluntur, quòd non vident interesse plurimum, inter ea quæ solum necessaria sunt, vt præcepta, & quæ necessaria sunt etiam, vt media, sine quibus salus haberi non potest. Aiunt nanque, excusari hominem à pœnitentia, & memoria peccatorum, cùm habet de peccato commisso vel ignorantiam inuincibilem, vel etiam distractionem, necessariam à peccatis cogitandis, quasi pœnitentia solum esset, necessaria, quia præcepta est: & non item, quia medium ad salutem necessarium. Atqui in huiusmodi mediis licet admittatur excusatio: ne homo peccet, quando ex ignorantia desunt, non tamen admittitur, vt sine illis homo saluetur exempli gratia. Fides Christi est ad salutem necessaria: quòd si cui euangelium non annuncietur, excusabitur quidem à præcepto credendi, id est, non peccabit ex eo quòd non credit in Christum: sed vitam æternam minimè consequetur: ad quam consequendam, Christi fidem habere necesse est. Atque idem de baptismo dicere licet: sine quo nemo saluus efficitur: siue occupatus circa res alias, siue oblitus baptismi fingatur. Intelligimus ergo ad diuinam prouidentiam pertinere, vt quo voluit vel fidem vel baptismum, medium ad salutem præstituere, facienti quod in se est, numquam deneget tale medium. Sic igitur, cùm pœnitentia sit, ad salutem medium necessarium, (quod abunde sacrarum etiam literarum testimoniis ostensum est) diuinæ procurationis esse conuincitur, vt facienti quod potest ea suggerat, quæ fuerint huic remedio adhibendo necessaria. Errant deinde vehementer, quòd testimonia illa scripturæ sacræ de pœnitentia formali vel virtuali interpretantur: idque vt opinionem suam pugnacissime defendant. At si semel hanc nobis licentiam interpretandi permittimus, facile quoque cætera media ad salutem præfinita, per eandem expositionem eludemus. Fides quippe Christi explicabitur ad salutem necessaria formaliter vel virtualiter: Votum etiam baptismi dicetur necessarium formale, vel virtuale. Præterea, cùm sancti omnes de pœnitentia formali & explicata, prædicta testimonia interpretentur, temere & inconsiderate in contrariam intelligentiam peruertuntur. Præterea, talem interpretationem admittentes, in nullo euentu probare poterunt, formalem pœnitentiam esse necessariam. Dicemus enim illis, etiam cum peccata memoriæ occurrunt non oportere formaliter expliciteque dolere: neque id refelli aliquo testimonio potest: quoniam charitas est pœnitentia virtualis: quæ sufficere dicetur, quoniam locis præscriptis formalis pœnitentia non præscribitur. Ita, si huic expositioni dabitur locus, satis erit ad salutem noua vita, sine detestatione veteris, quæ est hæresis Luterana. Quædam insuper testimonia ex illis, de pœnitentia virtuali exponere, impudentiæ manifestissimæ fuerit: vt illud Ioelis. 2. Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio & fletu, & planctu, & scindite corda vestra. Illud item pœnitentiam agite, & baptizetur{ actorũ. 2. } vnusquisque vestrum in remissionem peccatorum. Quod quidem testimonium, si de pœnitentia, vel formali, vel virtuali volumus exponere, in eum errorem incidimus, quem paulo ante reprobauimus: hoc est, baptismum sine pœnitentia formali peccata remittere. Verum, hæc missa facio, (quæ tamen decernere controuersiam possunt) illud quæro, si cui peccatori diuina bonitas occurrat, eo etiam tempore, quo nec diligere deum, nec pœnitentiam agere tenetur, non occurrant autem peccata, videlicet ocupatissimo in diuinæ bonitatis contemplatione. Quæro tum (inquam) an isti habenti actum dilectionis, peccata sine pœnitentia condonentur? Nam si condonantur, ergo etiam quando non tenebatur ille, aut deum dilegere, aut in dei contemplatione versari, remissionem peccatorum consequetur sine pœnitentia. Quod, vel isti concedere verentur: sin autem non condonantur, nec ille peccator potest in actum dilectionis sine pœnitentię actu prodire: ergo pœnitentia formalis (quod modò contendimus) est ad remissionem peccatorum necessaria. Atque (vt sępe iam diximus) ad diuinam procurationem spectat, vt nullus peccator in actum dilectionis prodeat, cùm primum ad deum conuertitur, quin simul, quemadmodum bonum per amorem amplectitur, ita etiam odio malum prosequatur. Pœnitemini (inquit) & conuertimini, vt deleantur peccata vestra. Accedit illa quoque causa: quòd cùm sacramentum pœnitentiæ baptizatis tam sit necessarium ad salutem, quàm baptismus non baptizatis, (quod suo postea loco demonstrabitur) certè sicut sine baptismo in re vel in voto, nemo adultus salutem consequi potest, ita sine pœnitentiæ sacramento in re vel in voto saluatur nemo. Votum autem sacramenti pœnitentiæ nullus habet, sine peccatorum & memoria & displicentia: verius est igitur nimirum illud quod nos asserimus, sine pœnitentiæ actu per solam charitatem, neminem posse saluari. Sed de martyrio quæstio difficilior est. Nam, sine pœnitentia peccata etiam mortalia remittere, iuniores ferè tradunt. Scotus. 4. d. 14. q. 2. Gabriel eadem distin. &. q. Imò. &. D. Tho. videtur in hanc sententiam ire. 3. p. q. 87. artic. 1. Nam secundum argumentum erat huiusmodi. Pœnitentia non est sine actuali displicentia peccatorum: sed peccata venialia possunt dimitti sine displicentia eorum, sicut patet in eo qui dormiens occideretur propter Christum: ergo peccata venialia possunt remitti sine pœnitentia. Cui argumento. D. Tho. respondet. Quòd passio pro Christo suscepta obtinet vim baptismi, & ideò purgat ab omni culpa, & veniali, & mortali: nisi actualiter voluntatem peccato inuenerit inhærentem. Hactenus. D. Tho. At, etiam si homo non doleat, aut culpas in memoria habeat, (modò tamen velit placere deo in omnibus, & vitam pro illo fundere) non habet voluntatem peccato actualiter inhærentem: ergo (iuxta. D. Thomæ placitum) passio pro Christo suscepta, sine pœnitentia, mortalia peccata remittit. Verùm, sententia contraria mihi ex animo exuri non potest. Nam persuasa est & authoritate maiorum, & graui constantique ratione, ac fieri potest vt errem, sed ita prorsus existimo. Primùm enim passio pro Christo suscepta, si à charitate non existit, nihil valet ad culpæ mortalis remissionem, vt. D. Tho. author est. 22. q. 124. art. 2. ad. 2. &. 3. p. q. 66. art. 12. ad. 2. Item, & August. contra Crescon. lib. 2. cap. 12. Imò. adeo Paulus. 1. ad Corin. 13. inquiens. Si corpus meum tradidero ita vt ardeam, charitatem autem non habuero nihil mihi prodest. Charitas autem in eo qui peccauit mortaliter, non remittit peccatum sine pœnitentia (vt idem. D. Tho. scribit. 3. p. q. 84. art. 5. ad. 2.) ergo nec martyrium. Et confirmatur. Quia voluntas efficax martyrium actu susceptum, quantum ad essentialia (vt hîc supponimus) nihil differunt. Si ergo martyrium sine pœnitentia peccatum mortale remittit, ac proinde gloriam meretur æternam, & voluntas quoque efficax martyrij, idem sine pœnitentia, dubio procul efficeret. Præterea, passio pro Christo suscepta, in eo qui fuit aut schismaticus vel hæreticus non remittit peccatum hæresis vel schismatis, nisi prius homo ecclesiæ catholicæ fuerit aggregatus: ergo, nec remittit eiusmodi peccata nisi homo pœniteat. Nam verbis scholæ vsitatis quandoque vtimur, nec vllum aut verborum fucum, aut eloquentiæ ornatum adhibere volumus: sed tantûm confirmandæ veritati curam operamque nauare. Antecedens igitur nostræ huius argumentationis, præter quam quòd habetur ex Cypriano lib. 3. epistolarum, episto. 2. ad Antonianum. atque ex August. tum sæpe aliàs, tum lib. 1. de baptismo contra Donatistas cap. 11. & lib. 3. capit. 16. & lib. 4. cap. 17. difinitur etiam in conci. Floren. sub Eugenio. 4. Consequentia verò probatur. Quia sicut fides, & ecclesiæ catholicæ vnitas, sunt media ad salutem necessaria, ita & pœnitentia. Præterea, si quis ante baptismum mortem pro deo oppetat, non consequetur salutem sine voto baptismi, si re ipsa baptizari non potest: ergo, nec post baptismum, si peccauit mortaliter consequetur salutem sine pœnitentiæ sacramento aut in re aut in voto suscepto. Antecedens quod assumpsimus, Thomas Vualdensis lib. de sacramentis cap. 97. &. 105. Diui præsertim Augustini testimonio confirmat, lib. 4. de bapt. contra Donati. cap. 21. &. 22. Non enim mors pro deo suscepta, iam euangelio promulgato, sine fine Christi & ecclesiæ salutem præstare potest. At consequentia vel ex eo liquet, quòd sicut baptismi sacramentum est ad salutem necessarium his qui ante peccauerunt, ita & pœnitentia, his qui peccauerunt post baptismum. Adde illi quoque, quòd si martyri peccata in mentem veniant etiam in ipso martyrij agone constituto, non saluabitur si non doleat, ergo martyrio etiam instante: pœnitentia necessaria est. Antecedens patet, quia si confessor occurrat, citra sacramentum salus illi non veniet, eò quòd diuinum præceptum de confessione est. Cùm igitur de contritione etiam interiori diuinum præceptum sit, (quod iam manifestum erit) fit consequens, vt si homo martyrio expositus, de peccatis memoriæ occurrentibus pœnitentiam non agit, diuini præcepti violator existit. Ridiculum verò est quod fingunt isti, martyrium homini oblatum memoriam peccatorum abolere. Cum ex diuerso, pœnæ, inopinato etiam incidentes, soleant culparum memoriam vel dormientem excitare. In cuius rei exemplum adducit Chrisostomus homi. 4. de diuite & Lazaro, fratres Ioseph, quibus cum peccati iam penè obliterati venisset in mentem, merito (inquiunt) hæc patimur quia peccauimus in fratrem { Gene. 42 } nostrum. Tres item pueri in camino ignis ardentis, in veritate & in iudicio, aiunt, induxisti{ Daniel. 3. } hæc omnia propter peccata nostra, peccauimus enim &c. Et propheta in die (inquit) tribulationis deum exquisiui manibus meis. Et paulo post. Et meditatus sum nocte cum corde meo, & exercitabar, & scopebam spiritum meum &c. Martyrium itaque occurrens, non memoriam peccatorum aut tollit aut impedit, sed potius excitat. Quare nihil causæ video, cur pœnitentia ad salutem necessaria martyri desit: quin in ipso sanguine culpas maximè abluet, quas ante commisit. Equidem ita sentio, & (vt reor ipse) sentiet vnusquisque vestrum si rem non ex authoritate aduersatiorum, sed ex ratione pensentis: nec enim minorem vim habet baptismus in remittendis culpis, quàm martyrium: quod veluti baptismi vicarium est, (vt August. tradidit libr. 4. de baptismo contra Donatist. cap. 22. & sequentibus) referturque de consecrati. dist. 4 cap. baptismi vicem: sed baptismus, alias efficacissimum contra omnia peccata remedium, sine pœnitentia tamen aliqua præuia: peccatorum mortalium non efficit remissionem, ergo nec martyrium: nisi nouis oraculis iuniores à mediis ad salutem necessariis, martyres adultos velint excipere, quod qua ratione faciant, haud satis intelligo. Nec. D. Thomas vnquam asseruit dormienti in peccato mortali per passionem pro Christo illatam, remitti peccatum sine aliquo præcedenti dolore: non enim sine charitate passio valet: vt locis citatis. D. Thoma. astruxit. Et, cum eo loco, martyrium baptismo comparauerit, idem profecto asseruit, baptismum omnia peccata remittere tam mortalia quam venialia, dum modo voluntatem peccato non inuenerit inherentem. Nec proinde licet colligere, baptismum vel dormienti vel vigilanti sine pœnitentia mortalia abolere peccata. Quare nec de martyrio id ex mente. D. Thomæ. colligi potest, nisi suo ipsius testimonio virum alioqui doctissimum velis vrgere, vt concedat dormienti in peccato mortali, qui nec contritionem, nec attritionem habuit vnquam, per mortem pro Christo violenter illatam, æternam conferri salutem. Quod tam absurdum est, quàm quod absurdissimum. Pœnarum igitur remissio, solet dici remissio peccatorum: vt patet in indulgentiis, quæ passim hoc nomine conceduntur. Credit itaque. D. Tho. per baptismum & martyrium, omnem pœnam siue peccati venialis siue mortalis aboleri, supposita tamen remissione mortalis culpæ, quæ adulto sine dispositione voluntatis præuia, contingere non potest. Culpę etiam veniales per baptismum adulto dormienti remittuntur: non enim adultus dormiens baptismum suscipit, nisi prius vigilans voluerit baptizari. Cùm autem baptismus sit pœnitentia virtualis omnium peccatorum, eo ipso quòd quis baptismum voluit, pœnitentiam habuit omnium virtualem, quam ad venialem remissionem satis esse, D. Thomas illo loco manifestissimè docuit. Et confirmatur. Quia si quis vigilans cum attritione peccatorum mortalium, nullam habens memoriam venialium, accederet ad baptismum, consequeretur plenariam remissionem omnium peccatorum: ergo & dormiens, si habuit contritionem mortalium, venialium remissionem consequetur. Confirmatur rursum, quia si baptismus non remitteret venialia, quibus mens inhæret habitualiter, profecto vix vllus reperiretur, qui per baptismum consequeretur innocentiam, ac totius pœnę remissionem. Nec me fugit Caietanum aliter iudicasse: sed ita res humanæ habent, nos non probamus aliena, alij reprobabunt nostra. Intelligo ergo. D. Thomam, vt illi secundo argumento responderet, id sensisse. quòd tam baptismus quàm passio pro Christo suscepta, sine aliqua pœnitentia formali, remittunt omnia venialia, quantum ad culpam & quantum ad pœnam, nisi voluntas actualiter committat veniale peccatum: quod in baptismo facile est: in martyrio non item. Nam ferè dum quis patitur pro Christo, auertit animum ab omni peccato etiam veniali. Sed siue baptizatus, siue pro Christo moriens, actualem obicem opponeret, siue baptismo, seu martyrio, iam effectus remisionis illius culpæ impediretur. Ita cum dormiens nihil actu obiiciat virtuti vel baptismi vel martyrii, omnium venialium veniam sine formali displicentia consequetur. Quam ob rem, illa exceptio nisi actualiter voluntatem peccato inuenerit, &c. non est referenda ad remissionem mortalium, sed ad remissionem venialium. Asseuerat enim. D. Thomas, pœnitentiam explicitam esse necessariam ad mortalium remissionem: quare non statim asseruisset, dormienti in peccato mortali sit. e aliquo actu & dispositione præuia, aut per baptismum: aut per mortem extrinsecus illatam, mortalia peccata condonari. De eleemosyna verò facilior quæstio est: nam, dupliciter intelligi possunt ea testimonia quæ illi tribuant remissionem peccatorum. Prius, vt ad pœnas pro peccatis debitas omnia referantur: iuxta illud Daniel. 4. Peccata tua eleemosynis redime: redimuntur enim pœnæ pro peccatis debitæ non alio precio magis, quàm eleemosynis. Posterius etiam in hunc sensum intelligi possunt, vt pollicitatio diuinæ misericordiæ significetur iis, qui fuerint misericordes: vt etiam si in peccatis sint per eleemosynas tamen, id consequantur, vt ex dei gratia & beneficio conuersio cordis illis aliquando præstetur, sic enim scriptum est,{ Esa. 58. } frange esurienti panem tuum, egenos vagosque induc in domum tuam: cùm videris nudum operi eum, & carnem tuam ne despexeris: tunc erumpet quasi mane lumen tuum, & sanitas tua citius orietur: orietur in tenebris lux tua,{ Matth. 5 } & tenebræ tuę erunt sicut meridies. Et iterum. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ex quibus liquido patet quid ad reliqua dicendum sit, nolo enim esse longus in singulis explicandis. Sed & secundum argumentum principale cum sua confirmatione, ex his quæ diximus facilè soluitur. Vltimo verò, quoniam peculiarem habet difficultatem, peculiariter quoq; diluendum est. Quærit enim an specialis pœnitentia de singulis mortalibus, sit ad salutem necessaria: an potius satis sit pœnitentia de omnibus confusa & generalis. Et quamuis sciam, multa à multis de hac quæstione fuisse disputata, id ego tamen ex. D. Thomę sententia, semper & intellexi & credidi, in omni lege, siue naturæ, siue scripturæ, siue gratiæ, non sat fuisse ad peccatorum mortalium remissionem, in genere confuseq́ue dolere: sed specialem, distinctamque de singulis pœnitentiam requiri. Cuius rei explicandæ gratia, dupliciter de contritione loqui possumus. Vno modo, secundum se, quatenus est actus virtutis: alio modo, in ordine ad confessionem, quatenus est pars sacramenti. Deinde notandum, dupliciter posse intelligi, contritionem specialem de singulis esse necessariam. Primum, necessitate præcepti, deinde necessitate finis. Præterea, contritionem de singulis mortalibus esse necessariam, duobus modis accipi potest. Prius sic, vt ad singula peccata mortalia requirantur singulæ contritiones, vel secundum numerum, vel secundum speciem. Posterius sic: vt vna contritio sit distincta de singulis, quemadmodum, si singulis peccatis in memoriam reuocatis, de illis vno eodemque dolore doleam. Tunc sit prima conclusio. Non requiruntur singulæ contritiones ad singula mortalia secundum numerum: imò nec secundum speciem quidem: vt videlicet quot sunt peccata vel numero vel specie, tot exigantur dolores. Vno enim actu & confiteri & conteri de multis speciebus pecatorum possumus: ergo, nec absolutè, nec in ordine ad confessionem, in illum sensum requiritur specialis distintaq́ue contritio. Secunda conclusio. In ordine ad confessionem, requiritur contritio de singulis distincta, non solùm secundum speciem, sed etiam secundum numerum. Quia contritio includit simul propositum confitendi singula mortalia: non secundum speciem modò verùm etiam secundum numerum. Ac præterea, cum homo confitetur, detestatur ea peccata quæ confitetur, nisi sit ficta confessio. Quare actus interior pœnitentiæ, à quo exterior confessio proficiscitur, singula mortalia quæ sub confessione cadunt, respicit. Ideo enim confitetur ea, vt destruat illa: & pro iis deo satisfaciat. Qua propter, vt confessio de singulis mortalibus est ad salutem necessaria, etiam necessitate finis, ita & contritio de singulis, in noua lege est necessaria. Tertia conclusio. Contritio de singulis mortalibus specialis & distincta, necessaria est ad salutem: non solùm necessitate præcepti, verùm etiam necessitate finis. Fuitque semper in omni lege necessaria, sine ordine ad confessionem. Itaque non sufficit contritio generalis, qua doleo me fuisse peccatorem, sed requiritur specialis quæ distinctè feratur in singula, vt si peccatis præteritis in memoriam reuocatis, uoluntas vnica contritione vniuersa illa detestetur, velitque pro vniuersis deo satisfacere. Hæc quippe sat erit, hancque nos pœnitentiam specialem, ac distinctam appellamus. Nam si vnico verbo sacerdoti significare possem diuersa peccata mea, illa esset specialis distinctaque confessio. Quo circa, cùm pœnitentia confessioque interior peccatorum hominis, ad deum sit, vnicus ille actus qui fertur in peccata, distincta & specialiter cognita, specialis pœnitentia & vocatur, & est. Asserimus autem, hanc non aliter requiri, ac rationem dati & accepti à dispensatore. Quamquidem confusam & generalem nemo arbitraretur idoneam, distinctam & specialem omnes existimarent necessariam. Sic verò explicata. D. Thomæ sententia, haud ut sanè intelligo, cur viris doctis probari non debeat. Eò vel maximè, quòd pœnitentiam hanc specialem atque distinctam, sic intelligi volumus ad salutem necessariam, vt reliqua media, quæ nisi in tempore adhiberi non queunt. Nempe hoc pacto, vt si distinctè de omnibus doleri possit, de omnibus specialiter doleatur. Sin autem, vel per angustiam temporis, vel per aliam causam, id fieri non possit, habeatur quidem animus, votumque si facultas adesset, specialiter & distributè de singulis pœnitendi. Hanc conclusionem. D. Thomas habet. 12 q. 113. art. 5. ad. 3. inquiens. In tempore præcedenti iustificationem oportet, vt homo singula peccata quæ commisit, detestetur, quorum memoriam habet. Et ex tali consideratione præcedenti subsequitur in anima quidam motus detestantis vniuersaliter omnia peccata commissa, inter quæ etiam includuntur peccata obliuioni tradita, quia homo in statu illo est sic dispositus, vt etiam de his quæ non meminit contereretur, si memoriæ adessent. Ecce quemadmodum intelligit. D. Thomas specialem contritionem esse necessariam, & ad salutem, & ad remissionem peccatorum. Et de veritate. q. 28. art. 5. ad. 4. Ad iustificationem (inquit) non requiritur, quòd in ipso iustificationis momento, aliquis de peccatis singulis cogitet. Recogitatio autem singulorum peccatorum, debet vel præcedere, vel saltem sequi iustificationem. Et. 3. p. q. 87. arti. 1. Ad remissionem peccati mortalis (ait) requiritur vt homo actualiter peccatum mortale commissum detestetur: vt, cilicet, quantum in ipso est, diligentiam adhibeat ad rememorandum singula peccata mortalia, vt singula detestetur. Idem in 4. distinctio. 17. quæstio. 3. articu. 2. ad secundum. Eandem sententiam tenet durandus, dist. 17. q. 2. art. 2. ad primum. Et Adrianus. q. 3. de baptismo circa finem. Et Ricardus, di. 16. art. 4. q. 2. Certè necessariam esse saltem necessitate pręcepti huiusmodi contritionem Paludanus asserit, dist. 17. q. 1. art. 2. conclusione. 5. & Alexander Alensis. 4. p. q. 69. membro. 8. arti. 2. Idem quoque mihi videtur sentire August. de vera & falsa pœnitentia, capit. 9. 14. &. 17. Cuius verba referuntur de pœnitentia dist. 3.{ Cap. 17. } ca. sunt plures: & dist. 5. ca. 1. Versum (inquit) puto, qui dolet de crimine, conuersum, qui dolet de omni eius quam exposuimus varietate. Exposuerat autem eam varietatem capit. 14. secundum circustantias speciales peccatorum: quas docuerat, esse specialiter & considerandas, & deplorandas. Et Chrysostomus in fine primi libri de contritione cordis. Hoc est quod exposcitur à nobis, vt semper recordemur mala nostra, & ad animum reuocemus, & conscientiam gestorum nostrorum habeamus ante oculos, vt pro iis supplicemus deo. Sed apertius in. 2. lib. etiam circa finem. Oportebat nos semper non solùm scire exomologesim & confiteri, quia in nobis multa delicta sunt, verum & vnumquodque peccatum, & maius & minus, quasi in libro ita in corde nostro habere descriptum, idque frequentius recognoscere, atque ante oculos ponere, & tanquam hæc nuper admissa lugere. &c. Nec te moueat, quòd confessionis Chrysostomus meminit, loquitur enim de confessione quæ fit deo, non de ea quę fit sacerdotibus: vt posterius ostendemus. Et ad huc manifestius hom. 4. de Lazaro circa finem. Singulis horis & diebus renouemus apud nos hoc iudicium: sententiam aduersus nos ipsos feramus, omnique modo conemur confiteri deo. Nam si nosmetipsos iudicaremus (vt Paulus ait) non vtique iudicaremur à Domino: vt igitur nec puniamur, nec pœnas demus, in suam quisque conscientiam ingrediatur, vitamque explicet, cunctisque commissis diligenter excussis, condemnet animam quæ hæc patrauit, puniatque cogitationem, affligat crucietque suam ipsius metem, supplicium à se ipso exigat pro peccatis. Hactenus Chrysostomus. Et Gregorius. 4. morali. cap. 17. &. 8. libro cap. 16. in illud, confabulabor cum amaritudine animæ meæ: enumerando scilicet singula mala quæ feci. Ita enim. D. Gregorius interpretatur. Cuius verba non grauarer equidem recitare, nisi aliò festinaret oratio. Præterea. in huius rei confirmationem, ne sacrarum quidem literarum desse nobis poterunt testimonia: vt illud, Recogitabo tibi{ Esaiæ 38. } omnes annos meos in amaritudine animæ meę: non autem esset opus ante acti temporis vitam expendere in amaritudine animæ, si pœnitentia generalis & confusa sufficeret. Illud quoque, si impius egerit pœnitentiam{ Ezech. 18. } ab omnibus peccatis suis, & fecerit iudicium, hoc est, examen & inquisitionem, de qua Apo{ 1. ad Corint. 11. Psal. 76. }stolus, probet seipsum homo. Et illud Dauid: cogitaui dies antiquos, & meditatus sum nocte cum Corde meo, & exercitabar, & scopebam spiritum meum. Legit autem Augus. scrutabar spiritum meum: & ait. Seipsum interrogabat, seipsum examinabat, in se iudex erat. Præterea, si generalis pœnitentia satis esset, quorsum illa tam anxia cura petendi: Ab oc{ Psal. 18. }cultis meis munda me Domine, & ab alienis parce seruo tuo? Nimirum, luce clarius propheta significat, delicta sua se solitum scrutari, & pro ocultis, quæ vel adhibita diligentia intelligere non potuit, deprecari, cum ait, delicta quis intelligit, ab occultis meis &c. Præterea, si cui, dum conuertitur, tria mortalia quæ fecit, distinctè in mentem veniunt hoc est, adulterium, sacrilegium, homicidium: Quæro, an satis fuerit, reiecta illorum speciali memoria, verè de omnibus quæ fecit, confuse dolere. Nam, si satis non est, id nos asserimus: sin satis est: semperque in omni lege fuit certè examen illud tam exquisitum in peccatis mortalibus & commemorandis & deplorandis, quod in omni retro tempore parentes nostri fecerunt, docetur non fuisse necessarium. Præterea, pœnitentia exterior propter interiorem est: at exterior tam in lege noua quam in veteri, distincta & specialis fuerit oportuit. Nam in veteri lege, pro variis peccatis varia fuerunt sacrificia definita: In noua quoque, pœnitentiæ sacramentum specialem distinctamque de singulis exigit confessionem. Ac re vera: lex euangelica, quantum animi mei coniectura colligere possum, non astringit nos, vt specialius de peccatis doleremus, quam in lege naturæ vel scripturæ homines tenebantur. Sed id concessit, vt quam pœnitentiam olim in delicti compensationem atque vindictam coram deo agere oportebat, eandem ageremus apud sacerdotem, qui locum Dei teneret in terris. Nec ego video, cur Christus in Euangelio præceperit de singulis exteriorem pœnitentiam, nisi quia requirebatur interior de singulis, vt exterius signum visibile interiori rei signatæ inuisibili responderet. Non igitur (quod quidam arbitrantur) contritio specialis propter confessionem exigitur: sed ex diuerso, confessio specialis propter contritionem: vtraque autem propter iudicii naturam. Omnis quippe iudex, cui iudicandi est authoritas demandata, reorum delicta inquirere atque examinare debet speciatim: vt iuxta culparum mensuram, sit & pœnarum moderatio. Sic in euangelica lege, iudicium de peccatis Sacerdotibus delegatum est: qui, vt fideliter suum munus exequantur, non habent esse contenti si peccata solùm in genere cognoscant: sed habent interrogare etiam specialia delicta, ac delictorum adiacentes circunstantias. At in lege naturæ hoc iudicium erat ipsi peccatori commissum: vt ipse idem, & esset testis & accusator & iudex. Vnde ait. Si im{ Ezec. 14. }pius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, & fecerit iudicium. Et iterum. Feci iudicium & iustitiam: non tradas me calumniantibus me. Quamobrem, peccator in propria causa iudex effectus, nisi expendat delicta propria, nisi diligenter seipsum interroget & examinet, vt ex qualitate & quantitate culparum, imponat sibi pœnitentiæ modum certè infidelis iudicij, imò iniqui pœnas daturus est, apud æquissimum iudicem. Hæc naturæ ratio est: quis negat? huic sacrę literę consentiunt: hanc sancti doctores insinuant: huius vim. D. Thomas intuitus, tertiam illam conclusionem asseruit. Qua etiam asserenda, nos multa diximus non pœnitus absona, aut contemnenda. Sed si quid melius quisquàm affere poterit, nobis volentibus & gratulantibus facturus est. De tertia igitur controuersia satis. QVARTA PARS. QVARTA iam sequitur. An de pœnitentiæ virtute sit peculiare præceptum. Sunt enim Theologi & fuerunt, quorum opinione, de actu pœnitentiæ speciale præceptum nullum est. Hanc verò sententiam imprimis suadent, testimonio. D. Thomæ asserentis, quòd permanere in peccato vsque ad{ 22. q. 14. arti. 2. } mortem non est speciale peccatum: sed quædam peccati circunstantia. Et tamen si esset de pœnitentia speciale præceprum, omissio illius, specialis culpa sine dubio esset. Præterea, si de pœnitentia mendatium speciale esset, id ea esset ratione maximè quòd pœnitentia est medium necessarium ad salutem. Hoc vero argumentum infirmum est: quoniam gratia dei est ad salutem homini necessaria: de qua tamen habenda nullum est peculiare præceptum. E confirmatur. Nam huiusmodi præceptum non alio testimonio magis assereretur, quàm eo Lucæ cap. 13. Nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. At exinde, nihil tale colligi rectè potest. Pari siquidem loquendi forma sanè dicitur, nisi gratiam habueritis omnes peribitis. Vnde tamen non fit, vt ex præcepto peculiari gratiam habere teneamur. Cumque pœnitentia supponat peccatum antecedens, nisi quis pœnitentiam egerit, peribit: non ex impœnitentiæ culpa, sed ex antecedenti peccato, quod sine pœnitentia deleri non poterat. Pro parte verò contraria illud est, quòd eodem tenore in euangelio proponitur lex baptismi & pœnitentiæ. Nam quemadmodum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua, non potest intrare in regnum dei: ita quoque scriptum est, nisi pœnitentiam habueritis, omnes peribitis. Colligunt autem catholici, legem illam baptismi speciale continere præceptum. Quare & pœnitentiæ lex, preceptum speciale continet. In hac controuersia, præceptor meus olim, frater Franciscus Victoria, vir nostra ætate literis, ingenio, religionique clarissimus, partem tenuit negatiuam. addidit verò in huius rei conformationem præter ea quæ fecimus, alia quędam argumenta, quę quoniam homo ingeniosus & doctus esse videbat infirma, asseruit tandem in hanc opinionem se venire, ea potissimum causa atque ratione, quòd nulla in contrarium esset: cui non posset facilè satisfieri, vt colligere inde inpromptu liceat hominis eruditissimi modestiam pariter, & ingenium. Nihil enim pugnaciter pertinaciq; contentione defendere solebat: sed suam interim propriam priuatamque sententiam liberè tueri: eandem postea simili libertate retractaturus, si melior forsitan opinionis aduersę ratio succurrisset. Hac verò ingenij sui mira & beata facilitate scholę nostræ, hoc est, D. Thom, prudentissimus habebatur interpres. Et quidem ęquus libero iudicio, nulla eiusmodi astrictus necessitate, vt vellet nollet certa sibi esset tuenda sententia. Huius non clarissimi viri vestigijs inhærentes, in nullius verba iurauimus: nec apud nos tantùm opinio præiudicata potest, vt etiam sine ratione valeat authoritas. Sed nostrum iudicium adhibentes, alienum non nisi causa cognita sequimur. Nam, Ciceronis quotiescunque incidunt, non sententijs modò, sed & verbis vtimur, furtumque libenter agnoscimus. Igitur (vt eò vnde huc digressi sumus, reuertamur). Argumenta quidem tametsi docti hominis, & copiosi, & nihil prætereuntis eorum quę pro ea causa dici possent, nunquam tamen ita me mouerunt, vt eis responderi posse diffiderem. Authoritas autem tanta planè me mouebat, nisi ego opponerem, non minorem, D. Thomæ rationes etiam quomodo mihi videtur firmiores. Primum itaque non ambigo. D. Tomam cum cæteris omnibus scholasticis authoribus in hanc sententiam esse, quę partem huius controuersiæ affirmatiuè amplectitur. Imò illud est princeps argumentum, quo hæc opinio refellitur, quòd nouicia sit, & in re quæ ad mores pertineat sine idonea ratione, communi theologorum sensui refragetur. D. itaq́ue Thomas pro comperto sumit, de pœnitentia diuinæ legis esse præceptum, nec id semel dicit, sed sæpius. 4 d. 17. q. 2. artic. 2. q. 3. ad. 3. &. q. 3. artic. 1. q. 4. &. 3. p. quæstione. 84. artic. 7. ad. 1. &. 2. &. quæstionis. 85. articulo. 2 in argumento in contrarium. Et. 22. q. 62. articu. vltimo. Imò adeo quæ. D. Thomas. art. illo. 2. quæstionis. 14. dixit, non modo hæc refellunt, verùm etiam confirmant. Nam si propositum non pœnitendi speciale peccatum est, vt ibidem dicitur: qui fieri potest, vt de pœnitentia non sit speciale præcetum? Nempe si comedere præceptum non esset, pro positum non comedenti specialis culpa non esset. Si ieiunandi præceptum peculiare non esset, ne peculiaris quidem culpa esset, propositum non ieiunandi. Et hunc in modum cetera, quę singulatim persequi longum est. Deinde, pœnitere est actus specialis virtutis. ad salutem necessarius: ergo est in præcepto. Consequentia patet ex D. Tho. 22. q. 3. art. 2. &. 3. p. q. 68. art. 1. vbi asserit, ea quæ sunt necessaria ad salutem cadere sub præceptis diuinæ legis: & re vera id ostendit (nisi me animus fallit) ratio manifesta, non enim aliter melius possumus iudicare an præceptum sit legis de quarumque virtutum actibus, nisi ex eo quòd ad finem legis sunt necessarij. Porrò, si finis primus legis idemque præcipuus sine actu cuiusquàm virtutis constare non potest, conuincimur sane, de huiusmodi actu præceptum legislatoris esse, nisi incipientem atque inprouidum in legibus necessariis volumus defuisse. Atque hæc certa regula & forma est de præceptis legis, siue naturæ, siue scripturæ, siue gratiæ, siue humanæ seu diuinæ, philosophandi. Præterea, de compensanda iniuria facta proximo, speciale præceptum est: ergo & de compensanda iniuria facta deo: sic enim D. Thomas. 3. p. q. 84. art. 5. ad secundum argumentum. Huc occedit, quòd si cuius amicitiam violauimus, tenemur speciali præcepto dare operam vt sarciamus: quemadmodum Matthæi. 5. scriptum est: ergo dei amicitiam per peccatum mortale violatam, speciali præcepto sarcire tenemur: ac proinde pœnitentiam agere. Illud prætereo, (quod mihi maximo argumento poterat esse ad huius rei confirmationem) quòd ægroto corpori quisque tenetur medicinam necessariam adhibere: idque ex speciali præcepto, quo habet diligere corpus, ex quo efficitur, cum non minus debeat amare animum, vt medicinam necessariam ægro animo adhibere tenetur. Videlicet quemad{ In lib. de pœnitentia In ecclesi. ca. 7 }modum instigante naturæ lege (vt Tertuilianus ait, & illum æmulatus Hieronymus (hirundo pullos suos de succo occulat chelidomæ, & dictamum cerui apperunt vulnerati, & cætera animantia bruta, medicinas sibi diuinitus attributas instigantur vt quærant: ita proculdubio incitat diuina lex, homines rationales, vt pœnitentiam remedium vnicum & necessarium ad salutem animæ prosequantur. Præterea, præcepto charitatis obligamur, media necessaria ad salutem fratris apponere (inde enim est fraternæ correptionis obligatio) ergo, & media necessaria ad salutem nostram. Et confirmatur, tenemur proximum à morte tum corporis tum animæ liberare: (mortem enim languentibus probatur infligere, qui hanc cum potest non excludit (83. d. cap. 1 Igitur, & nosmetipsos à corporali & spirituali morte tenemur eripere. Nec hîc (quod ad mores attinet) magnopere contendere debemus, an violatur præceptum charitatis, an præceptum pœnitentiæ: illud modo concedamus specialem nouamque culpam esse non pœnitere: tametsi quemadmodum cum quis non comedit cibum necessarium ad salutem, immediatè quidem contra virtutem temperantiæ peccat, ex consequenti etiam contra charitatem, ita qui non pœnitet cum videt ad salutem esse necessarium, directè quidem præceptum pœnitentiæ violat: consequenter autem violat charitatem. Præterea, de pœnitentia exteriore præceptum est: ergo & de interiore: consequentia pater, quia si satisfactionem exteriorem deus exigit, interiorem ac multo etiam magis requiret: quæ videlicet præcipua est in compensatione delicti. Antecedens verò certissimum est, si ea quæ superiore controuersia diximus teneantur: esse (inquam) exteriorem pœnitentiam necessariam ad salutem. Actus quippe omnis virtutis exterior ad salutem necessarius, citra controuersiam in præcepto est. Sed quid opus est multis? si homini peccatori occurrat præceptum de diligendo Deo, simulque peccatum memorię occurrat, illud quæro tandem, an teneatur conteri, an non, si non, ergo exiens in actum dilectionis sine pœnitentia iustificabitur, quod sanæ mentis nullus admittit, si etiam, iam habetur quod volumus, de pœnitentia esse speciale præceptum, quod Tertullianus lib. de pœnitentia disertè docet, inquiens. Cùm iudex Deus iustitiæ charissimæ sibi exigendæ tuendeq́ue præsideat, & in eam omnem summam disciplinæ sanciat, dubitandum est, sicut in vniuersis actibus nostris, ita in pœnitentiæ quoque causa iustitiam Deo præstandam esse? Et paulo inferius: audaciam (inquit) existimo, de bono diuini præcepti disputare. Nec enim quia bonum est ideo auscultare debemus, sed quia Deus præcepit. Ad exibitionem obsequij prior est maiestas diuinæ potestatis, prior est authoritas imperantis quàm vtilitas seruientis. Bonum est pœnitere an non? quid reuoluis? Deus præcipit: quod igitur Deus tantopere comendat, quod etiam humano more sub deieratione testatur, summa vtique grauitate & aggredi & custodire debemus, hactenus Tertullianus. Et certè cum lex affirmatiue præcipiat, pœnitentiam agite, rursumque sub mortis interminatione subiungat, nisi pœnitentiam habueritis, omnes simul peribitis: intelligi non potest, quibus aliis verbis legislator huiusmodi præceptum, si vellet posset inducere. Omnis siquidem virtutis operatio, quæ verbo imperandi a lege præscribitur, aut in consilio est, aut in præcepto. De opere verò quod solum in consilio esset, dici nulla ratione posset, nisi hoc feceritis, peribitis. De pœnitentiæ igitur actu præceptum est, quod eo magis mihi persuadeo, quòd Ioannes Baptista statim à principio populo proponit: pœnitentiam agite, appropinquauit enim regnum cœlorum. Eandem quoque legem, eisdemque verbis Christus primitus inuulgauit, apostolisque in uulgandam iussit. Nullo autem pacto verisimile sit, consilia legis statim in initio à populis exigi. Quinimo, illud verisimilius est à turba præcepta, & ea quidem maximè necessaria cum primis requiri: vnde & Mar. 1. pœnitemini (inquit) & credite euangelio: vt vtrunque tanquam necessarium præceptum proponat, pœnitere, & euangelio credere. Nec illud leue testimonium est, quod habetur Apocalyp. 2. Age pœnitentiam: sin autem, veniam tibi citò, & mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. Huc illum adde prouerbiorum .1. Quia vocaui & renuistis, ego quoque in interitu vestro ridebo. Vocanti ergo ad pœnitentiam renuere, speciale peccatum est, cui specialis pœna respondet, risus & subsannatio diuinæ potestatis. Huic & aliud simile est Ieremiæ septimo. Quia vocaui & non respondistis, faciam domui huic, etcętera. Et Esaiæ. 65. Omnes in cæde corruetis, pro eo quòd vocaui & non respondistis Certè si ad pœnitentiam vocanti, respondere consilium esset, non pręceptum, nusquam dominus pro huius omissione, tan grauem pœnam minaretur. Item Ieremiæ. 8. Deus conqueritur, quòd peccatores pœnitentiam non agunt. Res est igitur debita ac proinde præcepta, siquidem Deus expostulat, si non reddamus. Ad argumentum verò primum, quod ex D. Tho. authoritate sumitur facilé respondetur, impœnitentiam ibi accipi pro quocunque peccato, de quo pœnitentia non fit. In qua significatione generale peccatum, est, cûm fornicatio durans vsque ad mortem, homicidii quoque reatus, & quodlibet aliud simile malum, de quo homo pœnitentiam non agit, impœnitentia sit: etiam si nulla culpa specialis interuenerit. V. g. Si fornicator aut auarus subitò interiret, correptus aliquo fulmine, quo euentu à præcepto pœnitentiæ excusari potuit: nec enim habuit spacium cogitandi vt de peccatis pœniteret: tunc iuxta sententiam Aug. & D. Tho. eiusmodi homo habuit finalem impœnitentiam peccatum, scilicet, quod non remititur nec in hoc sæculo nec in futuro: generale quidem non speciale peccatum. Ad secundum, fateor eam esse causam, vnde vel maximè liqueat pœnitentiæ peculiare præceptum. Sed vt obiectionem repellamus aduertendum est, medium ad salutem necessarium, esse in duplici differentia. Alterum, quod non est actus virtutis, sed vel pœnitentia vel habitus, quos Deus in nobis sine nobis operatur, vel etiam gratia & auxilium Dei, quod non nostrum, sed diuinum opus est: & de huiusmodi mediis, legis pręcepta non sunt. Alterum medium actus virtutis est, atque in nostra ositum potestate: vt credere in Christum, confiteri fidem, suscipere baptismum, diligere deum. Et de huiusmodi, præcepta legislatoris sunt. Quæ quoniam non de fine, sed de mediis feruntur ad finem legis necessariis, rectè colligimus, in omni lege siue naturali siue scripta, tum humana, tum diuina, ea media virtutis, quæ nullo modo sunt ad finem legis necessaria, in consilio esse: quæ verò omnino necessaria, ea esse in præcepro. Vnde patet quid ad tertium argumentum respondendum sit. Sed illud tamen vrget vehementer, quòd eisdem argumentis quibus ostendimus esse præceptum, ostendi æquè potest, homines obligari ad confestim pœnitentiam agendum, vt peccatum mortale commiserint. Primùm enim Diuus Thomas. 22. quæst. 62. art. vltimo, vtrumque pariter affirmat: & teneri homines ex præcepto peccatum deserere, & statim id quidem: vt qui rem alienam furto suscepit, restituere protinus sine mora aliqua debet. In. 4. etiam distin. 17. q. & articulis retrò citatis, expressè tradit, hominem obligari ad pœnitendum, cùm peccata memoriæ occurrerint: quod est dicere, præceptum pœnitendi, nullas moras in peccatore permittere, qui peccati memoriam, & conscientiam habet, & ratio id videtur suadere. Nam cum peccatum memoriæ occurrit, si homo non detestatur, ex consequenti consentit. Deinde homo tenetur, illicô medicinam corporalem corpori necessariam adhibere. Ergo, & quamoptimum debet animo necessariam medicinam apponere. Preterea, proximi offensi iniuriam teneor vbi primùm commodè possum compensare: ergo & dei. Antecedens notissimum est. Non enim celerius, qui damnum in pecunia dedit, tenetur satisfacere, quàm qui dedit in fama, vel honore. Sed qui in pecunia dedit restituere, pensareque damnum ex vestigio debet, ergo & qui aliter quoquemodo proximum læsit. Et confirmatur. Nam si frater meus habet aliquid aduersum me, teneor illi ex templo reconciliari: vt patet Matthæ. 5. Igitur, & teneor conciliare me deo, statim, quam eius amicitiam per iniuriam violaui. Præterea, simul atque commoditer possumus, fratrem nostrum à morte animi liberare, id facere sine dubio tenemur, ergo & nosmetipsos à peccato mortali illicò tenemur eripere. Idque eò magis quòd peccatum quod mox per pœnitentiam non deletur, suo pondere ad aliud trahit, vt Grego. docuit homi. 11. in Eze. 3. At qui periculose exponit peribit in eo: vt in Ecclesiastico legitur. Confirmat autem hoc vel maximè, Leo papa, epist. 69. ad Theodorum episcopum, inquiens. Oportet vnumquenque Christianum conscientiæ suæ habere iudicium, ne conuerti ad dominum de die in diem differat, nec satisfactionis sibi tempus in finem vitæ suæ constituat, quem periculo se ignorantia humana concludit: vt ad paucarum horarum se reseruet incertum. Periculosum igitur est, pœnitentiam in aliud tempus reseruare. Nam & hoc Ecclesiasticus. c. 5. prohibet, inquiens, non tardes conuerti ad dominum, nec differas de die in diem, subitò enim venit ira eius. Peccatum igitur est, de die in diem pœnitentiam protrahere, nempe cui diuinam iram Ecclesiasticus interminatur. Item, si in aliud tempus pœnitentiam differre liceret, ergo & velle differre licitum est. Quod enim facere, idem & velle quoque licet. At qui existens in peccato mortali, interiorem pœnitentiam in aliud tempus reseruare vult, eo ipso interpretatiuè & implicite vult esse in peccato mortali. in quo quandiu non pœnitet, perdurare necessum est. Non licet igitur conuersionem pœnitentiamq́ue differre. Præterea, negatiuo præcepto astringimur ne simus, dei inimici: nam esse deo inimicum, vsque adeo intrinsecè malum est, vt nullo euentu, id velle sine graui culpa valeamus: ergo, quamdiu homo est in peccato mortali, cùm sit dei inimicus, tandiu præcepto negatiuo aduersatur, quàmlibet parum in statu peccati mortalis perseueret. Aut igitur hoc monstrum probandum est, videlicet, hominem obligari ad pœnitentiam statim agendam: aut primum illud tollendum, hoc est, hominem ad pœnitentiam agendum obligari illuc enim serpit hoc præceptum, si semel admittitur. Deiniq́ue suadetur, quòd saltem singulis diebus festis, teneatur peccator pœnitentiam habere: quia finis legis est, vt requiescamus in deo, ad hanc enim requiem, corporalis festorum quies ordinatur. At in legem facit, qui verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem, lege non dubium, C. de legibus, & regula certum est, de regulis iuris, in. 6. Et confirmatur, Leuitici. 16. Sabbatum requietionis est, affligetis animas vestras, ab omnibus peccatis vestris mundabimini, & cap. 23. affligetis animas vestras, omne opus seruile non facietis in die hac, omnis anima quæ afflicta non fuerit in die hac, peribit de populo suo: & causa subditur: vt propitietur vobis Dominus. In huius argumenti explicatione, adeò mulatæ sunt doctorum sententæ, vt eas enumerare, nedum expendere, molestissimum fuerit: & cùm tam variæ sint, tamq́ue inter se dissidentes, veniam mihi dabitis, viri humanissimi, si aliorum opinionibus prætermissis, meam ego (vtinam tam verè quàm breuiter) explicuero. Primùm ergo (vt mea fert, & communis opinio) non protinus tenetur homo pœnitentiam agere. Atque hæc quidem assertio, non alia ratione potiore ostendi potest, quàm quòd fidelium omnium consensus facilè admittit, non esse peccarum mortale nouum, si quis non statim atque in peccatum incidit, pœnitentiam agat: nec aut pœnitentes in confessione huius criminis se accusant, aut sacerdotes id curant, quando pœnitentes examinant: cùm tamen nullus peccator ferè sit, qui huius pręcepti reus non haberetur. Imò, qui diem vnum in peccato mortali duraret, non modo multa, sèd innumerata peccata mortalia hoc præcepto transgrediendo committeret. Præterea, cùm præceptum de pœnitentia affirmatiuum sit, in quo virtutis actus positiuus præcipitur, non videtur obligare, nisi pro tempore necessitatis: quemadmodum & reliqua præcepta affirmatiua. Item, cùm cætera media ad salutem necessaria, scilicet, fidem, baptismum, confessionem, illico præstare minimè teneamur: non est, cur vnicam pœnitentiam mox debeamus exibere. Præterea, cùm vera pœnitentia (vt ante iam diximus) à dilectione Dei proficiscatur, si homo simulatque peccauit, veram pœnitentiam habere tenetur, quæ videlicet, necessaria est vt Deo concilietur, fieret conseq́uens, vt homo post peccatum, statim ad diligendum Deum obligaretur. Pręterea, cùm nulla ratio idonea sit: nullave authoritas, qua præceptum adeò durum asseratur: certè, qua facilitate induceretur ab aliquo, eadem quoque ab aliis reiiceretur. Secunda propositio. Non tenetur homo pœnitentiam agere quoties peccata memoriæ occurrerint, siue speculatiuè, seu practicè occurrant. Et enim nullum aliud nos præceptum obligat ex eo quòd in mentem veniat. Nec peccat mortaliter, qui non diligit deum, quamtuncunque diuina bonitas proponatur, omni dilectione dignissima: nisi necessitatis articulus intercedat. Idem de præcepto fidei, & spei, videre licet. Quare, nec si peccata sese offerant peccatori, digna quæ homo detestetur, protinus obligatur, in actum contritionis exire: poterit enim liberè nullum habere actum, si nullus instat necessitis articulus. Et confirmatur: quia obligatio reliquorum præceptorum, ex necessitate rei sumitur, non ex memoria, aut intelligentia nostra: quippe, non quia nos intelligimus aut memoria tenemus, obligant, sed quia obligant, debemus nos dare operam, vt memoria teneamus. Illud etiam, quàm inconsideratè dicitur, memoriam practicam obligare: speculatiuam, non obligare: quasi memoria conscientia sit, cuius iudicio homo teneatur obnoxius. Premam enim angustius & vrgebo, quod nam sit illum iudicium practicum, vel quæ memoria, quæ post simplicem peccati commemorationem, nouam præcepti obligationem inducit. Cumque nihil constanter, recte ve dici possit, nimirum non est cur amplius in opinione contraria refellenda moremur: nulla enim ratione nititur: sed solo asserentium arbitratu. Atque eisdem omnino argumentis persuaderi potest tertia propositio: hoc est, In diebus festis non obligari homines ad agendum pœnitentiam, aut diuino præcepto, aut humano. Præceptum enim de colendo Deo, quo testis diebus astringimur, opera religionis præscribit. At, pœnitentia (quod ante docuimus,) religionis opus non est, sed vindicationis. Item ius humanum nullum est aut euangelicum, quo hoc præceptum asseratur, proferant & tacebimus, lex autem antiqua cessauit, lege vero naturæ nihil eiusmodi præcipi, notius est quam vt probandum sit. Et profecto errores alienos repræhendere, non perinde difficilè est, facilius namque, vt Cicero tradit in mentem cuiusque venire solet, quid falsum quàm quid verum sit. Sed veram & consentaneam opinionem ingerere, eamq́ue idoneis argumentis confirmare, hoc opus hic labor est. Sit igitur quarta propositio: præceptum de pœnitentia obligat in articulo necessitatis, vt reliqua omnia præcepta effirmatiua ac primus quidem necessitatis articulus facilè ab omnibus admittitur periculum mortis. Cum enim præceptum pro aliquo tempore obliget, si in periculo mortis præteritur, nullum iam restat tempus quo possit impleri. Sed notandum est, quòd cùm baptismus & sacramentum absolutionis attrito conferant gratiam, institutaque fuerint directe hæc duo sacramenta in remissionem omnium peccatorum, qui suscipit alterum ex his, siue contritus siue attritus verè, implet præceptum de pœnitentia: quoniam deus nihil amplius exigit, in compensationis iniuriam & delicti comissi, quàm vel contritionem sine sacramento, vel attritionem cum sacramento per se instituto in remissionem peccatorum: atque hinc colliges præceptum diuinum de pœnitentia per se loquendo, obligare solùm in duobus. Prius cùm obligat diuinum præceptum de baptismo vel confessione, & tunc satis est pœnitentia interior imperfecta, si exterius sacramentum re ipsa suscipiatur. Posterius, cùm deest minister vtriusque sacramenti. Vbi sicut homo tenetur habere votum suscipiendi vel baptismum, vel absolutionem si facultas adesset: ita etiam tenetur habere perfectam pœnitentiam & contritionem, vt quæ necessaria tunc sit, ad remissionem peccatorum. At verò arriculis alius qui addi solet, Cùm videlicet quis administrare voluerit aliquod sacramentum, vel quemcunque alium actum exercere, qui requirat hominem existentem in gratia, accidentariam obligationem habet nec à præcepto pœnitentiæ otitur: sed à præcepto alio de digna sacramentorum vel susceptione, vel administratione. Vnde peccatur quidem peccato sacrilegij, si ab impenitente sacramentum aut ministretur aut suscipiatur: non autem peccato omissionis aduersus pœnitentiæ præceptum: vnum excipio eucharistiæ sacramentum, quod qui in mortali sumit, duplex peccatum peccat: Alterum sacrilegij in eucharistiam, alterum omissionis in præceptum peculiare diuinum de præmitenda pœnitentia eucharistiæ sacramento: de quo in fine huius relectionis disseremus. Ad primum itaque argumentum respondetur illam Diui Thomæ similitudinem inter præceptum restituendi, & præceptum de serendi peccatum, non per omnia quadrare. Qua in re Caietanus videtur fuisse deceptus primum enim rei alienæ restitutio, re vera fundatur in præcepto negatiuo, quo vetamur rem alienam in uito domino retinere: neque enim minus rei alienæ detrectator est, qui eam apud se inuentam inuito domino detractat ac detinet, quàm si furto suscepisset. Quo fit, vt ad obligationem restituendi iniusta acceptio impertinens sit: siue enim accepetim iniustè per furtum, siue iustè per commodatum: simulatque inuito domino rem alienam vsurpo furti reus habeor: atque ex consequenti violator præcepti negatiui. Rursus etiam, quotiescunque adest commoditas, rem alienam Domino suo restituendi, toties denuo pecco non restituendo: etiam si nullum actum positiuum habeam, quo rem alienam iniustè velim apud me tenere. Satis enim est ad peccatum nouum vsurpatio ipsa libera exterior rei alienę, eo tempore quo oportebat eam domino reddere. At, pręceptum pœnitentiæ, per quam homo peccatum fugit & deserit, sicut & charitas, quæ radix & fundamentum pœnitentiæ est, re vera, quicquid Caietanus intelligat, præceptum est affirmatiuum: nec includit negatiuum, nisi quemadmodum omnia affirmatiua dicuntur includere de actu contrario, vt pręceptum charitatis secum habet annexum præceptum odii negatiuum: præceptum temperantiæ, negationem intemperatiæ: spes quoque desperationem, fides infidelitatem negat & prohibet, sic præceptum pœnitentiæ ex consequenti vetat, nequis im pœnitens sit impœnitentia positiuè contraria. Quo fit, vt non pœnitere propriè contra præceptum affirmatiuum sit non contra negatiuum, Quocirca, tunc solum peccatum erit cum pręcepto affirmatiuo fuerit aduersum: aduersatur autem, cùm quis eo tempore pœnitentiam non agit, quo ex præcepto agere tenebatur: hoc est in articulo necessitatis: quemadmodum superius explicatum est. Sed est tamen similitudo vtriusque præceti, & restituendi & pœnitendi proportionalis duplex. Prius quòd quemadmodum non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum, ita quoque non dimittitur nisi agatur pœnitentia. Posterius etiam, hæc duo præccepta in hoc assimilantur, quod sicut non restituere rem alienam iniustè detentam, habet malum statum peccatoris annexum, ita & non pœnitere de peccato commisso. Quo fit, vt siue hic siue ille, hoc est, vel qui non restituit, vel qui non pœnitet, in actum positiuum exeat. Alter, quo vult non restituere: alter, quo vult non pœnitere semper peccet nouo peccato: & quidem frequenter loquendo, (vt Theologos decet) in promptu patet, idquod diximus. Auarus enim prauè affectus aliena re detinenda, cùm in mentem illi venit aliena res: si in actum voluntatis positiuum prodeat, quo videlicet vult non reddere, ex consequenti, vt experimento constat, statum illum probat, & elegit in quo est: & qui non pœnitet simili ratione si peccata quæ fecit illi occurrant, habeatque actum voluntatis positiuum plerunque nihil aliud quàm consentit & probat statum peccati, quod ante commisit. Quòd si volumus etiam rem hanc magis premere, sine dubio peccator cui peccata memoriæ occurrunt, nec pœnitet, si quem actum eliciat etiam pro tempore quo non tenetur pœnitentiam agere, semper peccat peccatum nouum. Illud siquidem obiectum volitionis, qua volo non pœnitere etiam dum non teneor, nulla ratione honestari potest: cum actus oppositus hoc est pœnitentia & contritio, omni tempore vsque adeo bona & honesta sit, vt contrarius actus, quo pœnitere nolo, nullo vnquam tempore honesti rationem habeat. Non assero tamen, esse peccatum mortale, velle non pœnitere, tempore quo non teneor: peccatum (inquam) mortale ex genere suo: est tamen veniale, quia non habet obiectum honestum: actus verò indifferentes schola nostra penitus reijcit. Hunc igitur in sensum. D. Thomas intelligendus est: vt scilicet, homo statim teneatur, imò semper, pœnitere de peccato commisso: non positiuè dolendo: sed negatiuè, non complacendo: quo etiam sensu ipse idem loquitur. 3. p. q. 84. arti. 8. vbi secutus Augustinum lib. De penitentia, cap. 19. & habetur De pœn. d. 3. c. Pœnitentia est, & Hugo de S. Vict. dicentem, quòd deus absoluens hominem à vinculo culpæ & pœnæ æternæ, ligat eum vinculo perpetuæ detestationis peccati, asserit, pœnitentiam etiam post remissum peccatum debere durare vsque ad finem vitæ. Quod egregiè annotauit Caietanus in commetarijs supra eundem art. nam, quòd post impetratam veniam per primam contritionem, homo iterum atque iterum dolere teneatur, nulla ratione nititur nisi cùm homo dubitat, an verè fuerit contritus: tum enim locum habet quod Isidor. tradit. 2. lib. De sum. bo. Propitiatio Dei occulta est: sine intermissione flere necesse est. Quem etiam in modum possemus explicare, quod in. 4. senten. di. 17. dixit: hominem pręcepto pœnitentiæ obligari, cùm peccata memoriæ occurrunt: tenetur enim non sibi ipsi placere in peccato commisso, quod occurrit. Quare, nisi actum suspendat (quod tamen ratum & difficile est) si non pœniteat, semper peccabit. Scio Caietanum huic ipsi loco ex. 4. sententiarum aliter occurrere, legat qui volet, nec enim eius intelligentia omnino pessima est. Pro secundi verò argumenti solutione notandum est, discrimen esse inter bona corporis, scilicet salutem & vitam corporalem, & bona animæ, hoc est, salutem & vitam spiritualem: quòd illorum non magis sumus domini, quàm vitæ & salutis proximorum nostrorum nam vitæ & mortis solus Deus sibi dominium reseruauit: posteriorum verò bonorum vnusquisque dominus est, habetque eandem liberam potestatem, quam pecuniæ & reliquæ rei familiaris. Hoc autem discrimen, primum, ratione constat: sumus enim domini eorum bonorum, quæ nostra diligentia, labore atque industria comparauimus, cùm ergo bona spiritualia, hoc est, virtutes quibus salus & vita animæ continetur, nostra libertate & industria interueniente nobis obueniant: nostro ea nobis iure vendicamus: nam & hoc titulo opifex quisque sui operis dominus est: vita autem corporis, naturæ donum est, non ingenio nostro, aut industria partum. Quocirca nihil mirum, si naturæ autor, huius rei dominium sibi assumpsit. Quòd etiam bonorum spiritualium domini simus, testimonium illud Ecclesiæ confirmat, Deus ab initio constituit hominem, & reliquit illum in manu consilii sui: posuit ante illum vitam & mortem, &c. Signo quoque manifesto hoc discrimen innotescit. Nam, si mortem mihi conscisco, non aliter contra præceptum illud, Non occides, pecco. quàm si proximum interficerem. Item, si ex gula cibum aliquem sumo vitæ corporali noxium, duplex peccatum pecco: alterum contra temperantiæ legem, alterum contra illud, quo teneor vitam corporalem seruare & meam & alienam, non tanquàm dominus, sed tanquam dispensator & custos. At verò, si mortis spiritualis mihi causa sum, ea iactura mihi non imputatur. Quin si per fornicationem, gratiam, virtutem, salutem, vitamq́ue animi perdam, vnicum fornicationis peccatum agnoscitur. Quo vno argumento satis liquet, bonorum spiritualium nos esse verè dominos, non dispensatores: quando horum dissipatio nobis non imputatur ad specialem culpam. Ex hoc etiam discrimine ratio patet, cur volenti se occidere corporaliter quisque priuatus vim possit inferte: cogereque vel inuitum, ne se occidat, quam tamen vim volenti se spiritualiter interficere non licet in ferre: nisi is, qui infert, superior autoritate & potestate sit. Cuius differentiæ (vt reor ego) non alia causa est nisi quòd vitæ suę corporalis nemo est dominus. Vnde, sicut volenti alium occidere, vim inferre quilibet potest, vt impediat: ita & seipsum interrimere volenti. At, cùm vitæ spiritualis vnusquisque sit dominus: iniuriam illi feceris, si vim attuleris non aliter ac si Domino pecuniarum pecunias suas etiam prodigè consumenti manus ad impediendum iniicias violentas. Hisce igitur explicatis, facilè patet, consequentiam illam non vallere: non enim, si statim vitæ corporali, siue proximi, siue meæ teneor succurrere: statim quoq; teneor vitæ spirituali mederi, præsertim meæ, cuius sum Dominus. Certè, si salutis corporalis liberum dominium haberemus, qui quartanam febrim, quum protinus sanare posset, ad duos vsque annos differret, mortaliter non peccaret. Nunc autem, si quis, vel in se, vel in alio grauem aliquem morbum, quem pellere illico posset, ad longum tempus protraheret: nescirem equidem excusare à peccato mortali. Ad tertium negatur item consequentia nec enim ego antecedens, (quod non ulli faciunt) negare possum. Scio quidem, latitudinem quandam esse in ea temporis celeritate: quam homini ad compensandam iniuriam proximo illatam præstituimus. Sed, qui proximum læsit in honore, vel fama, si habens opportunissimam opportunitatem iniuriam compensandi negligit, & ad finem vitæ reseruat: non existimo tam temerarium & inconsultum theologum esse futurum, vt illum per quinque etiam annos cessantem & torpentem excuset certè Christus non excusaret: an theologi debeant, ipsi viderint. Consequentiam igitur ego nego, quia compensationem iniuriæ factæ proximo, non solum propter nostras vtilitates, verum (ac multo etiam magis) propter vtilitatem eius, cui iniuria facta est, legislator exegit. At, compensatio iniuriæ, quæ Deo per peccatum fit, non propter Dei commoditates, sed propter nostras exigitur: quippe, cùm compensationis nostræ Deus non indigeat, nos egeamus, Quo fit, vt bona sua Deus in hac parte pro nostris habeat. Vnde ad eandem legem postulat, quæ illi debemus, & quæ debemus nobis ipsis: nec arctiore vinculo satisfactionem effligitat iniuriæ suæ, quàm remedium salutis nostræ. Tum ergo, tenebimur Dei compensare iniuriam, cùm bona nostra spiritualia diligere tenemur, in q́ue necessitatis articulo procurare. Ad quartum, (quoniam præcedentis argumenti confirmatio ex dictis facilè soluitur) non desunt, qui antecedens inficientur: eo quòd apud Augusti. lib. 1. de Ciuitat. Dei, cap. 9. correctionem fraternam in aliud tempus commodius reseruare licet. At. hi (bona venia me audietis) diui Augustini intelligentiam non assequuntur: nusquam enim Augustinus credidit, vbi se offert magna commoditas corripiendi fratrem, hoc est, cùm id fieri potest nulla mea iactura, multa fratris commoditate, licitum esse pro meo arbitratu, correctionem fraternam in alium annum remittere, vbi expectetur vel æqua commoditas, vel etiam maior. Sed id sentit prudentissimus autor: Cum cotrectio sine iactura mea fieri non potest, differri non potest, differri nonnunquam posse in tempus, vbi commodius sine iactura mea fiat. Cùm igitur interior pœnitentia vbique gentium, & omni tempore fieri commodissimè posit, si non licet liberationem proximi differri commodissimè potest, ergo nec nostram. Sed nego tamen consequentiam: quia bonorum spiritualium proximi mei custos sum, non dominus: idcirco illum mox eripere teneor, & viuiuificare, si possum: meipsum non mox teneor, etiam si possim. Commoditas præterea ad corripiendum fratrem, non semper, & vbique parata est: idcirco, quando sese offert lex, pręcipit vt arripiatur. Commoditas autem eripiendi nos, omni tempore & loco est in promptu. Quare, noluit nos suauissimus legislator semper obligare, quotiescunque opportunitas adesset: ne nos innumeris peccatis inuolueret. Ac re vera, (vtcunque opinemur) negare non possumus, inter bona proximi & nostra, longum esse interuallum. Nam bouem proximi, aut ouem iacentem leuare teneor, & seruare, si possum: bouem meum, aut ouem non item: nisi res esset ad vitam meam conseruandam necessaria, tunc enim, sicut nec vitę, ita nec illius rei, sine qua vita non degitur, liberam habeo facultatem. Sic ergo & bona spiritualia proximi mei, etiam extra mortis æternæ periculum curare teneor? mea non perinde: nisi cum articulus necessitatis propriæ spiritualis occurrit: hoc est, periculum mortis æternæ. Ad testimonium verò Gregorii, quod ibi subiungitur, fateor equidem, quòd, si quis periculum proximum & certum in se videret incidendi in nouum peccatum mortale, nisi antiquum aboleret, teneretur tunc temporis pœnitentiam agere. Quemadmodum enim, qui ex assidua consuetudine iurandi intelligit, se in eo periculo constitutum, vt facilè exeat in periurium, obligatur consuetudinem illam retractare, per quam in periculo deierandi constitutur: sic quod ex assuetudine peccandi cognoscit, se ad aliud, atque aliud peccatum trahi, nec tentationibus quotidianis sine ingenti periculo posse resistere, videtur proculdubio teneri ad illum statum deserendum. Et hinc patet quid ad Leonis Papæ verba dicendum sit. Id vero, quod ex Ecclesiastico additur, consilium saluberrimum est, non præceptum. Consilii autem ratio redditur: ne fortè subitò præoccupati hora mortis, quæramus spatium pœnitendi, & inuenire non possimus. Nam quinti argumenti concedo primùm consequens, si nihil aliud ibi significetur, quam non esse peccatum pœnitentiam differre: sic enim interim solemus appellare licitum, quod peccatum non est. Sed cùm rursum colligis: ergo velle differre licitum est: nego consequentiam: nam talis volitio non habet bonum obiectum, vt ante diximus, non enim ij sumus, qui admittamus, aliquem actum esse licitum, qui meritorius esse nequeat: imò ne bonus quidem mortaliter: quod nonnulli libera fronte concedunt. Ergo, cùm tandem obiicis. Quod licet facere, licet velle, bene dicis, si, quod dicis, attendis. At pœnitentiam differre, non est facere, sed, non facere: non autem statim licet, velle non facere, quæ non facere licitum est, id est, quę si non feceris, non peccas verbi gratia, non leuare festucam, illicitum non est: at velle non leuare, si nullum finem honestum apponas, ociosum, ac proinde illicitum est. Item, non facere bonum, interdum licet, videlicet, cùm non teneor: at, velle non facere, quod retrò etiam diximus) nulla ratione honestari potest. Ad sextum argumentum. Licet præceptum negatiuum generale sit, ne fiamus inimici Dei per actum, quo inimititia contrahatur: at, ne simus inimici Dei secundum reatum, nullo negatiuo pręcepto sumus astricti. Sicut enim de amicitia habituali Dei, nullum præceptum affirmatium est: sic, de inimicitia, quæ secundum reatum est, quasi habitualis, nullum est negatiuum, omnes siquidem leges, actus, vel præcipuunt, vel prohibent, non habitus. Et cùm obiicitur. Velle esse Dei inimicium secundum reatum etiam, est intrinsecè malum, fateor id quidem, quia, vt volitio mala sit, satis est obiectum esse malum, siue secundum actum siue secundum reatum, nam qui positiuè vult habitum habere vitij, vel etiam esse reatu malus, consentit in rem, quæ rectæ rationi aduersatur, imò adeò implicitè consentit in culpam sine qua nec habitum vitij habere, nec reatu malus esse potest, non tamen proinde sequitur, quòd sit præceptum de non perseuerando in peccato: sed solùm, ne velimus malum: quod cum recta ratione pugnat. Atque (vt vno verbo dicamus) velle Dei inimicitiam, directè charitati aduersatur, at, non velle amicitiam eo, scilicet, tempore, quo non teneor velle, charitati non repugnat. Quare, negatur consequentia. Ad vltimum. Quanuis sciam ego, Scotum & Gabr. in. 3. dist. 37. Angelum in verbo. Feriæ, Nider. in suo præcepto. Florentinum parte. 2. tit. 9. asseruisse, in diebus festis, maximè dominicis teneri homines ad diligendum Deum super omnia, ac proinde, si in peccato sint, ad habendam contritionem: sed, quoniam ignoro, vnde ad hanc opinionem doctores illi venerint, liberè possum, quod non satis exploratè perceptum sit & cognitum, sine vlla dubitatione negare. Nam, sicut, esse plures mundos naturalis ratio negat, quoniam plures esse, ratio nulla naturalis probat: sic peccati mortalis obligationem rationabilissimè vbiquè negabimus, quoties idoneis argumentis non asseritur. Nam illud imbecillum est, quod subiungitur: cum ex. D. Thomæ & grauiorum autorum sententia ad finem legislatoris minimè teneamur, sed ad media, quæ lex, finis gratia consequendi, præscribit. Non enim, si finis præcepti charitas est, tenemur protinus omnia præcepta legis implere ex charitate, nec, si lex iubet. Quadragesimæ ieiunium, vt mens eleuetur in Deum, astrigimur proinde ex huius præcepti vigore, mentem in Deum eleuare. Quod verò dicitur, tenendam esse mentem legis non verba: sit ita sanè sensum enim legis amplectimur, non sonum verborum, credimus namque, legem in eo sensu accipiendam, quem per verba legislator efficere voluit Iam, illud, quod ex Leuitico affertur, nullius est momenti. Primùm, quoniam Lex vetus abolita est: nec nos obligat, nisi ea parte, qua legis naturæ præcepta continebar. Deinde, quoniam lex de certo quodam die loquebatur, quod festum Propitiationis erat: vbi sacerdos semel in anno peculiariter pro peccatis populi orationem fundebat ad Deum, atque hostias offerebat: vt quod nunc Ecclesia facit semel in anno obligans ad pœnitentiæ sacramentum: tunc in vetere illo populo præsignatetur. Non erat autem lex, quæ singulis festis & sabbatis hanc animi afflictionem præscriberet. Ac mihi videor satis de pœnitentiæ virtute disseruisse. Proximum est, vt de pœnitentiæ sacramento disseramus: videamusq́ue iam ea, quæ sequuntur. Primùm, an pœnitentiæ sacramentum sit ad salutem necessarium: deinde, an de pœnitentiæ sacramento præceptum sit. Hæc enim ex mea partione restant duo de quibus accuratius disserendum puto: quoniam vtraque disputatio, & ad agnitionem sacrarum literarum pulcherrimam est, & ad componendas multas scholasticas concertationes necessaria. QVINTA PARS. QVOD igitur pœnitentiæ sacramentum non sit fidelibus ad salutem necessarium, primùm suadetur ex eo, quòd post baptismum qui in peccatum inciderit, non potest per pœnitentiam reparari, vt Apostolus ad Hebr. 6. videtur affirmare, cùm ait: Impossibile est eos, qui semel sunt illuminari, & participes facti sunt spiritus sancti & prolapsi sunt, rursum renouari ad pœnitentiam. & cap. 10. Voluntariè peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia: terribilis autem quedam expectatio iudicii, & ignis æmulatio, quæ consumptura est aduersarios. Præterea, à præciso sacerdote non possumus etiam in mortis articulo hoc sacramentum{ 4. dis. 19. art. 2. q 3 Et. 3. p. q. 82. atti. 7. ad. secundum. } sumere, vt D. Thom. autor est. Liceret autem si esset ad salutem necessarium: cùm ob id ab hæretico & schismatico sacramentum baptismi licitè suscipiamus. Præterea, Deus non deficit in supernatura{ 3. de anima. text. capit. 45. }libus necessariis: sicut nec natura in necessariis deficit, si ergo sacramentum hoc ex diuina institutione esset medium ad salutem necessarium, certè prouidisset Deus de ministro in articulo mortis. Quare iure diuino quilibet sacerdos quemlibet tunc temporis posset absoluere: sicut & baptizare tunc quilibet quemlibet potest. Quo circa talem Ecclesia potestatem sacerdotibus simplicibus adimere non valeret, quod absurdum est. Præterea. Si sine hoc sacramento non constaret salus: ergo summo pontifici via salutis non pateret, cùm nullum habeat interra superiorem & iudicem. At minister huius sacramenti iudex & superior est: pœnitens, inferior, ac iudicatus, non igitur est hoc sacramentum de necessitate salutis. Præterea, Si hoc sacramèntum necessarium esset, id maximè ex verbis thematis. Nisi pœnitentiam habueritis &c. Sed inde non probatur: pari enim ratione ostenderetur, sacramentum Eucharistiæ esse ad salutem necessarium: cùm in eundem modum dicat Domi{ Ioan. 6. }nus, Nisi manducaueritis carnem filij hominis &c. Præterea. D. Chrysostomus homilia in Psal. 50. secunda, Peccata tua (inquit) dicito, vt deleas illa, si confunderis alicui dicere, quia peccasti: dicito ea quotidie in anima tua, non dico, vt confitearis conseruo tuo: dicito Deo, qui curat ea. Et in oratione de beato Philogonio, Ego testificor, (ait) vt, si quisque nostrum recedens à pristinis malis ex animo vereq́ue promittat Deo, se postea nunquam ad illa redditurum: nihil aliud Deus requirat ad satisfactionem vlteriorem. Idem in sermone De pœnitentia & confessione: & homil. 20. in Genesim: & super epistolam ad Heb. homil. 31. referturque à Gratiano de pœnitentia. di. 1. cap. Quis aliquando: & à Magistro in. 4. dist. 27. Igitur sacramentum confessionis, & absolutionis sacerdotalis non est ad salutem necessarium. Et confirmatur: quia Nectarius episcopus Constantinopolitanus Chrysostomi antecessor abrogauit confessionem, quæ sacerdotibus fit, (vt libro. 9. historiæ tripartitæ capi. 35. Sozomenus refert) non autem vir sanctus abrogaret, si sacramentum confessionis esset ad salutem necessarium. Et confirmatur rursum: quia apud Græcos post illa tempora confessio, quæ sacerdoti fit, reiecta est atque abolita, non erat ergo medium necessarium ad salutem, aliàs, exinde, nullus Græcorum salutem fuisset consecutus, quippe (vt ante docuimus) in mediis ad salutem necessariis nemini ignorantia patrocinatur: vt sine illis æternam salutem possit adipisci: quæ est ratio glossæ de pœnitentia, d. 5. statim à principio: vbi tenet, confessionem esse institutam ex Ecclesiæ traditione, potius quàm ex noui testamenti authoritate. Idem tener Panor. super caput. Omnis vtriusque sexus, de pœnitentiis & remissionibus. D. quoque Bonauentura dist. 17. quarti sententiarum, q. 3. art. 3. asserit, confessionem non esse institutam à Christo, sed ab Apostolis, non ergo ita grauis est error, negare confessionem sacramentalem apud sacerdotes esse ex diuino iure ad salutem necessariam. In contrarium est. D. Thomas. 3. p. q. 84. art. 5. vbi ex verbis Thematis colligit, pœnitentiæ sacramentum esse ad salutem necessarium. Quemadmodum enim de baptismo instituendo dominus loquitur, cùm ait, nisi quis rena{ Ioan. 3. c }tus fuerit ex aqua & spiritu sancto, &c. ita & de pœnitentiæ sacramento, quod erat instituturus, videtur loqui, cùm dicit. Nisi pœnitentiam habueritis &c. In huius controuersię explicatione ponenda mihi sunt fundamenta quædam ad futuram fabricam constituendam necessaria. Primum est, Pœnitentiam exteriorem, in qua sacerdos pœnitentem à peccatis absoluit, esse sacramentum. Hoc fundamentum primi Nouaciani euertere voluerunt, negarunt enim sacerdotes per absolutionem peccata remittere: atque ex consequenti negarunt pœnitentiæ sacramentum: quod vtiq́ue nullum est, si remissio peccatorum in eo non est. Aduersus quos disputat Ambros. lib. 1. De pœnitentia, cap, 2. &. 6. &. 7. Hos Vuiclephistę postea secuti sunt (vt autor est Thomas Vualdensis lib. De sacramentis, cap. 135.) negauerunt enim etiam ipsi, sacerdotes verè absoluere pœnitentes. Quæ tamen est aperta hæresis. Primùm, ex cap. Ad abolendam, extra. De hæreticis: vbi Lucius tertius, Vniuersos (inquit) qui de sacramento corporis & sanguinis domini nostri, vel de baptismate, seu de peccatorum confessione, vel reliquis ecclesiasticis sacramentis, aliter sentire, aut docere non metuunt, quàm sacrosancta Romana Ecclesia prædicat & obseruat, vinculo perpetui anathematis innodamus. Deinde, ex Concilio Florent. sub Eugenio. 4. in decreto super vnione Armenorum, vbi pœnitentia numeratur inter reliqua nouæ legis sacramenta. Item ex Concilio Tridentino sess. 7. Can. 1. De sacramentis in genere. Præterea, ex capit. Firmiter: vbi definitur, quòd IESVS CHRISTVS claues Ecclesiæ commisit Apostolis, eorumq́ue successoribus, clauis autem à catholico intelligitur, potestas aperiendi regnum cœlorum, ac proinde absoluendi à peccatis: per quę regnum cœlorum peccatoribus clauditur. Nec huiusmodi intelligentiam aliunde quàm à Christo Domino accepimus: qui Matthæ. 16. cùm claues Petro pollicitus esset, explicans euestigiò, quidnam ipsi polliceretur. Quodcunque (inquit) solueris super terram, erit solutum & in cœlis. Communis quoq; Ecclesiæ consensus id confirmat, quæ est columna & firmamentum veritatis: (vt dicitur. 1. ad Timoth. 3.) Credunt autem omnes fideles, cùm peccata sua sacerdotibus confitentur, & ab eis percipiunt absolutionis formam, remissionem quoque peccatorum simul percipere. Meritò igitur Concilio Constantiensi præsidens Martinus quintus in bulla condemnationis Ioannis Vuicleph definit, quòd sacerdos potest peccatorem confessum à peccatis absoluere: & quòd sacerdos, etiam malus, cum intentione faciendi, quod facit Ecclesia, verè conficit, verè absoluit &c. Suppetunt etiam sacrarum literarum testimonia ad huius rei confirmationem: vt illud (quod Ambrosius adducit) Matthæ. 16. Tibi dabo claues regni cœlorum: & quodcumque solueris super terram, erit solutum & in cœlis. Item illud. 2. ad Corinth. 2. Si quid donastis, & ego: nam & quod ego donaui propter vos in persona Christi. Et cùm sacerdotes in baptismo abluant à peccatis, eo quòd baptismi ministerium illis commissum est, pari ratione & in pœnitentia. Quid enim interest (Ambros. ait) vtrum per pœnitentiam, an per lauacrum hoc ius sibi datum vendicent sacerdotes? Nempe vnum in vtroque ministerium est. Nam vt illis dictum est Matth. vltimo, Baptizate omnes gentes &c. Ita Ioannis. 20. Dominus ait: Sicut misit me pater, & ego mitto vos: accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis, retenta sunt. Si ergo acceperunt sacerdotes potestatem remittendi peccata, & eam exercent absoluendo confitentes peccata sua, sine dubio signa illa sensibilia sunt sacramentum. Secundum fundamentum. Hæresis est negare sacramentum pœnitentiæ esse iudicium quoddam ex Christi institutione, hoc est, sacerdotes remittentes peccata, esse veros iudices à Christo domino constitutos. Decipiuntur enim nonnulli existimantes confessores esse iudices arbitros, habentes, videlicet, potestatem ex electione iudicandorum. Quod profectò errant in media luce. Nam potestas remmittendi peccati sacerdoti à peccatoribus conferri non potuit, sed à solo Christo, cuius sunt iudices delegati. Præterea. Claues non conferunt sacerdotibus ipsi peccatores: sed ipse Dominus lesus Christus contulit eas apostelis, eorumque successoribus: vt in ca. Firmiter, De summa trinitate definitur. Potestas ergo soluendi atque ligandi peccatores à Christo domino sacerdotibus collata est. Præterea. Manifestissimè hæc res ostenditur ex illis verbis iam citatis. Sicut misit me pater, & ego mitto vos, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis &c. Sunt ergo iudices à Christo constituti, à quo acceperunt potestatem peccatores iudicandi. Quod si princeps, qui haberet à Cæsare potestatem delegandi, diceret cuipiam. Sicut misit me pater, & ego mitto te. quorum remiseris delicta &c. Non dubitaremus eiusmodi hominem esse à principe filio Cæsaris iudicem delegatum. Cum igitur filius Dei, homo Christus Iesus, cui omne iudicium darum est, omnisque potestas in cœlo & in terra, dixerit Apostolis, Sicut misit me pater &c. ambigi nulla ratione potest, eos esse iudices peccatorum à Christo Domino constitutos. Præterea. Ecclesiæ consuetudo apertissimè indicat, pœnitentiæ sacramentum exerceri iudicialiter: est enim ibi reus & accusator, est sententia: est pœna iniuncta. Sed hæc potestas, quam exercent sacerdotes in sacramento est à Christo (vt probatum est) ergo ab eodem instituti sunt iudices. Ad hęc, in Concilio Florentino definitur, quòd minister huius sacramenti est sacerdos habens autoritatem absoluendi, vel ordinariam, vel ex commissione superioris. Ergo, si iurisdictionis potestas in ministro huius sacramenti requiritur: iam palam fit, sacramentum hoc esse iudiciale ex institutione Christi. Nam sicut pastores ouium Christi non sunt pastores ab ouibus, sed à Christo, Ioan. 21. Pasce oues meas: ad Ephes. 4. Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, alios pastores &c. Ita non sunt iudices ouium ob ouibus, sed à Christo, nam quibus commisit, vt oues pascerent, commisit simul, vt de ouibus iudicarent. Tertium fundamentum. Non possunt iudices constituti à Christo iudicare de peccatis, nisi ea cognoscant. Hoc lumine naturali manifestum est, nisi enim innotescant delicta iudicanti, ignorare necesse est, vtrum soluere debeat, an ligare: remittere, an retinere. Quare, siue absoluat, siue retineat: vtraque sententia erit imprudens. Item, quia, vel iudex delegatus aliquam pœnam iniungit pro delicto, vel nullam, si nullam, iniquus est minister iustitiæ, si aliquam, imprudentissimus est, quam libet iniungendo sine cognitione delicti. Nam & æquali pœna inæqualia crimina vindicabit & æqualia inæquali. Cùm igitur Christus non instituerit iudicium absurdum, & imprudentia plenum: certè, instituendo iudices, pariter instituit, vt delictorum haberent cognitionem: ne turpiter in iudiciis aberrarent. Quartum fundamentum. Omnium peccatorum tam publicorum quàm occultorum, tam exteriorum, quàm interiorum, sacerdotes constituti sunt iudices. Patet ex vniuersali sermone. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis &c. Ioannis. 20. Et Matth. 16. Tibi dabo claues regni cœlorum, &, Quodcunque solueris &c. Alioqui tota Ecclesia seduceretur, quæ putat se accipere etiam remissionem delictorum occultorum, quę sacerdotibus confitetur. Seduceretur (inquam) si non accepissent potestatem remittendi cum publicis etiam occulta peccata. Præterea. Si Christus de solis exterioribus loqueretur: ergo per absolutionem sacerdos remitteret solùm exteriora peccata, & non interiora, quare dimidiatam veniam pręstaret, (ait enim) Quorum remiseritis remissa sunt, & Quorum retinueritis retenta sunt. Quintum fundamentum, Pœnitentiæ sacramentum tres partes habere, contritionem cordis, confessionem oris, satisfactionem operis. Quæ videlicet quasi materia sunt huius sacramenti. Nam verba absolutionis sacerdotalis, forma sunt, qua hoc sacramentum perficitur. Nec me clàm est, Scotum in. 4. d. 14. q 4. &. d. 16. q. 1. id negare, quod nos tanquàm fundamentum iacimus, credit enim solam absolutionem sacerdotis, esse integrum pœnitentiæ sacramentum, quia sola (inquit) ea significat gratiam: solaque proinde gratiam præstat, Durand. etiam in ea dem erroris naui versatur. Qua{ 4. d. 16. q. 1. }tuor de causis dixit, contritionem & satisfactionem non esse huius sacramenti partes. Primam posuit, quòd forma, id est, absolutio, non applicatur nisi confessioni: ergo sola cònfessio est materia, cui, scilicet, soli forma tota adiungitur, nam & rei artificialis materia ea est integra, cui forma integra artis admouetur. Alteram, quod contritio non est signum sensibile, res autem sensibiles sacramentorum materiæ sunt. Tertiam, quòd attritione sola verum, atque integrum conficitur sacramentum, quòd si contritio esset huius sacramenti pars, non posset alia loco illius subrogari. Quartam causam esse, eamq́ue vel maximam: quòd satisfactio sit posterior tempore, quàm absolutio sacramentalis: ergo non est de integritate sacramenti, nec enim est totum successiuum, sed permanens: quod suas omnes partes simul habere necesse est: cuique iam existenti, si posterius tempore quicquàm contingat, non est pars: sed accidens rei, & confirmatur, quia tanta potest esse contritio, vt tota pœna remittatur, erit ergo tunc satisfactio superflua, quare non est pars, nunquam enim pars suo toti superuacanea est. At vero omnia hæc commentitia sunt, nec possunt fundamentum quod iecimus infirmare, habetur enim ex Concilio Florentino, cuius autoritatem. Theologi sanè tenere debemus: in Concilio siquidem Florentino definitur: omne sacramentum materia formaque constare: & postea. Quartum (inquit) sacramentum est pœnitentia, cuius quasi materia sunt actus pœnitentis: qui in tres distinguntur partes, cordis contritionem, oris confessionem, operis satisfactionem, forma autem, sunt verba absolutionis: hactenus Concilium Flor. Et Concilium Thrident. sessione. 6. cap. 14. docendum est (inquit) Christiani hominis pœnitentiam, (quam secundam tabulam post naufragium sancti patres aptè nuncupauerunt,) non solùm continere cessationem à peccatis, & eorum detestationem, verumetiam eorundem sacramentalem confessionem: itemque satisfactionem. Hæc Synodus Tridentina. Ratio quoque in promptu est. Quia cum pœnitentiæ sacramentum, quoddam iudicium sit: eius integritas ex his omnibus constat, sine quibus integrum iudicium non est. Sicut & processus iudicialis multis actionibus continetur, videlicet, accusatione, testimoniis, confessione ipsius rei, sententia iudicis &c. Omnia hæc enim ad integrum iudicium requisita sunt. Contritio itaque pars huius sacramenti est, quatenus est ratio exterioris confessionis: vt videlicet confessio non ficta sit, sed verus pœnitentiæ actus. Et indicere mulctam, atque eam executioni tradere, ad integritatem iudicij pertinet. Siquidem non est perfectum iudicium, quo absoluitur reus à culpa: nisi pœna, per sententiam indicta, executioni tradatur. Quapropter, satis factionem à sacerdote iniunctam, sacramenti iudicialis partem esse, negare nullo modo debemus. Ad argumentum verò Scoti, non est difficilè inficiari solam absolutionem gratiam conferre. Nam, sicut in iudicio. fori exterioris, si quis per legitima testimonia & suam confessionem absoluatur, omnia hæc sunt verè causa illius absolutionis, licet iudicis sententiam vt præcipuam causam spectemus: ita quoque in foro conscientiæ interiori princeps quidem causa absolutionis, sacerdotis sententia est, sed ratio tamen & causa concurrens, vt ritè pœnitens absoluatur, testimonium illud etiam fuit, quod aduersum se pœnitens dixit, (siue accusationem vocare malis) qua se accusauit. Vnde patet error glossæ De pœnitentia. d. 1. ca. 1. dicentis, nec cordis contritione, nec oris confessione peccata dimitti, sed tantum gratia Dei. Nam in omnibus aliis sacramentis, non solùm forma, sed etiam materia est causa instrumentalis, qua Deus vtitur ad remittendum peccatum, aqua enim baptismi, nedum forma verborum, corpus tangit, & cor abluit, vt August. asseruit. Quod idem in cæteris sacramentis inducere possumus. Cùm ergo tam contritio, quàm confessio partes sint huius sacramenti: consequens fit, vt gratiæ causa etiam existant. Ad primum verò argumentum Durandi respondetur. Non omnes partes integrales eiusdem rationis esse, etenim, (vt modo dicebamus) in iudicio prophano, aliter est pars confessio rei, aliter testimonium testium, & aliter mulcta à iudice inflicta pro culpa commissa. Et licet per sententiam quis absoluatur à morte, & absolutio delicto applicetur, quod morte non erat dignum: si tamen iudicatur à iudice pecuniaria mulcta, illius executio spectat ad iudicii integritatem: licet absolutio non adiungatur, & ideo Diuus Thom. 3. par. quæstione. 90. articulo secundo, docuit, has tres partes, materiam appellari sacramenti: quia partes, ex quibus integratur totum, habent se, vt materia. Et Concil. Florentinum. non dixit, huius sacramenti materiam esse actus pœnitentis: sed, quasi materiam. At secundum respondet D. Thomas, (est enim primum argumentum illius secundi articuli) quòd contritio virtualiter pertinet ad exteriorem pœnitentiam, in quantum implicat propositum confitendi & satisfaciendi. Contritio siquidem (vt rectè Caietanus admonuit) non quomodocunque est pars huius sacramenti: sed quatenus refertur ad claues Ecclesiæ, habet enim pars, in eo quòd pars, ordinem ad totum, & ad reliquas partes. Sic ergo contritio accepta, includit voluntatem compensandi delictum ad arbitrium sacerdotis: qua consideratione initium est & ratio exterioris pœnitentiæ. Constat autem, interiores actus hoc modo ad exterius iudicium pertinere, aliter enim iudicatur offendens ex odio, aliter offendens ex ira. Compensatio item pœnitentiæ, nisi sponte fiat à reo, non est reconciliatiua. Quare velle compensare delictum, quod in contritione clauditur, est prima huius iudicii pars, quod est non solum vindicatiuum, sed conciliatiuum. Non igitur oportet, quamlibet partem huius sacramenti esse sensibilem, sed satis est, si sit ratio, quare aliæ partes sensibiles ad hoc sacramentum & iudicium pertineant. Idque eò magis, quòd hoc forum interius est, quò nihil vetat, actus etiam interiores referri. Ad tertium, primò dicitur, quòd nomine contrionis in præsentia complectimur attritionem, significamus enim dolorem de peccato cum propositio cauendi in futurum. Nec id nos somniamus, sed ipsum Concilium Florentinum ita nomen contritionis explicuit. Deinde respondetur, quòd contritio ponitur pars sacramenti, quia est certa & indubitata materia. Quòd autem attritio sufficiat, quanuis verum sit, non est tamen adeò certum & indubitatum, & ideo Concilium Florentinum communisque sententia, tenens certum, reliquens incertum, ponit contritionem, partem esse huius sacramenti. Ad quartum. Nego consequentiam, capilli enim & vngues partes hominis sunt: nec tamen simul cum homine nascuntur. Accusatio quoque, testimonium, sententia iudicis, solutio pœnæ cùm non sint simul: sunt tamen de integritate iudicij. Breuiter. In omnibus, cuius partes quendam successionis ordinem habent, non oportet partes integrantes simul esse. Ad contritionem vero facilè dicitur: quòd cùm sacramenta per homines administrentur, quibus illa grandis contritio constare nequit, an idonea sit ad integram pœna remissionem, semper opus est satisfactionem iniungi: sine qua sacramentum quidem esse potest sed sine qua tamen mancum, & imperfectum est. Quemadmodum & quodcunque aliud iudicium, in quo probatus reus sine mulcta absoluetur. Nam & homo sine digito poterit esse: sed erit tamen incommodè sine digito. Nec nos asserimus, quamlibet satisfactionem esse partem huius sacramenti. Satisfactio quippe, quæ ex arbitrio pœnitentis proficiscitur, nec est pars iudicij sacramentalis, nec habet ordinem ad Ecclesiæ claues. Vnde Concilium Florentinum, Tertia (inquit) pars est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis. Quintum igitur fundamentum (vt cætera omnia quæ posuimus) cùm firmum sit, nihil aliud superest, nisi vt quæstioni propositæ respondeamus. Prima igitur conclusio sit. Non est necessarium ad salutem, sacramentum pœnitentię in re susceptum: hoc est, potest aliquis saluari, etiam si re ipsa non suscipiat hoc sacramentum, vbi non est facultas suscipiendi. Ac loquor etiam de eo qui peccauit mortaliter post baptismum. Id definit imprimis Leo Papa in epistola ad Theodorum Episcopum, numero. 6 9. Si autem aliquis (ait) quocunque interceptus obstaculo, à munere indulgentiæ præsentis exciderit, & priusquam ad constituta remedia peruenerit, temporalem vitam humana conditione finierit: non necesse est nobis eorum, qui sic obierint, merita discutere, cùm dominus Deus, quod sacerdotale ministerium implere non potuit, suæ iustitiæ reseruauerit, loquitur autem de pœnitentiæ sacramento. Item. Baptismus non est necessarius in re susceptus: sed satis est in voto, si haberi aliter nequit, ergo nec pœnitentia. Antecedens probatur ex August. lib. 4. de Bapti. contra Donatistas ca. 22. ex Ambrosio de obitu Valentiniani ad Theodosium, ex Bernardo epistola septuagessima septima ad Hugonem, vbi id eruditissimè commonstrat ex Innocentio de Baptismo, ca. debitum & De presbitero non baptizato. cap. 2. Sed & de pœnitentia. d. 1. ca. Pœnitet. & de. 6. cap. Qui vult, refertur testimonium Augustini, ex lib. De vera & falsa pœnitentia, cap. 10. &. 12. &. 26. q. 6. capit. Si aliquis: refertur in idem testimonium Concilij Epanensis. Nonnulla verò capita eiusdem causæ & quæstionis, quæ in contrarium obiici solent, faciliora sunt, quam quibus à nobis sit respondendum. Illud verò, quod dominus ait, Quorum retinueritis, retenta sunt, Ioan. 20. eandem intelligentiam habet, quam & illud. Nisi quis renatus fuerit ex aqua &c. scilicet, quum adest facultas, nam, cùm deest, sufficit votum suscipiendi huiusmodi sacramenta, quęcunque dicuntur adultis ad salutem necessaria. Secunda conclusio. Sacramentum pœnitentiæ est medium ad salutem necessarium peccatoribus baptizatis in hunc sensum, vt sit necessarium in re, si facultas adest: sit necessarium in voto. Hanc conclusionem probat Diuus Thomas. 3. p. q. 65. art. 4. &. q. 84. articulo. 5. Quia peccator non saluatur nisi applicetur ei passio Christi, vel in re, vel in voto. Non est enim aliud nomen sub cœlo, in quo nos oporteat saluos fieri Actorum. 4. Passio autem Christi applicatur in sacramentis. In baptismo quidem, his qui ante baptismum peccauerunt: in pœnitentia verò, his, qui peccauerunt post baptismum. Deinde probat. Quia ægroti, nisi per aliquod remedium salutis, sanari non possunt. Matth. 9. Non est opus valentibus medico, sed malè habentibus. At pœnitentiæ sacramentum est medicina salutis: vt ante nobis demonstratum est. Tertiò probat Diui Hieronymi testimonio in commentariis super. 3. caput Esaiæ, & in epistola ad Demetriad. De virginitate seruanda dicentis, secundam tabulam post naufragium esse pœnitentiam, nam primam tabulam baptismum vocat: patet facilè legenti. Idem asserit Ambros. ad virginem laps. ca. 8. & Tertulianus in lib. De pœnitentia. Confirmatque Tridentinum Concilium, sessione. 6. cap. 14. inquiens, pœnitentiam, secundam tabulam post naufragium, sanctos patres aptè nuncupauisse. Ne quis autem hanc esse Diui Thomæ mentem possit ambigere, legat libri quarti aduersum gentes capi. 72. Eandem quoque conclusionem tenuit Thomas Vualden. lib. de sacramentalibus titulo. 8. cap. 68. citatque Originem in eandem: qui homilia. 10. supernumeros, Laicus, si peccet (inquit) ipse suum non potest au ferre peccatum: sed indiget sacerdote, vt peccatorum remissionem possit accipere: & cap. 69. docet Vualdens. Ioanem Vuicleph oppositum huius conclusionis tenuisse: quem secuti Lutherani, negant, ad salutem esse hoc sacramentum necessarium. Quam ob rem firmiora (si possumus) argumenta debemus afferre, vt hæresis contraria manifestiùs reuincatur. Hæc itaque conclusio primùm certa est per definitionem Leonis Papæ in epistola ad Theodorum episcopum. 69. & refertur De pœniten, d. 1. cap. Multiplex (inquit) misericordia Dei ita lapsibus subuenit humanis, vt non solùm per baptismi gratiam, sed etiam per pœnitentiæ medicinam spes vitæ reparetur æternæ. Et qui regenerationis donum violassent, proprio se iudicio condemnantes, ad remissionem criminum peruenirent: sic diuinę bonitatis præsidiis ordinatis, vt indulgentia Dei, nisi supplicatione sacerdotum nequeat obtineri, mediator enim Dei & hominum hanc præpositis Ecclesiæ tradit potestatem, vt & pœnitentibus actionem pœnitentiæ darent: & salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Et concludit tandem in hæc verba. Necessarium est, vt peccatorum reatus ante vltimum diem sacerdotali supplicatione soluatur. Pręterea, Matth. 16. Tibi (inquit dominus) dabo claues regni cœlorum: & quodcunque solueris &c. Ergo, cum per peccatum mortale à baptismo commissum, cœlum peccatori obseretur, necesse est, vt per claues Petri & successorum aperiatur, quod non aliter profectò fit, quàm per sacramentum absolutionis, nec enim soluta erunt in cœlo, quæ non soluerit Petrus in terra. Præterea, Ioannis. 20. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis, retenta sunt, ergo quæ non absoluunt sacerdotes, retenta erunt. Qua propter, necesse est, si retineri non volumus, vt à sacerdotibus absoluantur. Tertia conclusio. Non satis est ad æternam salutem consequendam peccatoribus baptizatis, votum implicitum huius sacramenti sed explicitum, & formale requiritur. Quòd ad eundem modum pœnitentiæ sacramentum est necessarium peccatoribus baptizatis: ad quem baptismus non baptizatis, eo quòd per vtrumque virtus passionis & sanguinis Christi in peccatorum remissionem applicatur, sine qua quidem applicatione ne vnum quidem mortale peccatum remitti potest. At sine voto explicito baptismi nullus saluatur Marci vltimo, Prædicate Euangelium omni creaturæ, qui crediderit, & baptizatus fuerit saluus erit: qui verò non crediderit, condemnabitur. Vnde primum colligitur, baptismum in voto satis esse, cum re ipsa suscipi non potest. Idcirco enim non dixit. Qui non fuerit baptizatus condemnabitur: sed. Qui non crediderit. Colligitur de inde, fidem huius sacramenti, hoc est, baptismi, esse ad salutem necessariam, id est, quòd per baptismum in nomine christi præstatur remissio peccatorum omnibus gentibus. Id enim est euangelium, quòd, qui non crediderit, condemnabitur, vt Lucæ vltimo declaratur. Nec hanc huius loci nos intelligentiam comminiscimur: sed etiam nobis sancti patres tradidere. Vualden. in lib. De sacramentis, cap. 130. Hugo de sancto Victore lib. 2. de sacramentis, parte. 6. capit. 7. Bernardus epistola. 77. ad Hugonem. August. lib. 1. de Baptism. contra Donatist. cap. 8. & lib. 4. capit. 21. &. 2. libro. contra Crescon. capit. 13. Si igitur citra baptismi votum explicitum nullus omnino saluari potest, cùm non adest facultas baptismum re ipsa suscipiendi: nec sine voto quidem pœnitentiæ explicio saluabitur, qui peccatum mortale post baptismum perpetrauit. Noluit enim Deus sine Christo, & ecclesia sua cuiquàm patere salutem, ac remissionem peccatorum, Cùm igitur peccatores possunt Christo & ecclesiæ suæ vniri, & reconciliari, exteriùs etiam, susceptis sacramentis, id Deus requisiuit. At, cùm non adest facultas exterioris vnionis & conciliationis, voluntas pro facto cedit: suppleturq́ue per interiorem exterior vnio. Confirmat etiam hanc conclusionem id quod vsu venire videmus: vt quantuncunque mors subito occurrat, pœnitentiæ remedia fideles offlagitent, nec sanè sentiunt de salute eius, qui moriens, nec re, nec voto hoc sacramentum accepit. Ex his colligere licet, quæ sunt ad salutem necessaria, ea esse in duplici differentia. Nam quædam sunt necessaria, solùm quia præcepta: vt eruere innocentem à morte, vota reddere, iuramenta seruare, quorum necessitas videtur esse præscripta, ibi, Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. Alia verò sunt ad salutem necessaria, vt media: & inde in præcepto quia media necessaria: vt credere in Christum, susci{ Matth. 9. }pere baptismum, pœnitentiam agere. Inter hęc autem haud mediocre discrimen est. Nam, quę sunt tantum, quia præcepta, ad salutem necessaria, non est opus in voto habeantur explicito ad salutem consequendam: sed satis est implicitè, & in genere propositum habituale tenere implendi diuina mandata. At, quæ sunt ad finem salutis media necessaria, si in re haberi nequeunt, oportet teneantur in voto: vt sacramentum baptismi, & pœnitentiæ, quod paulo ante docebamus. Sed est tamen quæstio non parua, an exigatur votum explicitum huius sacramenti ad remissionem peccatorum, quæ post baptismum admissa sunt. Nam ad æternam salutem consequendam, iam diximus, huiusmodi votum explicitum esse necessarium. Et quidem de hac re inter viros doctos magna dissensio est. Sunt enim qui credant, votum explicitum huius sacramenti, non esse opus ad remissionem peccatorum: vt si quis commisit adulterium post baptismum, per solam contritionem (aiunt) quæ est actus virtutis, consequi poterit veniam sine proposito explicito suscipiendi hoc sacramentum. Id tenet Adrianus. q. 1. De confessione ad secundum principale. Est autem argumentum huius, quòd baptismus non est necessarius in re, vel in voto explicito ad iustificationem, vt. 3. parte. q. 69. art. 4. ad secundum Diuus Thomas asseruit. Cornelius siquidem & Eunuchus ante fidem explicitam euangelii iustificationem quidem consequi potuerunt, licet æternam salutem potuerint adipisci. Item, quilibet se potest conuertere ad Deum in momento: & tamen notitiam baptismi habere in quolibet momento non potest, quomodo enim audiet sine prædicante? aut quomodo credet, nisi audierit? Igitur, nec sacramenti pœnitentiæ votum explicitum ad peccatorum remissionem necessarium est. Nec ab hac sententia abhorret D. Thomas. 3. par. q. 86. articulo. 2. Si quis tamen contrariam sententiam tenere voluerit, habebit pro se quantum coniectura colligere licet, Magistrum sententiarum. 4. d. 17. cap. 2. &. D. Thomam. eadem dist. q. 3. art. 5. q. 1. & apertius, art. 1. q. 1. &. d. 18. q. 1. arti. 3. q. 1. & lib. 4. contra gentes. capit. 72. & tertia parte. q. 84. art. 5. Sunt quoque argumenta non leuia ad hanc oipinionem confirmandam. Primùm ex Concilio Complutensi sub Alphonso Carrillo archiepiscopo Toletano: quod probatum est à Sixto quarto, in bulla, qua condemnauit Petrum Oxomensem, cuius prima conclusio ibi damnata est, in hanc formam. Peccata mortalia quanum ad culpam & pœnam alterius sæculi, delentur per solam cordis contritionem sine ordine ad claues. At, si per pœnitentiam, quæ est actus virtutis, peccata remituntur sine explicito voto huius sacramenti: re vera delentur peccata sine ordine ad claues. Rursum in concilio Tridentino, sessione. 6. capit. 14. definitur, quòd pœna æterna cum culpa, vel sacramento, vel sacramenti voto remittimur. Item, Ioannis vltimo. Quorum retinueritis retenta sunt, ergo quando quis nec re, nec voto accepit hoc sacramentum, cùm sacerdotes eiusmodi peccata retineant, retenta sunt. Præterea, nulli hæretico vel schismatico remittitur culpa, nisi formaliter & explicitè proponat ecclesiæ vniri, atque ab ea veniam peccati implorare, ergo sola contritio, quæ est actus virtutis, non satis est ad remissionem peccatorum sine ordine ad claues ecclesiæ. Antecedens asserit August. libro de vera & falsa pœnitentia cap. 12. Sacramentum igitur pœnitentiæ esse ad salutem necessarium, hunc in modum sit difinitum. Sed enim, Cùm hoc sacramentum quatuor habeat partes: neque omnes sint æquè necessariæ ad huius sacramenti constitutionem: meritò poterit in quæstionem reuocari, an singulæ huius sacramenti partes sint ad salutem necessariæ. Et quoniam de absolutione & contritione, post ea, quæ diximus: aut parua, aut nulla controuersia est: de confessione primum quæritur: An sit ad salutem æternam necessaria. Nam Vuicleph impudentissime docuit, eam esse superfluam & inutilem: vt Thomas Vuladensis refert lib. De sacramentis, cap. 135 & in Concilio Constantiensi sessione. 8. inter illius errores septimus ponitur in hanc formam, Si homo debitè fuerit contritus, omnis confessio exterior est ei superflua, & inutilis. Massiliani etiam negauerunt necessita{ Vide Rophens. art. 8. &. 9. }tem confessionis: vt autor est Damascenus libro De hæresibus. Deinde Iacobitæ referente Guidone Carmelita in lib. etiam hęresum. Hos sequuntur nostro tempore Lutherani: atque adeò Erasmus in libro De ratione veræ Theologię circa finem: & in colloquio cui index, Pietas puerilis in summa, omnes qui tenuerunt confessionem nouitiam esse, & institutionis ecclesiæ. In quibus fuit. B. Rhe{ In annotiationibus super libellum Tertuliani de pœnitentia. }nanus in asserenda confessione parum beatus & pius. Aduersum quos conclusionem statuimus. Confessionem exteriorem, quæ sacerdoti fit, esse ad salutem necessariam ex Christi institutione, confessionem (inquam) omnium mortalium, tam publicorum, quam occlutorum Probatur efficaciter. Quia peccata occulta non remittuntur, nisi remittentibus sacerdotibus: vt patet ex testimonio Ioannis citato. Quorum retinueritis, id est, non remiseritis, retenta sunt. Ex eo enim quòd dixit. Quorum remiseritis, remissa erunt: satis ostenditur, verbum ex regione additum, scilicet. Retinueritis, perinde esse, ac si dixisset Christus. Non remiseritis. Sed remittere sacerdotes non possunt, nisi cognoscant: (vt ostensum est) cognoscere autem nequeunt, nisi peccatores consiteantur: ergo confessio etiam occultarum culparum ex diuina institutione est ad salutem necessaria. Qui enim instituit finem necessarium, media etiam instituit, quæ essent ad eundem finem necessaria: nisi legislatorem velimus in necessariis defuisse. Nam eandem rationem eisdem quoque verbis resumere non piget. Præterea, in concilio Constantiensi Martinus quintus in bulla condemnationis articulorum contra Vuicleph, Ioannis hus, & Hieron. Pragensis: condemnans errores Vuicleph, ac reliquorum discipulorum ait, Vtrum credat, quòd Christianus vltra contritionem cordis, habita copia sacerdotis idonei, soli sacerdoti de necessitate salutis confiteri teneatur, vbi licet non explicetur, an ex institutione diuina, an ex humana sit illa necessitas: sine dubio tamen est intelligen da ex diuino iure: id enim Vuicleph negabat. Præterea, hoc manifestè determinatum est in concilio illo Complutensi, & in illa extrauaganti Sixti quarti contra Petrum Oxomensem. Nam, post illam primam damnatam conclusionem, quam ante retulimus: hoc est, peccata mortalia deleri per solam cordis contritionem sine ordine ad claues, damnatur secunda in hanc formam: Confessio de peccatis in specie fuit ex aliquo statuto vniuersalis ecclesiæ, non de iure diuino. Deinde damnatur tertia in hæc verba: Prauæ cogitationes confiteri non debent, sed sola displicentia delentur sine ordine ad claues. Præterea, in Concilio Florentino definitum est, idque nos adeo firmiter constituimus, materiam huius sacramenti præcipuam esse confessionem. Si igitur sacramentum pœnitentiæ est ad salutem necessarium: certè non forma solùm & absolutio sacerdotis, sed & materia, hoc est confessio peccatorum ad salutem necessaria est, nec enim sacramentum sola forma subsistit. Cuius etiam rei definitio habetur in Concilio Tridentino. session. 6. capit. 14. vbi cùm Concilium docuisset, hoc sacramentum esse secundam tabulam post naufragium, per quam fieret lapsi hominis post baptismum reparatio, subdit: Docendum est, Christiani hominis pœnitentiam multò aliam esse à baptismali: eaq́ue contineri, non modò cessationem à peccatis, & eorum detestationem, verumetiam eorundem sacramentalem confessionem: saltem in voto, & suo tempore faciendam: & sacerdotalem absolutionem. Quibus ita constituis, manifestissimè colligitur, hanc secretam confessionem de peccatis secretis (quam quidem alij auricularem vocant, alij clanculariam) institutionis diuinæ esse, non humanæ, hoc est, Christum instituisse, peccata secreta secretò esse confitenda. Nam publicorum, publicè fieri confessio potest. Nec id Caietanus inficiatur, nam licet in commentariis super ca. Ioannis. 20. aduersari videatur: at ipse tamen mentem suam explicuit, respondens ad censuras Parisienses sedecim articulorum articulo. 5. Probatur hoc corollarium imprimis, quia confessio de peccatis occultis est necessaria, vt ex fundamentis iactis constare facilè potest. Constituit enim sacerdotes dominus iudices, non solùm publicorum: verumetiam occultorum. Sed rationis naturalis est, vt occulta peccata occulta correctione purgentur: ergo cum Christus instituerit hoc iudicum fieri secundum rectam rationem: instituit ex consequenti, occulta peccata occultè esse iudicanda. Præterea, si modus confitendi ad aurem de peccatis occultis ex ecclesiæ institutione esset, in arbitrio ecclesiæ etiam esset, oppositum constituere: quemadmodum potest de immersione, vel aspersione, vel infusione in baptismo, legem pro suo arbitratu, & ferre, & tollere. At non est in facultate ecclesiæ præscribere, vt cordis occulta peccata peccatores publice consiteantur. Pręterea, Leo Papa epistola ad vniuersos episcopos Campaniæ: numero. 57. & refertur De pœnitentia dist. 1. cap. Quamuis plenitudo: illam (inquit) contra Apostolicam regulam præsumptionem, quam nuper agnoui à quibusdam illicita vsurpatione committi, modis omnibus costituto submoueri: de pœnitentia videlicet, quæ à fidelibus postulatur, vt scripta professio publicè recitetur: cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicare confessione secreta: & infra, Remoueatur ergo improbabilis consuetudo, ne multi à pœnitentiæ remediis arceantur hactenus Leo. Id ergo quod aduersatur remedio à Christo instituto ad remissionem peccatorum, nimirum contra diuinam institutionem est: cùm contra apostolicam regulam id fieri summus pontifex asserat, Ex apostolorum certè traditione secreta peccata in aurem sunt confitenda: quod vel ex eo liquet, quòd in ecclesia non habetur memoria, vnde inceperit secreta confessio. Nam & Origenes eius meminit homilia prima, & secunda in Psalm. 37. & homilia. 10. super numeros: Basilius item in libello De institutione monachorum, capitulo. 21. &. 98. Dionysius etiam in epistola ad Demophilum. 8. & Sozomenus lib. 9. historiæ tripartitæ ca. 35. Quoniam ij (inquit) qui confiteri refugiunt maius peccatorum onus acquirunt: propterea visum est antiquis pontificibus, vt velut in theatro sub testimonio ecclesiastici populi, delicta pandantur: & ad hanc causam presbiterum bonæ conuersationis, seruantemque secretum, ac sapientem virum statuerunt, ad quem accedentes ij qui deliquerunt, delicta propria fateantur. Nota seruantem secretum nam si non essent occultè confitenda peccata, non oporteret seruare secretum. Postremò. Sigilum confessionis non est ex humana institutione, sed ex diuina, ergo ex diuina est, quòd aliqua peccata, scilicet, occulta, iudicentur ocultè, & confirmatur. Quia magister Oxomensis in Concilio illo Complutensi damnatus est: quòd assereret, confessionem non debere esse secretam, & à Sixto quarto in illa extrauaganti cuius initium. Ad perpetuam rei memoriam, definitur contra eundem, necessario exigi, vt confessio secreta sit. Quamobrem ex reuelatione & institutione Dei est, quòd confessio sit secreta, alioqui non esset hæresis, ab euangelica veritate penitus aliena, assertio contraria. Cùm tamen aliena esse ibidem decernatur. Sed oritur circa ea quæ diximus dubium. Si enim peccata oportet confiteri, vt innotescant sacerdoti: ergo peccata publica, quæ aliàs sunt illi manifesta, non erit necessarium confiteri: quippe ob hanc causam, si circunstantia manifesta est, non est opus eam explicare confessori: vt si quis sacerdos, vel maritatus: idq́ue confessori liqueat, non est necesse: vt, cùm confitetur fornicationem, exponat se esse, vel sacerdotem, vel maritatum. At, erroneum est credere, sine confessione publicorum etiam peccatorum cuiquam patere salutem. Primùm, quia delictum iudicandum in aliquo foro, debet esse notum in illo foro: sed, etiam si peccata sint publica, non sunt confessori nota in foro sacramenti: ergo opus est vt peccator illa sacerdoti confiteatur. Et hoc est quod Diuus Thomas dist. 17. q 3. arti. 2. p. 1. ad primum, docet, inquiens. Quamuis sacerdos aliquando sciat peccatum, vt homo: non tamen scit vt Christi vicarius: sicut etiam iudex aliquando scit peccatum, vt homo: quod nescit, vt iudex. Præterea, confessio est materia pręcipua huius sacramenti: ergo etiam ad absolutionem publicorum peccatorum est necessaria, nam sacramentum sine pręcipua materia esse non potest. Denique, si peccator publicum peccatum non confiretur, non potest innotescere iudici, an pœniteat nec ne: an proponat emendationem, an non. Quare non valet discernere, an soluere debeat, an ligare. Necessarium est igitur, vt non modò secreta etiam peccata verum etiam publica pecccator se sacerdoti subiiciens confiteatur. Iam verò posterior illa quęstio relinquitur An satisfactio, ad sacerdotis arbitrium, sit ad salutem necessaria. Sunt enim autores, qui negant, in quibus Diuus Thomas. 4. dis. 17. q. 3. art. 1. q. 1. ad primum argumentum videtur esse: Dicendum (inquit) quòd post remissam culpam, adhuc est peccator debitor pœnæ temporalis: sed gratiæ tamen infusio suffici ad culpæ remissionem, ad gratiæ verò infusionem consequendam ordinata sunt gratiæ sacramenta: ante quorum susceptionem, vel actu, vel propositio peccator gratiam non consequitur. Sed tamen, ex hoc quòd operatur confessio ad pœnę remissionem, non habet, quod sit de necessitate salutis: quia pœna ista est temporalis, ad quam post culpæ remissionem remanet homo ligatus. Vnde sine hoc, quòd in præsenti vitæ expiaretur, esset via salutis, habet igitur confessio, quòd sit de necessite salutis, ex hoc quod ad remissionem culpæ ordinatur, hactenus D. Tho. At, vel fallor ego, vel contrarium probabilius est. Nam, sicut ante docuimus, exterior pœnitentia est ad salutem necessaria, ergo quemadmodum contritio in lege naturæ & scripturæ habebat annexum propositum confitendi & satisfaciendi Deo, iuxta illud, Dixi. Confitebor iniustitiam meam domino &c. ita & in lege noua habet annexum propositum confitendi sacerdoti, & satisfaciendi ad arbitrium eius, hoc est enim subiicere se clauibus, & iuditio ecclesiastico, quod est ad salutem sine dubio necessarium. Præterea. Concilium Tridentinum sessione. 6. cap. 14. posteaquàm difiniuit, sacramentum penitentiæ ad lapsi reparationem, velut secundam post naufragium tabulam, necessarium esse: decernit protinus, hoc sacramento contineri, non modo cessationem peccatorum, & eorundem sacramentalem confessionem, & sacerdotalem absolutionem: verumetiam satisfactionem: per ieiunia, eleemosynas, orationes, & alia pia spiritualis vitæ exercitia, non quidem pro pœna æterna, sed pro pœna temporali, & de hac (inquit) pœnitentia scriptum est. Memor esto, vnde excideris, & age pœnitentiam, & prima opera fac, & iterum. Quæ secundum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur, & rursus, pœnitentiam agite, & facite fructus dignos pœnitentiæ. Quæ omnia loca de pœnitentia exteriori esse intelligenda, per quam scilicet exterior satisfactio pro peccatis fit, superius certis argumentis commostrauimus. Præterea. Leo Papa, epi. 69. ad Theo. epi. Mediator (inquit) Dei & hominum hanc præpositis ecclesiæ tradidit potestatem: vt & pœnitentibus actionem pœnitentiæ darent & salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Igitur: nisi proponant pœnitentes, se ecclesiæ potestati subiicere, vt iuxta eius arbitrium peccata compensent, seruari non possunt. Iam enim docuerat summus Pontifex, hanc sacerdotalem autoritatem, & iudicium, esse ad salutem necessaria. Denique, cùm de satisfactione ad arbitrium sacerdotis præceptum sit, (vt nos proximè definiemus) certè satisfactio est ad salutem necessaria, nam si non esset, non esset in præcepto. Ac revera frustra fuissent sacerdotes iudices constituti, si eorum sententiæ parêre non esset necessarium. Inanis enim est autoritas iudicandi, quę impunè reiici potest: idque eò magis, quòd iudicium hoc non est ad dirimendas lites, sed ad vindicanda scelera. Et quod iudicibus necessarium est, scilicet, pœnam in dicere reis, ne sint iudices iniqui: id nos exequi necessariò debemus, ne falsi pœnitentes & inobedientes tum videamur, tum etiam simus. Nec argumentum quod in contrarium insinuamus operę pretium est nunc eludere: partim, quod facile est: partim, quòd postea eluere debemus. Quapròpter eadem argumenta confutanda sunt, quæ à principio huius controuersiæ fecimus. Ac primum quidem argumentum à plerisque sanctorum facilè diluitur, nam vtrunque apostoli Pauli locum interpretantur, non de pœnitentia, quæ post baptismum fit: sed de pœnitentia, quæ fit in baptismo. Qui videlicet semel dumtaxat percipi potest: nam pœnitentiam baptismum appellari, habes apud Lucam capitulo vltimo, Oportebat (inquit) prædicari in nomine eius pœnitentiam & remissionem peccatorum in omnes gentes. Vbi, quæ Matthæus de baptismo dixit, Lucas nomine pœnitentiæ ac remissionis peccatorum tradidit. Hanc expositionem Chrysostomus, & Theophilactus sequuntur in eadem loca. Item Ambrosius lib. 2. De pœnitentia cap. 2. & August. lib. De vera & falsa pœnitentia cap. 3. Colligunt autem ex multis coniecturis, hanc esse eorum testimoniorum intelligentiam. Quas ego coniecturas referrem, nisi ad metam huius disputationis festinaret oratio Potest tamen vterque locus intelligi etiam de pœnitentiæ sacramento: vt, videlicet, intelligamus, impossibile esse per pœnitentiæ sacramentum rursum renouari: id est, priorem nouitatem, quam per baptismum accepimus, iterum accipere. Vnde Gregorius Nazianzenus oratione. 3. in sanctum lauacrum. Non superest (inquit) regeneratio secunda, nec reformatio seu in pristinum statum restitutio: etiam si perquàm vehementer illam lachrymis, & multis quæramus suspiriis: ex quibus vix quidem cicatricum obductio euenit. Nec te moueat, quod apostolus ait, esse impossibile: nam per excessum loquitur: atque hyperbolicè ingentem rei difficultatem impossibile vocat: non, vt desperent audientes: sed, vt terreantur. Idcirco enim subdit apostolus. Confidimus tamen de vobis dilectissimi meliora, & viciniora saluti: tametsi ita loquimur. Loquutus sum (inquit apostolus) ita, vt vos à peccatis retraherem, & desperationis metu facerem cautiores. Cæterum confido de vobis, & reliqua, quæ sequuntur. Quæ quidem huius loci interpretatio. mea non est, sed Hieronymi, lib. aduersus Iouinianũ. 2. referturque à Gratiano De pœnitentia, d. 2. c. Si enim. Nec modus hic loquendi à sacris literis alienus est. Nam Matth. 19. quod ante dominus dixerat, difficilè esse diuitem intrare in regnum cœlorum, euestigiò dixit, esse impossibile, quemadmodum exposuit Hieronymus super caput Esaiæ. 60. Sed & Aristoteles. 1. libro De cœlo capite. 11. inter reliquas significationes huius vocabuli, impossibilis, eam annumerauit, vt (quod non facilè, neque citò, nec benefieri potest) impossibile dicatur. Et ad eandem formam per hyperbolem capit. 10. eiusdem epistolæ Apostolus locutus est: vt ostenderet, qua animaduersione pecata nostra digna sint, post acceptam notitiam veritatis, si ad iustitiæ rigorem examinentur. Sed aliud tamen est quod iustitia postulat: aliud quod clementia, & misericordia suggerit. Ad secundum argumentum certè possemus respondere, negando maiorem, sentiunt enim plures viri docti, licitum esse, ab hæretico recipere pœnitentiam in articulo mortis: vt Petrus Paludens. 4. dist. 25. q. 1. Syluester in verbo Confessor, primo. §. & Maioris. d. 17. & glossa extra. De sponsalibus, capite. Non est vobis. Quia licet recipere baptismum ab eiusmodi præcisis, cùm extrema necessitas cogit: vt Augustinus tradit, capit. Si quem forte. 24. distinctione. 1. Ergo & pœnitentiæ sacramentum licet ab exciso suscipere. Huic verò loco solent occurrere, negando consequentiam. Quia minister baptismi est institutus quilibet de iure diuino: quam ob rem ecclesia id tollere non potest. At pœnitentiæ minister, non est quilibet sacerdos diuino iure: sed cui ecclesia demandauerit. Quocirca sicut potest committere, cui voluerit: ita & potest auferre. Sed hæc responsio non facit satis argumen. Primum, quia probabilissimum est, quemlibet sacerdotem in mortis articulo habère autoritatem absoluendi iure diuino. Idque asseruit Palu. dist. 20. q. 1. art. 2. Dur. distin. 19. q. 2. Capreolus eadem distin. arti. 3. ad quartum. Idquoque D. Thomas sentire videtur. dist. 19. q. 1. art. 3. q. 1. & dist. 20. art. 1. q. 2. Atque est pręterea, rationi consentaneum: quia Deus non deficit in necessariis, nullus enim prouidus gubernator in necessariis deficit ergo quemadmodum prouîdit, vt in articulo mortis, quicumque posset licite baptizare, non obstante quacunque ecclesiastica censura & prohibitione, ita etiam cauit, vt in eodem articulo quilibet sacerdos licitè absolueret. Cùm vtrunque sit sacramentum necessitatis: vtrunque iure diuino præceptum. Est insuper alia ratio, qua id confirmari possit. Quòd, autore Augustino quarto libro De baptismo contra Donatist. ca. 24 quod vniuersa tenet ecclesia, semperque retentum est: nec à Pontificibus, aut Conciliis tempore aliquo post apostolos diffinitum: traditione Christi & apostolorum rectissimè creditur constitutum. At, quòd, quilibet sacerdos in mortis articulo quemlibet possit absoluere, semper in ecclesia obseruatum est: nec noua aliqua hominum constitutione sancitum, à Christo igitur, & apostolis est institutum. Præterea ecclesia non posset hoc rescindere & abrogare, ferendo, scilicet, contrariam legem: ergo est de iure diuino. Antecedens suadetur. Quia, seclusa quacunque ecclesiæ lege, talis abrogatio esset contra rectam rationem: si (vt verùm est) pœnitentia est sacramentum ad salutem necessarium. Sic igitur rationi maximè consentaneum est, quemcunque sacerdotem in articulo mortis pœnitentiæ ministrum diuino iure esse constitutum. Quo fieri, per ecclesiæ censuram talem autoritatem abrogari non posse. Quòd si Christus dominus non consuluisset in mortis articulo periclitantibus, ministrum absolutionis necessarium exhibendo: ecclesia tamen, cuius prudentiæ dicitur esse commissum, cum pia mater sit, non est credenda filiis suis in articulo mortis deesse voluisse: idque eò magis, quò exemplo Christi sponsi sui facere, & potuit & debuit: quem constat in sacramento baptismi (quod necessarium esse ad salutem voluit) nulli in articulo mortis defuisse. Præterea. Necessitas non habet legem, vt habes in capit. quod non est, de regulis iuris, non ergo existimanda est ecclesia, legem, qua præcisum amouet à sacramentorum ministerio, ad extremum necessitatis articulum extendere voluisse. Præterea, odio restringi, fauores conuenit ampliari: vt etiam iuris regula tradit. Quòd autem quilibet sacerdos in articulo mortis quemlibet possit absoluere, gratia est & fauor populi Christiani. Quocirca, ampliare potiùs, quàm stringere debemus. Quòd autem præcisi sacramentorum ministerio priuantur, in odium est: restringendum itaque esse videtur: nam pœnæ, legum interpretatione, molliendæ sunt, non exasperandæ, De pœnitentia. d. 1. cap. Pœnæ. Probabile igitur est, à præciso sacerdote fideles posse sacramentum absolutionis in mortis articulo recipere: videlicet, si absque periculo fidei recipi potest. Ac profectò non ambigo, quin à catholico excommunicato, etiam nominatim, in mortis articulo pœnitentię possimus suscipere sacramentum: si alius desit. Quippe, non video causam, quare fideles in articulo mortis, presente sacerdote catholico, priuentur sacramento ex diuina institutione ad salutem necessario. Quod vtique esset minus tolerabile, quàm in mortis articulo casus reseruare: præsertim cùm homines ferè, non contritionem, sed attritionem habeant, quapropter durum esset, hominibus maiori ex parte imbecillis, in tali periculo velle deesse. Quòd si hæc exceptio ministri catholici, etiam per excommunicationem præcisi, iure optimo defenditur: non est absurdum, & alios præcisos excipere, tantùm in mortis articulo. Quoniam extrema necessitas, siue corporalis, seu spiritualis sit, ab omni ecclesiæ lege videtur excepta. Id verò, quod obiici in contrarium solet ex. 24. q. 1. cap. Audiuimus, per hæc facilè diluitur, cui simile est, quod Ambrosius ait, De pœnitentia, d. 1. cap. Verbum. & cap. Potest fieri: ob idque si mili ratione soluitur. Illud autem, quod opponitur ex ca. vltimo eiusdem causæ & quæstionis, aduersus hanc sententiam nihil penitus facit. Primum, quòd ibi sermo est de Eucharistiæ sacramento: quod non est sacramentum necessitatis. Deinde, quòd id fecit Hermogildus, ne Arriano episcopo faueret: quem rex ob eum finem distinauerat. In quo euentu ne sacramentum quidem baptismi ab hæretico recipiendum esset. Nam, quod in extrauaganti, Vnam sanctam de maioritate & obediencia Bonifacius docet, extra ecclesiam non esse remissionem peccatorum: & ex dictis modò, explicari facilè potest, & quemadmodum intelligendum esset, in superioris ani relectione docuimus. At, siquis communem opinionem sequi velit, cuius etiam D. Tho. fuisse videtur. 4. d. 19. artic. 2. quæstione. 2. ad tertium: & distin. 17. quæstione. 3. articulo. 3. quę. 1. ad secundum: &. 3. p. quæ. 82. art. 7. ad secundum: respondere aliter potest, negando minorem. Nec est simile de baptismo & pœnitentia, quoniam baptismus multò magis est necessarius, quàm pœnitentiæ sacramentum. eò quòd non solum opus est, quatenus remedium peccati, sed quatenus professio est Christianæ fidei, & in Christum incorporatio. Vnde ad tertium argumentum, iuxta duas has differentes opiniones dupliciter item responderi potest. Nam, difficilè est de doctissimorum virorum iudicare sententiis: & in medio seniorum, iuuenes sedere arbitros. Itaque ex his duabus vtra sit opinio deligenda, prudentiorum ego & doctiorum arbitrio derelinquo. Ad quartum, vbi difficultas est, à quo nam habeat iurisdictionem, qui Summum Pontificem absoluit, communis opinio respondet, quòd Summus Pontifex eligendo confessorem, confert ei potestatem, quam tamen ipse exercere non potest, vt diaconus, electus episcopus, potest demandare absolutionem à peccatis: cùm ipse tamen peccatores absoluere non queat: quæ est solutio Cardinalis Turrecremata, lib. 1. summæ ecclesiasticæ, capit. 98. & D. Bonauenturæ. 4. d. 19. & D. Thomæ, d. 16. q. 1. art. 3. q. 3. At, Paludanus eadem dist. q. 2. & Capreolus eadem distin. q. vnica, art. 3. melius sentire videntur: iurisdictionem, qua sacerdos electus à Pontifice eum absoluit, à Christo esse, & non ab ipso Pontifice, quia Deus non deficit in necessariis. Quare Summo pontifici de ministro sacramenti ad salutem necessarij prouîdit. Item Summus Pontifex post peccatum mortale factus est subditus in foro interiore: nam obligatur confiteri sacerdoti, sicut & quilibet alius, qui mortaliter peccauit, iudicio huius fori sacramentalis obnoxius fit, ergo sine commissione ipsius est in ecclesia iudex, cui scilicet, confiteri teneatur. Præterea. Licet episcopus diaconus committere alteri absolutionem possit, sed non tamen, nisi eorum, quorum est pastor, committere potest, hoc est, suorum subditorum. At. Summus Pontifex non est pastor sui ipsius, nec iudex, quam ob rem sui ipsius absolutionem committere alteri non potest. Nec me fugiunt, quæ Cardinalis Caietanus vir aliòqui doctissimus, scripsit quæstione vnica de ministro huius sacramenti: quæ mihi non placent omnia sed (humanorum ingeniorum ea, vel sors, vel conditio est) aliis non placebunt nostra. Equidem, quamdiu ratio melior non succurrit, non auderem asserere, confessorem Summi Pontificis nullam habere iurisdictionis potestatem super ipsum, nec à Christo, nec ab ecclesia, nec ab ipso Summo Pontifice, quod Caietanus videtur admittere. An admittendum sit viderint alii, nam ego, principium absolutionis sacramentalis existimo, non solam esse potestatem ordinis, verumetiam iurisdictionis. Quippe, cùm minister huius sacramenti (iuxta Concilium Florentinum) sit sacerdos habens autoritatem, vel ordinariam, vel ex commissio ne superioris: cumque etiam sacramentum hoc iudiciale sit, ministrum eius, nisi iudicem intelligere non valeo: iudicem autem sine iurisdictione, ne cogitatione quidem informare possum, eo vel maximè, quòd minister huius sacramenti soluit, & ligat: ac proinde, iurisdictionis potestatem habet. Igitur, sicut Summus Pontifex propter crimen hæresis subditus fit ecclesiæ in foro exteriore, idque ex diuina institutione: sic per quodlibet mortale peccatum Ecclesiæ subiicitur in foro interiori, Christo instituente & obligante Pontificem Summum, vt coram sacerdote comparet: tametsi hanc illi dederit facultatem, vt eligat, quem maluerit. Quam traditionem sicut & cæteras Christi, licet scriptas non habeamus, ab apostolis accepimus. Itaque sacerdos simplex, cum initiatur, non ordinis modò potestatem, sed iurisdictionis etiam accipit, non simpliciter & quantum ad omnes sed primum, quantum ad venialia peccata. D. Tho. d. 18. art. 3. q. 1. ad tertium, & est communis opinio. Deinde, quantum ad mortalia: quibus est iam peccator à proprio sacerdote solutus: quoniam illud iudicium est penitùs arbitrarium, cùm nulli tenear me subdere: neque apparet vnde propius sacerdos habeat solus potestatem in illa peccata, cùm non sit materia subiecta proprio sacerdoti. Præterea, quantum ad omnia in articulo mortis: denique ad Summum Pontificem absoluendum. Atque horum omnium radix eadem est, etenim, (vt Capreolus & Durandus. d. 19. 4. diligenter annotauerunt) in vniuersum apostolis dictum est. Accipite spiritum santum: quorum remiseritis peccata &c. Restrictio autem facta ex speciali commissione facta Petro: cui, quoniam claues tanquàm primo clauigero collatæ sunt, id consequenter est demandatum, vt eius autoritate, quicunque alius aperit, aperiat &c. nam illa commissio de aliis à Petro facta est. Ideoq́ue Petrus, & eius successores non subiacent illi restrictioni, quin possint absolui à quolibet sacerdote. Ad quintum verò argumentum, nonnulli respondent, illud verbum domini, non de corporali seu sacramentali manducatione corporis domini, sed de spirituali esse intelligendum. Qui autem per fidem Christum habet in se manentem, is spiritualiter manducat corpus, & bibit sanguinem: quia Christi membrum efficitur: ac proinde particeps ipsius, & carnis, & sanguinis. Id autem necessarium est ad salutem, non solùm adultis, verumetiam paruulis. Atque huius sententiæ videtur esse D. Thomas. 3. p. q. 65. artic. 4. ad secundum: &. q. 80. arti. 9. ad tertium. Et Hieronymus in primum cap. epistolæ ad Ephes. De cons. d. 2. ca. Dupliciter. 10. Imò Origenes homil. 7. in Leui. & August. lib. 3. De doctrina Christ. cap. 16. manifestè docent, hunc locum figuratè esse accipiendum, vt per metaphoram, qui credit in Christum, eique incorporatur, Christum dicatur manducare. Eandemque expositionem vbique locorum Augustinus probat: vt tractatu in Ioannem. 26. &. 27. Et lib. 1. contra duas epist. Pelag. cap. 22. & lib. 1. ca. 4. De consecratione. d. 4. cap. In ecclesia: & capite sequenti: vbi & refert, Innocentium huius sententiæ fuisse, acre vera fuit: vt patet in epistola eiusdem Innocentii ad Concilium Cartaginensem. Et ratio quoque illis suffragatur quia, si de sacramentali manducatione dominus loqueretur, falsum esset illud. Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem in me manet, & ego in illo, constat enim multos carnem Christi, atque eius sanguinem in sacramento accipere, & non eosdem in Christo manere. Item etiam, cùm sermo vniuersalis sit: si de sacramentali manducatione intelligeretur, iam paruulis esset eucharistia necessaria, vt vitam haberent in semetipsis, quod est erroneum. Ac Laicis præterea sumptio huius sacramenti sub vtraque specie esset ad vitam necessaria: quæ est hæresis Lutherana. At verò, licet dominus ibi de spirituali manducatione sermonem faciat: non tamen excluditur sacramentalis: vt patet ex D. Augus. in Ioannem, tractatu. 26. atque ex. Thoma. 3. p. q. 80. art. 11. Vnde & eiusdem partis. q. 65. art. 4. ad secundum, ait, Illud verbum domini intelligendum esse de spirituali manducatione, & non de sola sacramentali. Non dixit. Et non de sacramentali. Quòd autem de sumptione etiam sacramentali verba fiant, mihi facile persuadeo. Primùm, quia de futuro loquitur dominus dicens: Panis quem ego dabo, caro mea est, nondum enim instituerat eucharistiæ sacramentum. Deinde, quia discernit manducationem & potationem, inquiens. Nisi manducaueritis carnem, & biberitis &c. vbi integrum sacramentum carnis & sanguinis, quod in cibum & potum daturus erat, apertè distinxit. Accedit ad hoc, quòd Ioannes Euangelista, si eo capite de eucharistiæ sacramento non fecisset mentionem, omnino nullam altissimi sacramenti rationem habuisset: cùm in reliquis sui Euangelii partibus, ne verbum quidem vllum de eucharistia fecerit. Adde, quod plerique sancti de eucharistiæ sacramento illum locum interpretantur: vt Chrysostomus in Ioannem homil. 45. & lib. 3. De dignitate sacerdotali cap. 4. & Augusti lib. 1. de Baptis. paruu. capi. 20. Ambros. lib. 4. De sacramentis. Bernardus in sermone De resurrectione, cuius initium. Vicit Leo. Cyrillus quoque, ac Theophylactus in commentariis super Ioannem: atque alii, quos refert Gratianus De consecratione. d. 2. Certè ecclesia, cùm aduersus hæreticos de eucharistiæ sacramento disputat, ex eo capite, vel maximè testimonia sumit. In Concilio præterea Constantiensi sessione. 13. cùm hæreticorum argumento obiter responderetur, qui ex hoc testimonio sumebant, Laicis sub vtraque specie hoc sacramentum esse conferendum: non confugerunt patres ad spiritualem manducationem, sed crediderunt, id quod dominus dicit, Nisi manducaueritis &c. etiam à Laicis sub specie panis seruari: cùm firmissimè (inquiunt) credendum sit, sub vtraque specie integrum Christi corpus & sanguinem contineri. Et (ne longum faciam) Concilium Ephesinum in epistola ad Nestorium, hunc ipsum locum, de quo disserimus, de sumptione sacramenti corporis & sanguinis domini interpretatur. Atque id nos latè persecuti sumus: vt vim argumenti conseruaremus: scilicet, quod difficilius est, quam vt per illam priorem intelligentiam eludi possit. Igitur, (vt ex locis citatis apud D. Thomam colligere licet) testimonium illud, licet dissimiliter, vtramque tamen expositione complectitur, & spiritualis & sacramentalis manducationis. Non enim qui corporaliter dentibus terit eucharistiæ sacramentum, habet vitam æternam: nisi & spiritualiter manducet, hoc est, credat in CHRISTVM viua fide: & Ecclesiastici corporis, cuius CHRISTVS caput est, membrum fiat. Ergo spiritualis manducatio per fidem, medium est necessarium ad salutem & adultis, & paruulis. Suscipiturq́ue hoc medium, cum baptismus suscipitur: vt Diuus Augustinus exponit, libro primo, De baptismo paruulorum, capite vigessimo, & locis quoque paulo ante citatis: ac, Diuus Thomas tertia parte, quæstione, septuagessima tertia, articulo tertio. Sacramentalis autem manducatio non hoc modo est de necessitate salutis, sicut baptismus: videlicet, quia Baptismus est necessarius, non solum necessitate præcepti, verumetiam, vt medium, sine quo salus non constat. At sacramentalis eucharistiæ manducatio solùm est necessaria, vt præceptum: ac proinde solis adultis: quibus duntaxat præceptum imponitur. Quòd autem hæc sit mens Diui Thomæ, colligere possumus ex tertia parte, quæstionæ. 65. articulo quarto, & quæstione. 80. art. 11. Quid autem in causa sit, quamobrem similibus verbis non similis necessitas præscribatur, non facilè dicitur: nisi ad ecclesiæ sensum nostras intelligentias referamus: quæ sacramentalem eucharistiæ sumptionem nunquàm intellexit esse medium ad salutem necessarium: pœnitentiam esse intellexit, vel vtrumque sacramentum necessarium est in re vel in voto, sed aliter tamen vtrumlibet nam votum eucharistię in baptismo continetur: votum autem pœnitentiæ in nullo alio sacramento. Quo fit, vt votum eucharistiæ satis sit implicitum, votum pœnitentię requiratur explicitum. Atque id forsitan est ad. D. Thomæ sensum accommodatius. Ad sextum argumentum respondetur, quòd Nectarius antecessor Chrysostomi confessionem secretam de medio sustulerat, vt illo capite Sozomenus tradit. Quamobrem, Chrysostomus Nectario succedens, de confessione hac auriculari, populo verba facere noluit quia enim nondum scandalum sedatum erat,{ Nectarius vir probus fuesse videtur, quantum colligere licet ex eodem li. 9. cap. 13. } quod in ecclesia Constantinopolitana per occasionem secrete confessionis fuerat exortum: non est ausus, eam restituere: quam, scilicet, vir probatæ fidei apud Constantinopolitanos abiecerat. Nec apud Græcos confessio quæ sacerdotibus in aurem fit, tam est recepta, quàm apud Latinos, vnde Sozomenus loco illo citato, apud occidentales ecclesias ritum confessionis asserit maximè & traditum & retentum. Sed & de pœnitencia, d. 1. capit. finali Theodorus dicit, Gręcos existimare solum Deo esse confitenda peccata. Quem admodum itaque baptismus non statim à passione Christi cœpit esse medium omnibus necessarium ad salutem, sed post sufficientem euangelij & baptismi euulgationem: ita & confessionis sacramentum ex eo tempore cœpit omnibus hominibus esse necessarium, etiam de peccatis secretis, quo sufficienter promulgatum est. Quo fit, vt Gręci ante plenam inuulgationem sine peccatorum confessione occultorum saluari potuerint. Iurisconsultis verò, ac nonnullis etiam Theologis sanè parcendum est, quod in quæstione perobscura, & quæ eo tempore nondum erat satis explicata ac definita, ignoranter errauerint. Sed quoniam plus nimio longa facta est disputatio, iam ad partem relectionis postremam pergamus. In qua illud quærebatur, An de pœnitentiæ sacramento diuinum præceptum sit: & quoniam primam huius sacramenti partem, hoc est contritionem cordis, quemadmodum in præcepto diuino esset, ostendimus. Reliquæ sunt duæ, (de quibus nobis instituenda est disputatio) confessio videlicet oris, & satisfactio operis: nam alterius præceptum hæretici negant, alterius etiam catholici. Ad illud igitur explicandum prius aggrediamur, An confessio, quæ sacerdotibus in aurem fit, euangelico iure sit pręcepta. Suadetur enim non esse. Primùm, quia tale præceptum diuini iuris nullo sacrarum literarum loco reperitur. Quod si ita est, vt certè videtur esse, non est cur diuini iuris pręceptum esse fingamus. Dein de. Si confessio diuinæ institutionis esset, eius quoque integritas ab euangelico iure proficisceretur: vnde fieret vt & pœnitens omnium peccatorum & species & numeros dicere, & confessor solicitè vtrum que interrogare deberet, quod esset re vera molestissimum. Ac præterea non liceret ecclesię vlla ex causa confessionem partiri. At partitur: vt, cùm sunt casus reseruati, absoluit Romanus pontifex ab iliis: pro aliis verò non reseruatis remittuntur pœnitentes ad proprios sacerdotes. Non igitur diuinæ institutionis est omnia simul peccata sacerdoti confiteri. Pręterea. Si hoc præceptum Euangelicum fuisset, tunc non obstante damno, vel proprio, vel alieno, confiteri teneremur, sicut & baptizari. At asserunt doctores, iacturam, aut meam, aut alterius idoneam esse causam, cur ego non debeam confiteri: non est ergo diuini iuris obligatio. Præterea. Si Christus dominus confessionem iussit, certè eam iussit quæ medium est necessarium ad salutem, scilicet, formatam. Quamobrem, qui præstaret confessionem informem, eam iterum facere teneretur, q́uod esset profecto durissimum. Præterea. Si præceptum de confessione diuinum esset, mutus hac etiam lege constringeretur. Id verò tam est absurdum, quàm esset absurda confessio, quę à muto proficisceretur. Item & absens per epistolam confiteri deberet absenti sacerdoti, atque adeò peccator ignotæ linguæ præsenti per interpretem. Ad hæc. Eadem ratione Dei præceptum esset, solis propriis sacerdotibus confiteri: cum soli sint, à Deo iudices constituti, vnde & in capit. Firmiter, De summa trinitate, claues solis apostolis, & eorum successoribus dicuntur esse collatæ. Postremò. Si mandatum hoc ex euangelio posset haberi: id vel maximè ex illo Ioannis. 20. capite. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis retenta sunt. At inde non habetur, pari enim ratione oporteret, venialia confiteri: cùm de illis etiam ibidem sermo fit, aliàs confessio venialium ad hoc sacramentum non pertineret, & si de vtrisque loquitur Christus, cùm ait, Quorum remiseritis peccata, ad vtraque etiam pertinet, quod dicit, Quorum retinueritis &c. Compertum igitur videtur esse, aut vtrorumque, aut neutrorum confessionem in præcepto diuino esse. In contrarium est, quòd sacramentum pœnitentiæ ad salutem necessarium est, vt ante docuimus. Quod vtique sacramentum citra confessionem constare non potest: quæ, videlicet, est præcipua huius sacramenti materia. Cùm itaque peccata mortalia confiteri, opus sit ad salutem: efficitur manifestè, de confessione diuinum esse præceptum. In hac controuersia, post ea, quæ in superiore definita sunt, vix quicquam superest, quod adiicere debeamus. Quippe certum & persuasum nobis esse debet, omnem exteriorem virtutis actum ad salutem ex diuina institutione necessarium: ex eadem quoque institutione in præcepto esse. Faciamus enim hominem peccatorem contritionem habere peccati sui. Tunc quæritur, an hic teneatur confiteri ex diuino iure, nec ne. Si tenetur id fides catholica docet. id nos in præsentia conficere volumus. Sin non tenetur, sine peccato mortali poterit confessionem omittere. Quare per solam contritionem saluabitur: ac proinde confessionis sacramentum non est ad salutem necessarium. Præterea, (vt reliqua argumenta prætereamus, quæ modò repetere molestum negotium esset) definitio illa Concilii Complutensis sub Reuerendissimo Archiepiscopo Tolletano Alfonso Carrillo, manifestà conuincit, non solùm confessionem diuina lege iussam esse, verumetiam id negare, hæreticum esse. Prima igitur conclusio Petri Oxomensis ibidem damnata, sic habet: Peccata mortalia, quantum ad culpam, & pœnam alterius sæculi delentur per solam cordis contritionem sine ordine ad claues. Secunda conclusio. Quòd confessio de peccatis in specie fuerit ex aliquo statuto vniuersalis ecclesiæ, non de iure diuido, Tertia conclusio. Quòd prauæ cogitationes confiteri non debent, sed sola displicentia delentur sine ordine ad claues. Quarta conclusio. Quòd confessio non debet esse secreta. Has omnes & singulas hæreticas esse synodus definiuit. Est autem congregata autoritate Sixti quarti: & confirmata postea ab eodem Sixto in Extrauaganti, cuius retro mentionem fecimus: vbi denuo condemnantur tanquàm hęreticæ illę propositiones. Quo fit, vt quia asserunt hunc errorem esse temerarium, aut hæresim sapere, hanc Sixti definitionem minimè viderint: quam non piguit semel atque iterum sumere, vt frequentiùs ob oculos posita perenni memoria teneatur. Ad primum argumentum. Iam ostendimus locum in euangelio Ioannis, vnde confessionis præceptum ducitur. Nam quod Caietanus in commentariis super hunc locum asserit: institutionem sacramenti pœnitentiæ inde haberi, non præceptum: certissimè saluabitur. Habetur enim necessitas comparendi coram iudicibus à Christo constitutis, atque ex consequenti præceptum confessionis: sine qua peccata nostra à sacerdotibus iustè ac prudenter discerni, iudicariq́ue non possunt. Iam, quod hęretici tradunt, Innocentium tertium fuisse confessionis auricularis autorem, imprudenter errant. Leo siquidem Papa multis annis ante Innocentium præcepit confessionem, non publicè fieri, sed occultè. Quinetiam asseruit contra apostolicam regulam publicam confessionem postulari: vt patet epistola. 57. ad episcopos Campanię: &. 69. ad Theodorum episcopum. Huius etiam iudicii sacramentalis apud sacerdotes meminit Innocentius primus in epistola ad Decentium capi. 7. Sed & Clemens in. 1. epistola ad Iacobum fratrem domini, Petrum apostolum tradidisse refert, cogitationes etiam malas oportere Christianos mox ad Christum illidere, & sacerdotibus domini manifestare. Eius etiam est mentio apud Hieronymum in illud Eccclesiast. 10. Sim ordeat serpens in silentio &c. Nam quod super Psal. 84. referri solet, forsitan reiicietur, quòd commentaria illa, an D. Hieronymi sint, incertum est: quemadmodum lib. 2. De visitatione infirmorum: & libellus Ad comitem, & liber De vera & falsa pœnitentia, D. Augustini esse negantur. Sed est tamen in Augustino locus, quem euertere ne Erasmus quidem possit: in lib. 3. De baptismo contra Donatist. cap. 17. &. 18. vbi nititur iudicium hoc sacerdotale eodem hoc ipso Ioannis asserere testimonio: vide etiam, tractatu. 2. in Psal. 101. super illud, Vt audiret gemitus compeditorum. Cyprianus quoque sermone. 5. De lapsis, etiam eos, qui corde tantum lapsi sunt, docet, hoc ipsum, apud sacerdotes Dei dolenter debere confiteri. Pœnitentiæ huius insuper, quæ apud sacerdotes fit, mentionem fecit Tertulianus in libro. De pœnitentia. Ambrosius autem lib. 1. De pœnitentia cap. 2. hanc sententiam eodem, quo & nos Ioannis testimonio confirmat. Nam alia, quæ solent afferri, vt est illud Iaco. 5. Confitemini alterutrum etc. Et illud Lucæ. 17. Ite ostendite vos sacerdotibus &c. non adeò firma videntur aduersus hęreticos testimonia, tametsi dici etiam facilè poterat, quòd licet ex sacra scriptura huiusmodi præceptum non haberetur: habetur tamen ex traditione Christi & apostolorum: quem admodum & alia pleraq́ue naturę fidei documenta. Quòd si rara apud antiquos secrætæ confessionis mentio est, frequens verò publicæ, vt in Concilio Niceno ca. 9. & aliis item plurimis, ad sanè nihil nostræ huic definitioni aduersatur. Ostensum est si quidem, non solum ex traditione maiorum, verumetiam ex euangelico testimonio: confessionem peccatorum sacerdoti fieri debere: quod quidem est de necessitate sacramenti. Secreram verò, aut publicam confessionem fieri, prudentiæ est naturali relictum quæ dictat, vt occulta peccata occultè, publica, publicè iudicentur. Ad secundum argumentum, non possumus breuiter respondere: quoniam rei grauitas & vtilitas multa nos dicere compellunt: quæ præteriri nulla ratione debent. Primùm igitur, confessionem integram esse debere, apud Theologos exploratissimum est: vt patet in. 4. distin. 16. &. 17. vbi ea de re ab scholasticis Theologis disseritur. Habetur autem manifestè huius assertionis definitio in Concilio Florentino: vbi, postea quàm decretum est, confessionem esse huius sacramenti materiam: ad confessionem id pertinere definitur, vt quis omnia peccata sua, quorum memoriam habet, integrè confiteatur: & concilium Lateranense, in capi. Omnis vtriusque sexus, De pœnitentiis & remissionibus: Omnia (inquit) peccata sua proprio sacerdoti confiteatur. Quod etiam vsu totius ecclesiæ declarari facilè potest: nam, qui tacet aliquod peccatum mortale, eum communi consensu fideles damnant. Diuus quoque Tho. 4. d. 17. q. 3. artic. 4. q. 2. rationibus hoc suadere conatur. Prima, quòd confessio mutila, non est confessio, sed confessionis simulatio: non enim verè vult sanari ab illis morbis, quos explicat medico, qui alios tacet: cùm medicina sit eadem omnibus sanandis instituta: quæ ratio sumitur ex Augusti. De vera & falsa pœnitentia, cap. 15. Quidam (ait) vni cœlant, quæ alii manifesta conseruant. Quod est ad hypochrysim tendere, & semper carere venia, ad quam totam per frusta putant peruenire. Secunda, quòd confessio fit sacerdoti vice Dei cum spe veniæ consequendæ: sed impium est, à Deo dimidiatam sperare veniam, De vera & falsa pœnitentia cap. 9. Ergo & à confessore impium est dimidiatam peccatorum remissionem expectare. Quæ eadem est ratio Augustini in illo capi. 15. Tertia, quòd sacramentum hoc ordinatur ad medicinam omnium peccatorum mortalium quibus sacerdos curationem adhibiturus est. Quòd nisi cognoscat medicus ægri totam habitudinem, non potest prudenter medicinam apponere. Nam, quæ vni morbo comperit, alteri affert quandoque perniciem. Quæ ratio s mitur ex cap. Omnis vtriusque sexus: vbi. Sacerdos more periti medici (Innocentius ait) diligenter inquirat peccatorum circunstantias & peccati: quibus prudenter intelligat, quale debeat ei præbere consilium, & cuiusmodi remedium adhibere, diuersis experimentis vtendo ad saluandum ægrotum. Durandus tamen. d. 17. q. 15. hanc quidem rationem calumniatur, sed eam tuetur Paludanus. q. 5. eiusdem distinctionis: ac multo etiam magis Adrianus. q. 4. De confessione. Nos verò fatemur, conclusionem mathematica demonstratione planè exploratam haberi non posse: sed fide posita, afferuntur argumenta, quæ probant, consentaneum esse, ita fieri oportere. Ac revera, cùm huius sacramenti finis, non tam vindicare sit, quàm sanare (non enim venit filius hominis in mundum, vt iudicet mundum, sed vt saluetur mundus per ipsum, Ioannis. 3.) notitia, necessaria iudici ad hoc salutare iudicium, ex tali fine salutis depromenda est. Tantum itaque criminum pœnitens confessori debet manifestare, quantum opus erit ad salubre pœnitentis iudicium, atque vindictam. Et quemadmodum leges considerant, quod plerumque necesse est: raros autem euentus negligere solent sic & rationes legis in ea spectant, quæ plurimum accidere solent: quæ verò rarenter incidunt, nec legem, nec racionem legis infirmant. Compertum sit igitur, confessionem peccatorum integram esse oportere. Sed, an id sit de iure diuino, in dubium vertitur. Cui tamen (no longas moras trahamus) breuiter respondetur, confessionis integritatem ex diuina institutione fuisse. Qui enim confessionem instituit, non mancam & mutilam, sed integram instituit. Dei quippe perfecta sunt opera. Deinde, materia sacramenti ex diuina institutione fuit. At confessio integra, est materia huius sacramenti, vt Concilio Florentino definitur. Imò adeò, perspicum est, cum formæ absolulutionis confessio mutila & dimidiata repugnet. Non enim absoluit ligatum multis funibus, qui vnum præscindit, aliis non præcisis. Denique Ioannis. 20. Sacerdotes iudices constituuntur à domino ad remitenda peccata loco Dei. Si ergo sacerdos partem peccatorum remiteret, partem non remitteret, (quod paulò ante ratiocinabamur,) & Deus quoque partim absolueret, partim non absolueret quod impium est. Cumque omnium peccatorum mortalium sint iudices: si quibusdam cognitis, aliis neglectis, reus absolueretur: procul dubio iudicium, non solùm imprudens esset verumetiam iniquum. Porrò, si omnia hæc argumenta defuissent vsus Ecclesiæ vsque ab apostolis receptus id satis ostendit: semper enim intellexit ecclesia, confessionem, quam à Christo accepit, integram esse debere. Veruntamen adhuc dubium est, An satis sit confiteri omnia peccata, quorum quis forte memoriam habet: an oporteat etiam adhibere diligentiam, vt peccata in memoriam reuocentur. Nam videtur, illud prius satis esse: quoniam in concilio Florentino dicitur, ad confessionem pertinere, vt omnia peccata, quorum homo memoriam habet, integrè confiteatur. In contrarium est communis sententia Theologorum: atque adeò communis vsus populi Christiani. Pro huius rei explicatione, cumprimis aduertendum est, vnum, idemque præceptum esse de confessione, de eius integritate, de examine conscientiæ, ac peccatorum inquisitione. Nam, ob id tenetur homo integrè confiteri, quia tenetur confiteri: & idcirco examinare conscientiam, & peccata quæ fecit inquirere, quia debet integritatem in confessione seruare. Illud deinde commemorandum est, (quod aliàs sæpè diximus) huius iudicii sacramentalis finem, non tam punitionem, & vindicationem iustitiæ esse, quàm vindicationem salutarem. Ex quo fit: vt, licet in iudicio purè vindicatiuo exacta culparum cognitio requiratur, vt videlicet tanta sit pœna, quanta quis per culpas meritus est: at in iudicio hoc sacramentali non exigitur exacta cognitio peccatorum: sed qualis, & quanta necessaria est ad curationem, & salutem pœnitentis, hæc enim huius iudicii finis est, Quæ quidem doctrina habetur ex cap. Omnis, De pœnitentiis, & remissionibus. Ibi, More periti medici sacerdos diligenter inquirat peccatoris circunstantias & peccati &c. Idem traditur ab eodem Innocentio, in cap. Deus qui: eodem titulo: Cum pœnitentia (inquit) non tam secundum quantitatem excessus, quàm pœnitentis contritionem per discreti sacerdotis arbitrium sit moderanda, pensata qualitate personarum, & consideratis circunstantiis omnibus, pro vt saluti eorum viderit expedire. His animaduersis, prima conclusio sit. Non tenetur quis omnem operam, quam potest, dare: vt omnia peccata, quę fecerit, in memoria conseruet: videlicet, vt postea tempore confessionis nullum intermittatur. Hanc conclusionem, vel eo solo argumento amplecti deberemus, ne Christi iugum insuaue, imò adeò importabile hominibus redderetur: ne Germani meritò possint obiicere (quod quidam illorum impudenter) doctores scholasticos, homines nimium argutos, confessionem hodie talem redidisse, vt iuxta illorum ætherosin impossibile sit confiteri. Præterea. Pauci admodum eorum, qui semel in anno confitentur, memoria tenent vniuersa peccata mortalia, omnes circunstantias, omnesque cogitationes: & tamen, si peccator simulatque peccat, scriberet peccatum, obliuioni certè frequentissimæ mederetur. Non igitur quamcunque potest curam impendere homo tenetur, vt omnia peccata memoria teneat, nisi velimus ad hanc scribendi scrupulosam diligentiam homines obligare. Item. Quidnam is faciet, qui literas nescit? Num locis & signis peccata denotabit: vt eo pacto memoriæ imbecillitati succurrat? Minimè gentium. Age verò, quid cum rusticis agemus, si hæc sententia vera non est? Nempe nihil aliud, quàm eos obligare, vt non semel modò, verumetiam centies in anno confiteantur, si quicquid valent præstare tenentur, ne vllius peccati obliuiscantur. Et, cùm ex duobus iactis fundamentis hæc conclusio maximè constet, non est cur nos in ea probanda amplius immoremur. Secunda conclusio. Tempore, quò quis tenetur confiteri, aliquam diligentiam adhibere debet peccatis omnibus, quę commisit, inquirendis. Tenetur enim integram confessionem facere: quod nulla adhibita diligentia, est moraliter impossibile. Idem etiam patet ex fine confessionis, siue quatenus iudicium voluntarium est, siue in quantum est iudicium medicinale. Tertia propositio. Qui adhibet humanam vel mediocrem diligentiam, (qualem videlicet præstare solent viri, mediocriter timentes Deum, quisque iuxta conditionem gradus & ordinis sui) verè implet legem de confessione integrè facienda. Verbi gratia, si ego adhibui aliquam diligentiam, & per paruam vlteriorem, probabiliter existimo aliqua mortalia fore in memoriam reuocanda, teneor vlterius in quirere. Quòd si puto nullum aliud peccatum venturum in mentem, nisi forsitan ingenti quadam discusione, & magni temporis inquisitione, non oportet esse solicitum, satis nempe est illa mediocris, & humana diligentia. Quarta propositio. Si quis adhibuit diligentiam & curam in examinanda conscientia, quam credit esse sufficientem, etiam si fallatur, excusari talis negligentia à peccato mortali, & potest, & debet. Non in omnibus id quidem sed in hominibus piis: qui timent Deum, atque habent mediocrem curam animæ suæ. Cęterum impios, quos videlicet nulla animę suæ cura tangit, ego nulla ratione à peccato mortali excusarem: etiam si existiment, se diligentiam idoneam adhibuisse: cùm, videlicet, omittunt, vel ignorantes, aliqua peccata, ex insufficienti discussione. Nam, cùm huiuscemodi hominibus minima diligentia esse videatur maxima, cumque sint soliti adhibere mediocrem, timere sibi necessariò debent. Quòd si non timent, nullam excusationem habent peccati sui. Contrà, viri conscientiæ sobriæ & timoratæ, cùm adhibere diligentiam & curam soleant: si quando ex ignorantia & inconsideratione prætermittant: iure optimo, à mortali culpa saltem, excusantur. Quòd si obiicias, eam diligentiam mediocrem non sufficere, ex eo quod Augustinus ait De vera & falsa pœnitentia capi. 15. Ponat se omnino pœnitens in iudicio sacerdotis, nihil sibi reseruans sui, paratus facere pro reparanda animæ vita, quæcunque faceret prouitanda corporis morte. Item doctores asserunt, eam diligentiam facturos pœnitentes, quam facerent in inquirenda pretiosa margarita. Probatissimum id est, quis negat? At, quoniam infirmis etiam oportet consulere, non præscribimus quid faciant optimi, sed quid ad salutem necessariò facere debeant, vel imbecilles. Ex his manifestè colligitur, numerum peccatorum mortalium ad confessionis integritatem pertinere. Nam, qui commissit decem & solùm exprimit nouem, cœlat vnum. Quare, non confitetur omnia peccata, quæ in memoria habet: fit deinde, non oportere, eos qui sæpe peccant, ad mathematicos numeros peccatorum multitudinem exatè redigere. Difficilis sanè propositio, sed vera: quia vix possibile est iis, qui semel in anno confitentur, certum peccatorum numerum recensere. Sat igitur erit, mediocri diligentia adhibita, paulo plus vel minus, numerum explicare: verbi causa est, qui consuetudinem habet fornicandi si maximam solicitudinem haberet, forsan certum posset exprimere: sed non tenetur, inquam: quin satis fuerit ita dicere. Habeo consuetudinem semel, vel bis in hebdomada fornicandi: vel ferè quinquaginta, aut circiter centum &c. Hæc enim notitia sufficit confessori: vt finem confessionis pręstet, siue consilium, siue remedium, seu vindictam salutarem: quemadmodum exemplo medici facilè declarari potest. Colligo tandem, interim non opus esse hanc mediocrem diligentiam, ad numerum peccatorum exprimendum, etiam pingui crassaque Minerua. Sit prostibulum, (exempli causa) decem annos in lupanari, hanc (inquam) non est opus solicitam reddere, vt explicet, an centum millia peccatorum commisserit, plus, minus ve: sed sat erit ita dicere: Ego decem annos in hoc vitio fui, quoslibet homines admisi, qualibet hora parata fui, &c. Probatur, quia ex eo tantam accipit confessor notitiam, quanta opus est ad quemcunque finem confessionis consequendum. Imò, quantam potest pœnitens ei dare, etiam si exprimat, sexties milies peccauisse. Non ergo debet confessor vexare pœnitentes, punctim interrogando de numero, per anxiam & puerilem superstitionem faciens eos vel mentiri, vel certè falsum dicere. Huic & aliud corollarium adiunctum est: videlicet, non necesse esse, vt pœnitens omnes actus explicet, mortales etiam, singulatim, cum in vno actu intelliguntur: vt, si volo inimicum occidere, quæro arma, equum, &c. Item, qui furatur, scalas suspendit, aperit seras, &c. Quia licet omnes illi actus sint peccata, omnes tamen ordinantur ad perficiendum actum vnum, quem confiteor: licet enim in genere entis sint vna entia, sed in mortalibus pro vno actu computantur. Hæc tamen ratio calumniam habet: quia actus interior & exterior, in genere mortis, vna culpa censetur: & tamen non satis erit, actum interiorem confiteri, nisi simul aperias actum exteriorem. Nam ille actus exterior est peccatum mortale: & omne mortale confiteri, necessum est. Ratio igitur vera huius conclusionis corollariæ fuerit. Quòd sacerdos in actu præcipuo explicato per meam confessionem, sufficienter intelligit actiones comitantes. Quemadmodum, qui confitetur exteriorem actum, stultus erit, si velit interiorem explicare. At, cùm in interiore non intelligatur exterior explicetur oportet: vnde fit, vt si ad perfectionem peccati principalis, actus alius adiunctus interuenire non soleat, explicandus sit: vt si per internuncium solicitaui puellam, vel si ad occidendum, socium accersiui. Sed iam quæstio valde difficilis vrget: an teneamur peccatorum circunstantias confiteri, vt integra confessio sit. Qua explicanda, primum intelligatis, circunstantias esse in duplici differentia. Aliàs minuentes, alias verò aggrauantes. Aggrauantes rursum, bifariam partiri necesse est, quædam enim mutant speciem, vt furtum in loco sacro: aliæ non mutant, vt furtum centum aureorum, quod eadem specie continetur, ac furtum aureorum decem. Tunc sit prima propositio. Circunstantia quæ ita minuit, vt ex mortali faciat veniale, omnino debet explicari: vt communicare in diuinis cum excommunicatio, veniale fit: si ex inconsideratione procedat. Quòd si confitear, me cum excommunicato in diuinis communicasse, sacerdos seducitur in regraui ad iudicium pertinet. Nam intelligit, me peccasse mortaliter. Secunda propositio, si circunstantiæ minunt peccati malitiam, intra latitudinem mortalis culpæ: tamen non est necessarium, illas confiteri, nisi forsitan rarus euentus contingeret, vbi tanta esset, ex circunstantia adiacente, culpæ diminutio, vt dupla, vel tripla à sacerdote intelligeretur, tunc enim iudex in re graui decipitur. In vniuersum tamen, si quis animo purè & simpliciter confitendi, & non vt quærat excusationes in peccatis, eiusmodi circunstantias explicet, consilium saluberrimum est: nos reprobare non possumus. Nec in hoc sensu reprobarent, aut Petrus Palud. d. 16. q. 3. aut Syluester in verbo, Confessio. 1. §. 9. Tertia propositio. Circunstantiæ mutantes speciem, & ex noua specie nouam peccato mortalem malitiam adiicientes, sunt omnino explicandæ: vt stuprum cum virgine Deo sacra, incestus cum consanguinea. quia vera ibi continentur plura peccata contra plura præcepta, & contra plures virtutes. Item, quia aliàs maior pars malitiæ sacerdoti, celaretur. Quamobrem, meritò pręcipitur sacerdoti, in. c. Omnis, de pœnitentiis, vt diligenter inquirat, & peccatorum circunstantias, & peccati, &c. Quod etiam præfinitum est in decreto quodam Vuormitiensis Concilii: quod re{ In Concil. Vuormatiensi. ca. 7. id habetur, licet non omnia quæ Rhenanus refert ex eodem Concilio. }fertur à Rhenano circa finem Tertuliani: oportere, scilicet, sacerdotes rei veritatem ad liquidum interrogando discutere, & studiosè perscrutari diuersos pœnitentis errores. Idem eleganter præscriptum est, in. 6. synodo generali apud Trullum congregata, canone vltimo. Est quoque diligenter animaduersum ab Aug. in libro De vera & falsa pœnitentia. ca. vltimo: & habetur de pœnitentia distinctione. 6. cap. 1. Sed argumentantur quidam contra hoc: quia etiam si confessor non inquirat eiusmodi circunstantias omnes, fiunt omnia quę sufficiunt, vt pœnitens gratiam consequatur: ergo eiusmodi confessoris scrutinium non est necessarium. Deinde. Pœnitens non tenetur maiorem diligentiam adhibere in inquirendis peccatorum circunstantiis, quàm adhibuit, ergo nec confessor. Præterea: quia confessio ex multis huiusmodi interrogationibus fiet molesta nimis, tum pœnitentibus, tum ac multò etiam magis confessoribus. Demum. Plurimę peccatorum species, atque earum differentiæ ignorantur, non ab indoctis modo, verumetiam à doctis. His argumentis priusquam ego respondeam: dico necessarium esse confessori, interrogare pœnitentem: quando probabile est, quòd pœnitens ex negligentia prætermittit aliquam eiusmodi circunstantiam, quam diximus explicandam esse: tum, quia aliàs pecaret absoluendo ponentem obicem absolutioni: tum quia iudex non seruaret debitam fidem officio suo: tum quia medicus & negligens, & malus haberetur, si ab ægroto morbi circunstantiam, & qualitatem non exquireret. Secundò dico, quòd si confessori probabile est, pœnitentem diligentiam idoneam adhibuisse in inquirendis & peccatis, & peccatorum circunstantiis, adhuc tenetur interrogare, atque disquirere, cùm probabiliter credit aliquam peccati circunstantiam necessariam, se per huiusmodi inquisitionem inuenturum. Verbigratia, sit rusticus, qui pro ruditate sua, mediocriter fuit diligens in peccatorum circunstantiis commemorandis: si confessor probabili coniectura tenet, alicuius circunstantiæ pœnitentem obliuisci, tenetur sine dubio interrogare. Primò, quia medicus etiam si cognosceret ex obliuione in culpabili ægrotum tacere aliquas circunstantias morbi pestilentes, re vera teneretur inquirere. Secundò, quia iudex infideliter ageret, si sciens testes obliuisci alicuius criminis, de quo ius habet interrogandi, omitteret tamen, ac dissimularet. Tertiò, quia confessor institutus est loco Dei ad compensandas iniurias contra Deum factas, & taxandas pœnas pro offensis debitas: ergo hac etiam ex parte infidelis sequester ac mediator est: quemadmodum is cuius fidelitati ego committerem, vt rationem dati & accepti ab œconomo meo acciperet, &c. Quartò, de illa peccati omissa circunstantia non posset confessor præbere, nec consilium, nec remedium: vt pœnitens in futurum caueret illam, &c. vnde in cap. Omnis, de pœnitentiis, diligenter (Innocentius ait) Inquirat peccatoris circunstantias & peccati: quibus prudenter intelligat, quale debeat præbere consilium, & cuiusmodi remedium adhibere. Ad primum igitur respondetur: quòd hoc sacramentum, non solùm ordinatur ad reconciliationem pœnitentis cum Deo, & ecclesia, sed etiam ad compensandas iniurias Deo factas, imposita pœna iuxta quantitatem, & qualitatem culparum. Alioqui, superflua esset tertia pœnitentiæ pars, scilicet, satisfactio. Ordinatur etiam hoc sacramentum ad medendum vulneribus vniuersis, & remedium adhibendum ægroto, debitumque consilium pręstandum. ne eadem vulnera iterum accipiantur. Ad secundum negatur consequentia: alia est enim diligentia adhibenda à teste & reo in iudicio: alia à iudice: cui ex proprio munere competit inquisitio. Ad tertium. Nolo ego confessores importunos esse, & intolerabile negocium facesse re pœnitentibus. Quemadmodum ne eos quidem probo, qui imprudenter interrogando pœnitentibus scandalum iniitiunt, atque adeò eos peccare docent. Qua in re confitenter etiam reprobo summas istas confessionum interrogationibus plenas, quæ idiomate vulgari non solùm eduntur vt in publicum prodeant, sed passim etiam mulierculis & idiotis conferuntur, vt inde discant, non confitendi, sed (vt ego sentio) peccandi rationem, & normam. Sed id nos modo asserimus, cùm moraliter constat confessori, aliqua vel peccata, vel peccatorum circunstantias ex obliuione præteriri oportere, vel commonefacere, vel interrogare, vt res in iudicio palam fiat. Quòd si mediocrem probabilitatem sacerdos habet, qua sibi persuadet pœnitentem omnia peccata, & eorum circunstantias confiteri, non oportet confessorem esse solicitum & scrupulosum, sed sanè intelligere, quod Syluest. in verbo, Confessor. 3. §. 14. &. 15. tradit. Hinc verò facilè patet, quid in ea quæstione tenendum sit, quæ Adrianum post quintam quæstionem de confessione, dubio. 7. malè habuit, An, cùm pœnitens ignorat, aliquam circunstantiam non esse peccatum, & propterea non confitetur, oporteat confesso rem interrogare, & commonere. Et quidem, cùm ignorantia est vincibilis, nulla controuersia est: sed pœnitentem etiam inuincibiliter ignorantem confessor admonere tenetur illius peccati aut circunstantiæ, quæ ex ignorantia præteritur, siue præceptum diuinum sit, siue humanum: quia moralirer loquendo, vt theologos decet, confessor tacens & absoluens penitentem errantem circa materiam peccati mortalis, suo opere probat: confirmat q́ue pœnitentis errorem. Mox etiam, quia confessor doctor est, ad quem accedit pœnitens, tanquàm ad vicarium Dei, vt instruatur: vnde infideliter ageret contra magisterium sibi commissum, nisi doceret errantem, liquet enim pœnitentes accedere ad confessores, non solùm vt absoluantur, sed vt instruantur. Nam etsi confessor, quatenus confessor est, non sit nisi aut iudex, aut medicus, at, quia proprius sacerdos & pastor, & doctor est, (ad Ephesios 4.) fit in de, vt omnes leges tam diuinas, quam humanas, quę spectant ad pœnitentem, eum docere teneatur: vnde in Concilio Vuomartiensi iam citato, interrogationes etiam proponuntur, quæ ad pœnitentis eruditionem necessariam pertinent. Quia verò proprii sacerdotes vicarios constituunt sui muneris & officii delegatos, sentiant qui vices suscipiunt propriorum sacerdotum, id sibi negotii dari, vt non modo pœnitentes & audiant, & absoluant verumetiam erroribus amotis instituant. Atque id ego intelligi volo, cùm existimo me pœnitenti pro futurum. Nam frustra niti, et nihil aliud quàm laborando odium quærere (vt Salustius ait) extremæ dementiæ est, & Augustinus De pœnitentia. d. 7. ca. Si quis: Ideo (inquit) do tibi pœnitentiam, quia nescio, nam si scirem nihil tibi prodesse, non tibi darem, non te admonerem. Ratio quoque perspicua est, quia nulla lex obligat ad actus inutiles & ociosos. Item, sicut correctio ad bonum illius, qui corripitur: ita confessio ad bonum pœnitentis ordinatur, sed, quando scio nihil me mea admonitione pro futurum, non teneor fratrem corripere, aut delinquentem, aut ignorantem, ergo, &c. Nam, ex fine ratio mediorum est. Hinc facilè discernetur, quid in multis euentis confessor habeat facere, si prudens esse velit: vt, si mulier nupsit Petro occultè non consumato matrimonio: deinde contraxit cum Ioanne publicè, & consummauit, cum quo manet bona fide. Item, si mulier contraxit cum fratre suo, aut asine quem inuicibiliter ignorat esse fratrem: &c. Nam in his omnibus si credo meum consilium pro futurum, teneor admonere: sin verò minus, teneor non admonere, siue id sit in detrimentum proximi, siue non: sit siue contra ius diuinum, siue humanum. Testimonia verò, quæ Adrianus in contrarium refert ex Ambrosio sermone. 82. 83. &. 84. ex paulo apostolo Actorum. 20. ex Grego. 43. d. cap. Ephesiis: ex Innocen. 83. distin. cap. Error, de doctore publico intelligenda sunt. Cuius doctrina licet aliis sit odor mortis in mortem, debet tamen populo tradi, vt aliis sit odor vitæ. Nam (vt idem Ambrosius ait sermone. 83.) Prædicatio sacerdotis in plebe, saluandis, correctio est: contestatio iudicandis. Doctrina ergo, quæ ad bonum publicum ordinatur, propter, malum priuatum non est intermittenda. At, doctrina, quæ bonum priuatum pro fine habet: cessante fine, id est, priuato bono, cessare debet. Id verò intelligendum est, si nec statim nec postea fructus admonitionis speratur. Deinde, cùm verisimiliter credo, hanc ignorantiam esse duraturam. Nan si aliunde constaret, submouendam esse ab alio, videlicet, confessore, qui imprudentius medebitur illi malo, certè consultius ignorantem admonebo, præterquam si remedium est intolerabile: vt si, exemplis propositis, addas susceptos filios ex existimato matrimonio, diutinam cohabitationem, scandalum publicum, &c. Quo euentu, nullus tam imprudens erit, qui non periculum præsens horreat, nullus tam temerarius, qui sibi fidat. Ad quartum argumentum respondetur ex Caietano in. q. 3. de confessione, quod, cum circunstantiæ specificè differentes, nullam differentiam in iudicio sacerdotali faciunt, non oportet explicentur: vt, diuinare per astra, vel per terram, specie forsitan distinguntur. Item, accedere ad bestiam, vnius vel alterius generis, &c. At, circunstantiæ secundum speciem differentes, quæ in iudicio salutari diuersum remedium exigant, ac medicinam, hæ mediocriter doctis notæ sunt: eas nos asserimus esse explicandas. Sed enim, grauissimum dubium est, An circunstantię aggrauantes intra eandem speciem, sint necessariò confitendę. Suadent enim nonnulli, eiusmodi circunstantias explicari non oportere: quia aliàs cogetemur, intensionem, & continuationem actus explicare? quas quidem circunstantias, nec confiteri populus solet, nec prudens confessor exiegere. Et confirmatur. Quia circunstantia non mutans speciem nunquam aggrauat in infinitum, ergo non est necessariò declaranda. Antecedens probatur: quia intendit pœnam, non extendit: extensio enim est infinita sine circunstantia, & per nullam circunstantiam crescit. Intensio verò finita est: & per nullam circunstantiam fit infinita. Quibus argumentis D. Tho. 4. d. 16. q. 3. arti. 2. q. 5. expressè tenet, solas circunstantias, quæ speciem mutant, esse confitendas. Item D. Bonauentura in eadem dist. & Palud. q. 3. ac Durandus. q. 4. eiusdem distinctionis: & Syluester in verbo, Confessor. 1. §. 9. Quamuis in fine eo quæ dixerat, intertubare videatur. Adrianus tandem. q. 4. De confessione, id sequitur: licet postea contrariam opinionem probabiliorem, & securiorem videatur asserere. At contra viri quoque graues & nobiles sentiunt: Alexander. 4. parte. q. 77. membro. 3. articu. 5. Gabriel. d. 17. q. 1. & Maioris. d. 17. q. 4. Qui etiam Altisiodorensem in hanc sententiam referunt: vt omnes circunstantiæ sint explicandæ: quæ etiam in eadem specie mortaliter aggrauant. Atque hæc opinio suadetur ante omnia ex Augustino lib. De vera & falsa pœnitentia, cap. 14. & habetur De pœnitentia. d. 5. cap. Consideret: qualitatem (inquit) criminis consideret in loco, in tempore, in perseuerantia, in varietate personæ & quali tentatione fecerit, & inferius, Omnis ista varietas (ait) confitenda est, & deflenda, & cap. 17. Versum quidem puto, qui dolet de crimine: conuersum, qui dolet de omni eius quam exposuimus varietate: & cap. vltimo, Diligens inquisitor, cognito crimine, varietates eius non dubitat inuestigare, & locum, & tempus, & cætera, quæ supra diximus in exponendo eorum qualitates. Deinde, circunstantia quæ non variat speciem, maiorem malitiam nonnunquàm addit, quàm, quæ variat: ergo si hæc confitenda est, etiam illa. Nam malitiæ quantitas facit ad mores: species facit ad metaphisicam. Methaphisicum itaque commentum videtur esse, compellere pœnitentem: vt rerum species differentes sacerdoti manifestet, propter malitiam additam: non item cogere vt explicet circunstantiam non differentem, cùm grauior ex ea iniquitas adiungatur. Præterea, si decem horis quis odisset proximum, sic tamen, vt in fine cuiusque horæ odium interrumperet, illa peccata essent necessariò confitenda: ergo si nulla facta est interruptio, cum odium illud æquè graue sit, ac decem interrupta peccata. Præterea, qui vult fornicari bis eadem volitione, id explicare tenetur, ergo etiam si quis vnico actu velit occidere Petrum & Paulum. Ac proinde, &, si voluit furari ducentos auros. Præterea, si adderetur species noua, & non malitia mortalis, non tenemur explicare. Tota igitur causa necessaria explicationis, non est species differens, sed adiecta malitia ergo vbi additur malitia dupla, siue sit eiusdem speciei, siue alterius, oportebit exprimere. Equidem in re vehementer ambigua non mihi satisfacerem, si solas circunstantias, quę mutant speciem explicarem. Nec cuiquam consulerem, vt in eum modum confiteretur: omnes quippe incestus (vt in. 22. Caietanus probabiliter astruit) sunt eiusdem specie: & tamen si quis cum matre coiisset, ne sibi quidem faceret satis, solùm exprimendo, se incestum commisisse. Item, & peccata contra naturam non videntur specie discriminari, quod Caietanus etiam confirmat. At, non sat esset confiteri, effudi semen contra naturam: circunstantias verò illius peccati celare, aut etiam negare. Istæ specierum differentiæ (mihi credite) ad subtiliores disputationes potius referuntur, quam ad Christianas confessiones. Itaque omnes eas & solas circunstantias oportebit exprimere, quæ addunt malitiam mortalem: dum tamen illa noua malitia circunstantiæ notabilis sit: nec intelligatur à confessore in expressione culpæ principalis. Et per hoc ad primum argumentum facilè responderi potest. Intensio enim actus, vel non addit notabilem malitiam, vel ferè intelligitur à confessore iuxta delicti quantitatem. Et eodem modo de continuatione respondeo. Nam, si continuatio parua fuit, non est opus eam explicare: sin verò diu, multumque durauit, opus erit. Similiter dicendum est de interruptionibus. Nam si interruptio facta est per actum contrarium, necesse erit confiteri, quoties eiusmodi culpam renouauit. At, si interruptio fuit naturalis, qualis plerunque fit, non oportebit exprimere, sed satis erit in hunc modum confiteri, Tota die amaui Mariam, &c. sufficiens nanque notitia confessori datur, & ad medendum, & ad iudicandum. Sed, si maior pars ipsius culpæ iudici celaretur, quod iuxta contrariam opinionem fieret, tacendo, videlicet, circunstantias intra eadem speciem aggrauantes, primùm quidem sententia indicens pœnam, esset vehementer absurda, necesset iuxta nomen, satisfactio. Deinde, etiam si pœna non esset satisfactoria, sed medicinalis: maiori tamen morbo eiusdem quoque speciei, maior est adhibenda medicina. Ad confirmationem, quæ Paludensem mouere potuit, tam facilis responsio est, vt postea quæ diximus, non sit opus quicquam super addere. Nam D. Thomas (vt mea fert opinio) sententiam retractasset: si tertiæ parti extremam manum imposuisset. Atque olim iuuenis opiniones sæpe communes sui seculi sectabatur. Multa hic de peccatorum circunstantiis ad confessionem pertinentibus Theologi solent adiicere: quæ nos silentio volumus præterire: iustum atque integrum volumen vnius diei disputatione conficiamus. Sed illud tamen paucis admonendum est, circunstantiam loci esse necessariò confitendam: primò, quando quis furatur à loco sacro: secundo, cùm in loco sacro semen effundit, etiam cum vxore propria: tertiò, cùm sanguis humanus ibidem etiam funditur: & in genere, quando actus peccati commissus directè aduersatur sanctitati loci, id est, ei ad quod locus est sanctificatus: vt ad immunitatem confugientium, & rerum, quæ ibi sunt, vel depositæ, vel collocatæ, &c. At qui existens in ecclesia vult, aut furari, aut seminare, aut occidere extra ecclesiam, non tenetur explicare, se in templo id voluisse. Nec enim talis volitio est sacrilegium: imò nec aspectum, aut etiam sermonem turpem in templo factum exprimere oportet. Tametsi Syluester in verbo confessio. 1. §. 10. repugnare videatur. De circunstantia verò temporis sacri, vt cum quis in die festo fornicatur, non est necesse plebem solicitari, quoniam huius circunstantiæ militia non est mortalis. Nec Aug. li. De vera & falsa pœnitentia, cap. 14. solas necessarias circunstantias docet esse, & deflendas, & confitendas: vt patet de circunstantia peccati in die ieiunii commissi: & cùm de hac quæstione Syluester in Rosa aurea. q. 63. & Caietanus in opusculo. 27. q. quæstio. 10. copiose, docteque disseruerint: non est nobis animus de ea re in præsentiarum plura verba facere. Nec verò sumus tam, aut ineruditi, aut antiquitatis expertes, vt ignoremus, quæ Orige. homil. 18. super Nume. & Ambrosi. in tertium decimum Lucæ caput, & Hieron. in Esaiæ cap. 56. ac. 58. & Augusti. epistola. 119. ad Ianuarium de obseruatione sabbati iuxta spiritualem intelligentiam tradidere. Quæ videlicet nostræ huic sententiæ non sunt aduersa, si sensum sanctorum non verba insectemur. De recidiuo etiam, minimè necessarium est pœnitentes macerare. Nec D. Thom, (vt quidam illi imponit) somniauit oppositum: sed solùm, cùm ingratitudo recidentis in peccatum, specialis culpa est. Nam, cùm est generalis ingratitudo, etiam si non explicetur, intelligitur à confessore. Quamquam optimum consilium est, recidiuum & peccandi consuetudinem explicare sacerdoti, non ob verecundiam solum, cuius fructus in confessione maximus est: verumetiam ob remedium: aliter enim simplici febri, aliter hethicæ medemur. An verò teneamur explicare circunstantiam qua explicata intelligit confessor complicem criminis, paulo post oportunius definiemus. Cæterum ex difinitis secundum illud argumentum, satis superque confutatum est: nisi ea parte, qua de partitione confessionis per casus reseruatos ambigitur: In qua scilicet quæstione tot sunt sententiæ, quot capita: vide Durand. in. 4. d. 17. q. 15. & Paludanensem. q. 5. & Gabriel. q. 1. & Adria. De confessione. q. 4. & Caietanum in summa verbo Confessio, conditione. 10. Post quorum tractationem, quoniam adhuc sub iudice lis est, operæ pretium fuerit, quædam fundamenta supponere. Primùm, superiores prælatos licitè posse aliqua peccata reseruare, à se solùm absoluenda. Hoc ponit contra Vuicleph Thomas Vualdensis in libro De Sacramentis, cap. 149. probatq́ue testimonio Innocentii asserentis, quædam peccata esse, quorum absolutio est Petro reseruata. Item. 33. q. 2. cap. Latorem, refertur Ratholdus Argentoratensis ecclesiæ episcopus, quendam parricidam ad Nicolaum Papam misisse, vt ab illo absolueretur. Nec mihi, quæso, obiicias alia nomina haberi apud Gratianum: quoniam innumera sunt in eo libro menda, nec omnia Gratiani culpa, sed typographorum. Habes præterea Origenem Homi. 10. super Numeros: vbi docet, laicum peccantem indigere quandoque, non solum sacerdote, sed & pontifice. Cyprianus quoque lib. 3. epistol. 16. &. 17. tradit, non esse lapsos reconciliandos nisi ab episcopo, præterquàm cùm mortis periculum vrget. Vide etiam Gratianum de pœnitentia d. 1. cap. in actione: &. 26. q. 6. per totam: sed maximè, cap. vlti. Præterea, Benedictus vndecimus in extrauaganti, cuius initium est, inter cunctas, enumerat quatuor crimina episcopis reseruata. Est denique extrauagans Sixti quarti. Etsi dominici: vbi excommunicantur, qui absoluunt à casibus reseruatis Romano pontifici. Secundum fundamentum. Non solum censuræ ipsę reseruantur à superioribus prelatis, sed etiam culpæ, & earum absolutio: hoc videtur esse contra Durand. loco citato: & probatur ex cap. 2. De Pœnitentiis in. 6. vbi dicitur, quòd si episcopus concesserit subdito, vt sibi possit idoneum eligere confessorem, electus, in casibus qui eidem episcopo specialiter reseruantur, nullam habet penitus potestatem: quòd si nullam habet: nec in pœnas, nec in culpas habet. Et confirmatur hoc. Quoniam aliquorum criminum absolutio reseruatur episcopis, quæ non habent excommunicationem ad iunctam: vt homicidium voluntarium: & alia pro quibus est imponenda pœnitentia publica. Nec valet dicere, homicidium habere irregularitatem annexam. Tum, quia irregularitas impedit, non pœnitentiæ, sed ordinis sacramentum: tum quia episcopus à culpa homicidii voluntarii absoluere potest: irregularitatem tollere non potest. Non ergo reseruantur culpæ propter annexas censuras: sed absolute propter ipsas culpas. Præterea, idem ostenditur ex extrauaganti, Inter cunctas: vbi Benedictus ait, fratres priuilegiatos non debere recipere confessiones criminum, pro quibus solennis est pœnitentia indicenda: quòd inconueniens sit, vt à peccato absoluat, qui pœnitentiam debitam imponere non potest. Id postremò manifestatur ex vsu ecclesiastico. Nam prælati religiosi reseruant sibi aliqua peccata, nulli censuræ subiecta: vt votorum transgressionem. Nec vsui ratio deest. Nam in omni iudicio & foro, superior potest sibi reseruare aliquas causas, præsertim grauissimas, idque principes in repub. facere solent: ergo & Summus Pontifex, cùm habeat supremam iurisdictionem: non solum in exteriori foro quantum ad pœnas, verumetiam in interiori, quantum ad culpas. Tertium fundamentum. Non potest quis absolui à iudice inferiori de crimine reseruato sine facultate superioris. Quòd si tentet inferior ab eiusmodi absoluere, nihil facit. Quia non habet iurisdictionem circa illa peccata excepta à superiore, qui non commisit absolutionem eiusmodi peccatorum. His iactis fundamentis, sit prima conclusio. Si iudex superior & inferior sint præsentes, non potest inferior absoluere à non reseruatis, nisi prius petatur facultas absoluendi à reseruatis. Probatur, quia integritas confessionis est de iure diuino, ergo, cum ille pœnitens habeat copiam confessoris, cui potest integrè confiteri, non potest inferior diuidere absolutionem, antecedens probatur: quia vel superior potest integram absolutionem præstare, cum præsto sit: vel inferior, habita facultate superioris. Probatur etiam hæc propositio ex vsu probatissimo religiosorum, qui nunquam absoluunt à non reseruatis, nisi prius petita facultate, vt etiam absoluant à reseruatis. Et idem est si parochus & episcopus sint præsentes: & cùm patet faciles aditus ad superiorem. Sed quid si superior nolit dare facultatem sed velit ipse audire confessionem? Respondeo, quòd inferior non debet absoluere ab aliquibus peccatis: sed remittere ad superiorem, & pœnitens tenetur id pati, quia quando potest integram confessionem facere confessori idoneo, violatius diuinum de integritate confessionis, accipiendo absolutionem ab eo, qui dimidiatam absolutionem præbet. Secunda conclusio. Si superior audiat confessionem priusquam inferior, tenetur totam confessionem audire, & non solùm peccatorum reseruatorum, si velit sacramentalem absolutionem impendere. Hæc est Adriani & Durandi contra Caietanum, & suadetur: quia integritas confessionis, est de iure diuino, ergo episcopus, vel prælatus alius superior, illicite diuidit confessionem, & absolutionem, cum possit facilè integritatem seruare, & confirmatur, quia materia sacramenti est confessio integra, ergo illa dimidiata confessio non est materia sacramenti potest enim commode, (vt diximus) peccator, omnia superior confiteri. Deinde, sit Romani pœnitentiarii partiri absolutionem possunt, parochus, nedum episcopus, etiam posset suos parochianos ab vno peccato solum absoluere: pro cæteris verò dare facultatem eligendi confessorem. Abbas quoque, vel Prior absoluere monachum ab vna culpa reseruata, & pro reliquis pœnitentem ad alios confessores mittere: & sic pro suo arbitratu, confessionem, atque absolutionem, tum etiam partiri, cum commodissimè fieri integra potest. Præterea, cum sacerdos ille superior soluat vice Dei: & possit omnia soluere, si dimidiatam præstaret veniam, quædam soluendo, alia non soluendo, cùm omnia tamen posset, certè significaret, Deum etiam, cuius minister est, dimidiatam præstare veniam: & pœnitens quoque ad talem superiorem accedens, dimidiam à Deo veniam speraret: quod impium est. Sed arguit tamen Caietanus ex Romanæ Ecclesię vsu nam pœnitentiarii Summi Pontificis non audiunt, nisi à reseruatis, &c. & tamen illa absolutio est sacramentalis: aliàs eluderentur pœnitentes: nec pœnitentiarii tenerentur confessionis seruare sigillum. Adhoc cum Durando & Adriano, nego equidem talem absolutionem esse sacramentalem. Sed pœnitens accedens ad Romanos confessores, à censuris excommunicationis absoluitur. Nullum enim crimen est Pontifici Summo reseruatum, quod non habeat excommunicationem annexam. Vnde ex consequenti sit ei copia, ut inferiori omnia peccata sua fateatur: quo eo ipso, reseruatio tollitur, & facultas inferiori datur, vt possit ab omnibus absoluere. Quòd si pœnitentiarii intendant absollutionem sacramentalem impartiri, errant inquit Adrianus. Nec is Ecclesiæ Romanæ vsus erit, sed impietas sacerdotum, qui existimant, quæstum esse pietatem. Cùm verò obiicitur, quòd pœnitentes deluderentur: nego id certè: quia iudex superior, cùm ab eo casus reseruatus petitur, tenetur sigillum confessionis seruare. Verbi gratia. Si confessor accedat ad Abbatem, vel priorem, petiturus facultatem absoluendi, debet seruare secretum, eodem vinculo, ac si sacramentaliter ipse absolueret. Et si rursum obiicias, neminem obligari ad aperiendum peccatum suum secretum extra confessionem sacramentalem, ergo male faceret Summus Pontifex si pœnitentes cogeret, vt extra confessionem sacramentalem peccata Romanis pœnitentiariis aperirent. Ad hoc primo responderi potest, ex cap. Ea noscitur, de sententia excommunicationis: & cap. Eos qui, lib. 6. eodem titulo. Quòd si quis in articulo mortis absoluatur ab excommunicatione Summo pontifici reseruata: tenetur si euadat, sistere se Romano Pontifici, atque consequenter aperire peccatum, pro quo in excommunicationem inciderat. Et tamen certum est iam esse ab illo peccato absolutum. Secundò etiam respondetur, illam confessionem quodammodo esse sacramentalem, quemadmodum, cùm peto facultatem à superiore, vt absolui possim à culpis reseruatis, censetur esse confessio sacramentalis: quoniam id totum ordinatur ad sacramentalem absolutionem. Ideoque tenetur superior seruare sigillum. Secunda conclusio Contra Durandum & Adrianum. Si non pateat aditus ad superiorem: videlicet, quia episcopus est absens, & instat necessitas celebrandi: vel si quis religiosus iter agat sine facultate recipiendi absolutionem à casibus reseruatis: tunc inferior potest absoluere à non reseruatis: & pro reliquis peccator expectare absolutionem superioris, In quo euentu D. Tho. loquitur in. 4. dist. 17. q. 3. art. 4. q. 2. ad quartum. Hæc conclusio probatur, quia, & confessio integra est, & absolutio: cùm ille sacerdos absoluat ab omnibus, à quibus potest: &, quantum ad reseruata, pœnitens non habeat copiam confessoris. Quemadmodum, si pœnitens tacet aliquod peccatum, ex causa rationabili tacendum: quamuis sacerdos id cognoscat, debet absoluere, & est tum confessio, tum absolutio integra: hoc est de omnibus quæ ad illud iudicium spectabant, Hanc propositionem intelligo, nisi excommunicatio peccato sit adiuncta: vt sunt omnia, quæ reseruantur Summo Pontifici in bulla cœnæ Domini. Tunc enim malè faceret inferior absoluendo à non reseruatis: cum pœnitens sit excommunicatus: & prius habeat tolli vinculum excommunicationis, quam absolutio sacramentalis impendi. At verò circa hanc tertiam conclusionem graue dubium exoritur, an pœnitens tenatur omnia peccata, etiam reseruata, inferiori iudici confiteri, quando non adest facilis aditus ad superiorem. Et suadetur pars negatiua. Quia in tali euentu non requiritur vnitas absolutionis: cùm inferior à non reseruatis, superior postea à reseruatis absoluat: ergo nec requiritur vnitas confessionis. Ideo enim confessio debet esse integra: vt absolutio sit integra. Quocirca si diuisionem sacramenti forma recipit, materiam quoque recipere necesse est. Deinde, si sacerdos nullam haberet potestatem absoluendi, nullam culpam teneretur pœnitens confiteri: ergo non potest à reseruatis absoluere, ea pœnitens inferiori iudici confiteri non debet. Confirmat autem hoc vel maximè, quòd superiùs ostendebamur necessitatem confessionis: quia necessarium erat, peccata à sacerdote remitti, ergo si peccatum aliquod sacerdos nullo modo remittere potest, non tenetur pœnitens illud sacerdoti confiteri. Ostensum est autem, iudicem inferiorem reseruatam culpam remittere non posse. Itaque non tenemur culpam eiusmodi, illi sacedoti confiteri. Nisi (quod absurdum est) ecclesia cogat, vt idem peccatum bis confiteamur: semel inferiori, à quo non absoluimur: iterum superiori, vt ab illo absoluamur. Pro parte verò affirmatiua, primùm est Innocentius in capi. Omnis vtriusque sexus, De pœnitentiis, inquiens, Omnia sua peccata semel in anno sacerdoti suo confiteatur: non dixit Sacerdotibus. Deinde. Diuinum præceptum est, vt homo omnia peccata suo sacerdoti confiteatur, vt deinceps ostendemus: ergo prælati, reseruando culpas, hanc obligationem tollere non queunt. In hac quæstione D. Thomas loco citato asserit, omnia peccata esse inferiori reseranda. Quem sequuntur ferè doctores Theologi. Imò Durandus ait, assertionem oppositam, quippe quæ communem doctrinam sit, periculosam esse: quoniam iuxta eam diuiditur licitè, tam confessio quàm absolutio. Quod videtur erroneum, inquit. At Gersoni non videtur erroneum: nam (vt proximè nobis confirmandum est) nihil vetat ex causa rationabili confessionem partiri, id est, quædam peccata tacere, alteri confitenda: quæ est diuisio confessionis mathematica, cùm pœnitens integram moraliter faciat, explicans omnia, quæ videlicet explicare tenetur. Nondum autem ostendit Durandus, obligari peccatorem ad ea peccata confitendum, quę sacerdos remittere non potest. Et, sicut prælati reseruando culpas, licitè faciunt vt quandoque absolutio diuidatur: ita non est pœnitus absurdum, si proinde fiat, vt pœnitentes diuidant confessionem: cuius & necessitas & integritas ex absolutione, tanquam ex fine, sumitur. Nec mihi facit satis, quod nonnulli asseuerant, confessionem integram esse iniunctam peccatoribus: absolutionem integram sacerdotibus non item. Nam (vt sæpe resumpsimus) confessio integra, materia sacramentalis est: quoniam confessio mutila, cùm forma sacramentali pugnat. Non igitur minus iniuncta est absolutionis integritas sacerdotibus quàm confessionis integritas pœnitentibus. Alioqui liceret sine sacrilegio confessori, à quibusdam pœnitentem absoluere: & quorundam peccatorum absolutionem in alium diem reseruare. Sed quoniam Theologis non licet, sine graui causa, noua placita cudere, communem sententiam nos sequamur: ea potissimum ratione, quòd lex non in id spectat, quod raro paucis euenire potest, sed quod plerunque hominibus vsu venit. Est autem necessarium ferè populo, vt omnia crimina sacerdoti proprio confiteatur, vel reseruata. Tum, quia ferè populus ignorat, quæ peccata sint reseruata, quæ contra non sint. Qua de re à sacerdote proprio instituatur oportet. Tum etiam, quia medicus ad eos morbos curandos, quorum ad se pertinet medicatio, vt plurimum necesse est, reliquos graueis morbos intelligat: vt & consilium aptum, & remedium opportunum impendat ægroto. Quòd si quis obijciat, posse doctum esse peccatorem, atque instructum: peccataq́ue vsque ad eò se iuncta, atque diuersa, vt vel consilium, vel medicina vni applicata, alteri nec obsint, nec prosint. Iam nos huic obiectioni respondimus, eiusmodi priuatos euentus legibus non obsistere, quominus in vniuersum obligent: quæ videlicet id considerant, quod maiori ex parte populo necessarium est. Verùm adhuc Adrianus instat aduersus hanc tertiam conclusionem. Quia forma sacramentalis, cùm ex vi sacramenti conferat gratiam, vel nulla mortalia, vel omnia peccata remittit, &c. Et confirmat hoc: quia, sicut sacramenta, quæ pluribus formis conficiuntur, vnica forma confici nequeunt: ita sacramentum, quod vna forma conficitur, pluribus confici non valet. Confirmat deinde: quia absolutio, iure diuino debet esse integra. Superiores ergo prælati eam partiri non possunt: vt videlicet inferiores absoluant à non reseruatis: superiores à reseruatis. Ad primùm, idem argumentum fieret, cum ex causa rationabili tacetur aliquod peccatum idem etiam de peccatis oblitis, cui tamen nos euestigiò respondebimus. Ad secundum. Nos minimè asserimus, vnicum esse sacramentum, si quis absolutus à non reseruatis, postea confiteatur superiori reseruata. Quemadmodum, si peccata oblita memoriæ occurrant post priorem absolutionem, illorum confessio & absolutio est verissimum sacramentum: habetque integram materiam & formam, & illud prius, in quo homo confessus est omnia peccata, quorum recordabatur. Atque idem omnino sentio, si quis ex iusta causa peccatum aliquod in priori confessione celauerit, reciperet quidem verum sacramentum & gratiam. Cumque rursum illud, quod tacuit, alteri postmodum confitetur, verùm quoque sacramentum suscipere, nouumque proinde & gratiæ & virtutis augmentum. Quòd si vnum esset, idemque sacramentum & collatio gratiæ ad posteriore reseruaretur absolutionem (quod nonnulli perperam imaginantur) tunc certè, si pœnitens esset attritus, per primam absolutionem non iustificaretur. Nec illud signum exterius adhibitum, esset sanctificatiuum: quandoquidem, non ponenti obicem, gratiam minimè largiretur. Ad tertium. Nihil vetat, vt absolutio, quę iure diuino, per se quidem integra esse debet, per accidens tamen mutiletur: vt propter obliuionem alicuius peccati, vel propter periculum, quod vrget, si exprimatur. Quare, si ex reseruatione quorundam peccatorum quæ legitime in Ecclesia fit, & simul ex absentia prælati superioris per accidens eueniat, vt confessor præsens soluere omnia nequeat, non exinde integritas absolutionis tollitur, iure diuino instituta. Quæ tunc, scilicet, tolleretur, cum confessor habens autoritatem absoluendi ab omnibus, partim remitteret, partim retineret. Id verò (quod sæpe in huius argumenti explicationem diximus) inferiorem à reseruatis absoluere non posse, intellectum cupimus, donec superior ab eis non absoluerit. Quod si iam soluit, ratio reseruationis cessauit. Quæ cum quodammodo pœnalis sit & odiosa, restringi non debet, sed ampliari. Imò asserit Adrianus & benè, quod si præmissa sufficienti discussione, confessus est quis habenti facultatem absoluendi à culpis reseruatis, & oblitus est fortè vnam ex illis, asserit (inquam) quòd non tenetur adire superiorem. Cùm autem memoriæ occurrerit, poterit confiteri quicunque, qui semel habuit facultatem. Adrianus dicit, cuicunque simplici sacerdoti: quod equidem nulla ratione probarim: quoniam (vt supponimus) absolutio requirit iurisdictionem in absoluendo. Simplex autem sacerdos, iurisdictionem nunquam habuit, &c. Quemadmodum, si ego oblitus sum confiteri aliquod peccatum mortale proprio meo sacerdoti, non possum deinde, cùm in mentem venerit, confiteri cuilibet sacerdoti, sed solùm habenti facultatem, ac iurisdictionem. In tertio principali argumento, inter doctores scholasticos magna dissensio est, an cum iactura sequitur, vel propria, vel aliena à pręcepto confessionis, & ipsius integritate liberemur. Et, ne in opinionibus aut recensendis, aut confutandis, longa texatur oratio, sit prima propositio. Si ex confessione alicuius peccati sequitur scandalum, vel meum, vel confessoris, ego possum tacere tale peccatum, reliqua confitendo, & ratio est. Quia, quantum ad illud, non habeo copiam confessoris: cui videlicet rectè, atque honestè confiteri possim eiusmodi peccatum. Item (iuxta Bernardum, libro de præcepto, & præcepti dispensatione) Quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare. Confessio autem instituta est in remedium pœnitentis. Quocirca, si scandalum ipsi ex confessione alicuius peccati accidit, poterit idem licite reticere. De vitando autem scandalo confessoris, iuris naturalis præceptum est. Præceptum ergo diuinæ legis positiuum, illius obligationem non abolet. lex enim gratiæ, legem naturæ non destruxit, sed perfecit. Loquimur autem de scandalo convessoris infirmi: nam si ex malitia paratus sit ad ruinam, vtilius scandalum nasci permittitur, quàm Dei præcepta relinqui. Exempla verò huius conclusionis non adhibemus, quoniam cuique erunt in promptu. Secunda propositio, quæ communis etiam theologorum est. Si ex confessione mea sequatur aut mors, aut infamia vel mea, vel aliena excusor ab obligatione confitendi tale peccatum: & ratio est, quia diuina præcepta positiua non obligant cum iactura vitæ, aut publicæ famę. Verbi gratia, si confessor crederetur reuelaturus confessionem, &c. Item, præceptum de vitanda morte, vel infamia proximi, est naturale: ergo per pręceptum positiuum adueniens, de confessionis integritate, non abrogatur. Quòd si excusor à confessione peccati, ex qua sequitur mors, vel infamia publica proximi: excusabor etiam, si inde sequatur, siue mors, seu infamia mea publica. Sed obiicies tamen, quia illa argumenta probant quidem esse cessandum à confessione, non autem confessionem esse diuidendam. Nam, diuidere confessionem, sacrilegium est. Tum, quia impium fuerit, à Deo dimidiam expectare veniam: tum, quia talis diuisa confessio formæ sacramentali repugnat. Et augetur difficultas, si capiamus pœnitentem attritum, qui habeat duo peccata mortalia: quorum alterum nos asserimus posse reticeri ex causa probabili, tunc confessor absoluit ab vno peccato, ab altero non absoluit, ergo & Deus absolutionem ipsam partitur, quod absurdum est. Pro quorum argumentorum solutione, commemorandum est, confessionis integritatem, non oportere mathematicam esse: sed moralem: vnde non necesse est, omnia peccata contineat sed quę in memoria sint, adhibita humana diligentia. Inde etiam fit, vt si pœnitens cœperit peccata dicere: & ex morbo, vel alia causa linguæ vsum amiserit: confessionem quidem faciat integram, non omnium absolutè peccatorum: sed eorum tamen, quæ & debet, & potest confiteri. Ex qua etiam radice, illud colligimus, non esse necessarium, hominem confiteri omnia peccata, quæ memoria tenet: sed illa quę confessori rationabiliter exprimentur. Lex enim Christi de moribus ad moralem integritatem obligat, id est, rationi consentaneam. Nam, quod à ratione dissonat, non præcipit. Peccatum itaque quod rationabiliter tacetur, irrationabiliter explicatur, non est materia confessionis à Christo instituta. Dimidiare igitur confessionem à Christo domino præceptam, hoc est, aliquod mortale peccatum tacere, quod Christus instituit esse in illa confessione aperiendum: id sacrilegium est, &c. Nec sacerdos dimidiatam absolutionem præbet: nam absolutio limitatur etiam ad confessionem institutam à Christo, sicut forma per materiam limitatur. Ad omnibus ergo absoluit sacerdos, quæ ad suum iudicium spectant ex Christi institutione. Illud verò peccatum, quod causa vrgente tacetur, non pertinet tunc ad illius sacerdotis iurisdictionem, reliqua verò pertinent, vnde pœnitens alia confiteri tenetur, sicut qui non potest ieiunare vno die quadragesimæ, à reliquorum ieiunio non absoluitur. Ad id verò, quod tandem obiiciebatur, respondeo: sacerdotem quidem, immediatè & directè remittere, quæ audiuit in confessione peccata: sed ex consequenti, & indirectè, remittere omnia, etiam quæ non audiuit. Quia enim effectus sacramentorum, gratia est, quæ omnia peccata tollit: inde fit, vt omnia sacramenta suos effectus immediatos producendo, consequenter omnes mortales culpas remittant. Ac per hunc modum peccata oblita per absolutionem remittuntur: non directè, ex vique absolutionis: sed secundariò, & consequenter. Sed enim, quoniam leue detrimentum esse videtur, quòd confessor sciat peccatum proximi mei: hinc grauis autorum concertatio est, an teneamur explicare circunstantiam: qua explicata confessor intelligit complicem criminis: vt exempli causa: si confiteor, me commisisse incestum cum sorore: nec habeo plures, &c. Quo quidem loco, nec est quæstio, cùm ego habeo copiam confessoris, cui possum confiteri sine reuelatione alieni peccati, tunc enim iniquum erit, illi confiteri, qui ex mea confessione crimen alienum intelligit. Sed est quæstio, cùm confessor non adest, nisi parochus, qui & me & sororem cognoscit, vt in pagis & oppidulis frequenter solet accidere. Igitur communis sententia tenet, non esse desistendum ab illius peccati confessione propter paruum illud proximi nocumentum. Quemadmodum ex parua iactura famæ meæ, quam facio ex eo, quòd confessor meum peccatum intelligit, confitendi obligatio non cessat. Hanc sententiam D. Tho. amplectitur. 4. d. 16. q. 3. art. 2. q. 5. ad quintum. Duran. eadem. d. q. 4. D. Bonauen. dist. 21. in secunda parte distin. arti. 1. Petrus Palud. d. 17. q. 2. art. 1. & Gabri. q. 1. conclusione quinta: & Adria. q. 1. de Confessione, ad quartum argumentum & Syluester, verbo Confessor. 1. §. 24. Causa verò horum est, quòd potius debet pœnitens prouidere conscientiæ suæ, quàm alienæ famæ. Item, quod præceptum de integritate confessionis diuinum est, nec debet omitti, vt bona opinio alterius apud confessorem seruetur. At Caietanus in Summa, in verbo Confessio, conditione. 3. vbi multa adhibuit remedia, quibus peccatum alienum in confessione celaretur: tandem subiicit, quòd si nullum remedium est, & diferri non potest confessio, quia oportet, aut celebrare, aut eucharistiam sumere debet illam circunstantiam tacere pœnitens: quia confessio non debet esse cum aliena iactura. Damnum siquidem propriæ famæ, confessionis & absolutionis vtilitatis pensatur. Damnum verò famæ alienæ, non pensatur aliqua commoditate ipsius, qui patitur in commodum: & ideo non videntur nostra commoda proximorum nostrorum in commodis comparanda. Præterea. Si ego non possum confiteri, nisi per interpretem: confiteri non teneor: ergo si cum iactura aliqua famæ meæ præceptum confessionis non obligat, nec cum iactura quidem alienæ famæ obligauit. Præterea. Si ego cognoscerem, confessorem reuelaturum esse socium criminis cuiquam alteri, non deberem explicare: ergo nec ipsi debeo socii crimen aperire. Quia etiam apud ipsum confessorem bona opinio proximi mei, vel infirmatur, vel penitus interit: eò vel maximè quòd illius pœnitentiam non videt meam videt. Nec naturæ lex solùm obligat, ne graue damnum proximo demus, verum etiam ne mediocre demus. Vt igitur hoc dissidium componamus, sit tertia propositio. Si habita ratione confessoris & complicis, vir prudens iudicauerit esse iacturam, licet non grauem, mediocrem tamen: tunc eiusmodi peccatum: aut circunstantia taceri potest. Atque hanc mihi videntur probare argumenta, quę fecimus pro Caietano. Quarta propositio. Si habita ratione vtriusque, & confessoris & complicis, vel nulla iactura sit, vel minima, ex eo quod sacerdos intelligat socium criminis: videtur esse necessarium circunstantiam explicare. Vltima propositio. In articulo mortis, non obstante illa famę iactura, quæ plerunque apud confessorem fit, tenetur pœnitens circunstantiam explicare: quia & ipse socius criminis debet subire tale dispendium pro salute pœnitentis. Secus: vbi iactura esset grauis & magna vt si mors, vel infamia publica sequeretur. In quarto argumento principali multa variè à doctoribus scholasticis disseruntur in. 4. d. 17. Sed ego, quanta maxima breuitate potero, ea in hac disputatione tractabo, quæ & necessaria sunt, & digna quæ à vobis magnopere animaduertantur. Dupliciter itaque confessio informis est: aut ex parte confitentis, aut ex parte absoluentis. Ex parte quidem pœnitentis, quia non erat in gratia quando eam fecit: siue quia carebat contritione, siue quia eius confessio non erat integra, vel ex verecundia, vel ex negligentia, &c. Ex parte verò absoluentis, quia vel non impendit absolutionem, quæ est forma huius sacramenti: vel, si impendit, non erat sacerdos habens iurisdictionem ad absoluendum: ergo si confessioni deest charitas, quæ est forma virtutum, vel absolutio vera, quæ est forma sacramentalis confessionis, talis confessio appellatur informis. Et (vt certa ab incertis separamus) Primum, in quo conueniunt viri docti, est: confessionem informem ex defectu absolutionis esse à pœnitente repetendam. Nam (vt retro docuimus ex Ioannis testimonio) necesse est vt peccata à sacerdotibus remittantur. Igitur, qui non percepit absolutionem à peccatis, quam libet millies ea fuerit confessus, eo vsque tenetur peccata fateri, quousque veram absolutionem accipiat. Aliud quoque in hæc materia certum est, aliquam confessionem ex parte pœnitentis esse repetendam. Nam, qui dedita opera, non faciunt integram confessionem mortalium sed ex verecundia vnum aliquod mortale tacent: ii sine dubio iuxta omnium doctorum communem sententiam tenentur iterum confiteri: quia confessio non integra sacramenti pœnitentiæ materia non est: cùm ex propria ratione formæ sacramenti repugnat: vnde in Concil. Floren. definitur, ad confessionem, quæ est huius sacramenti materia, pertinere, vt omnia peccata mortalia, quorum homo memoriam habet, suo sacerdoti integre confiteatur. Tertium, me quidem iudice, certum est, non omnes confessiones informes, esse resumendas. Nam (vt. D. Thomas argumentatur. d. 17. art. 4. q. 1.) si opus esset omnem talem confessionem repetere, nullus tranquillitatis locus relinqueretur, cùm enim viri pii de propiciato peccato non debeant esse sine metu, Ecclesi. 5. omis confessio de qua verentur, an fuerit informis, an legitima, esset illis identidem repetenda. Quod omnino alienum est à prudentissimorum hominum consuetudine. Præterea, cùm sacramentum extremæ vnctionis, atque matrimonii, & item in vniuersum reliqua, ex informitate non sic inualidentur, vt iterum sumenda sint: cur vnum hoc ex sola informitate quassabitur? eo vel maximè, quòd etiam sine contritione, necessariam & materiam & formam huius sacramenti constare posse, certis argumentis astruximus. Non igitur ex informitate, sed aliunde sumendum est, quando sit confessio repetenda. Illud denique compertum & exploratum est, confessionem sacramentalem, hoc est, ex qua cùm absolutione verum pœnitentiæ sacramentum consistit, eam non esse faciendam. Sed si sit aliqua confessio, ex qua non est constitutum verum pœnitentiæ sacramentum: ea videlicet resumenda est. Prior huius fundamenti pars, vel ex eo constat, quòd si semel accepimus veram aliquarum culparum absolutionem, veram (inquam) & validam: non oportet peccata: a quibus sumus verè absoluti, iterum confiteri. Quippe (vt Benedictus vndecimus, in extrauaganti inter cunctas, eleganter docet) absurdum est, vt liberatus debitor adhuc ad soluendum maneat obligatus. Atque inde posterior pars eiusdem fundamenti constabilitur: si enim mea confessio fuit talis, vt ex ea cum absolutione sacramentum pœnitentiæ non est confectum: illa nimirum peccata, quæ confessus sum, non sunt per sacerdotem remissa. Qua propter debeo iterum confiteri, vt clauium autoritate soluantur. Ex quo quidem quarto fundamento, manifestè colligitur confessionem, quę sine culpa pœnitentis non est integra, iterum facere non oportere: vt si propter, scandalum, aut proprium, aut ipsius confessoris euitandum aliquod peccatum tacerem: vel si diligentiam adhibui sufficientem, & tamen adhuc alicuius peccari sum oblitus. Nam in moralibus ex fine voluntario res denominatur. Qui igitur voluit omnia sua peccata confiteri: & idoneam adhibere diligentiam: eius confessio, si moraliter loquamur, est integra. Quod & ex Concil. Florent. & ex aliis multis capitibus, & causis antè nos liquido comprobauimus. Colligitur deinde, quòd si peccator negligentiam affectatam, aut omnino crassam in facienda integra confessione habuit, ita vt ex eiusmodi negligentia peccatum aliquod mortale prætermiserit: talis debet confessionem repetere, ac si data opera mutilaretur. Verbi gratia: qui sine aliquo examine conscientiæ suæ post transactum annum accedit ad confessionem: semper enim in peccatorum obliuionem necesse est incidere. Quare non aliter vult confessionem mutilare, atque, qui venenum homini porrigit, vult occidere: & qui ignem subiicit, domum comburere. Qui igitur ad eum modum imparatus accedit: re vera vult confessionem mutilam facere, qui volens prudensque ita se gerit, ac si facere ex professo mutilam velit. Colligitur tertiò, quòd, si peccator nullum dolorem habeat, nec contritionem, nec attritionem, talis confessio est repetenda. Non enim est confessio, quæ sit materia sacramenti pœnitentiæ, cùm à nulla pœnitentia profiscatur. Imò verò, cùm nec confessio quidem sit, sed pura confessionis simulatio: vt Capreolus. d. 17. q. 2. & Durandus eadem distinctione. q. 13. & Caietanus. q. 5. additionum & in summa sua: & ferè autores scholastici tradiderunt. Colligitur postremò (id quod etiam paulò ante insinuauimus) quòd, si quis habeat attritionem: ex qua virtute sacramenti attritus, fiat contritus, gratiam, scilicet, consequendo: eius confessio non est resumenda, suscipit enim verum pœnitentiæ sacramentum, gratiamq́ue, ac remissionem peccatorum per absolutionem sacramentalem. Hæc omnia, (nisi ego cæcus sum) in controuersiam vertere non debemus. Sed illud primum in hac materia, tanquam incertum in dubium vocari meritò potest. An confessio ex negligentia mutila & manca, non quidem penitus crassa & supina, sed culpabili tamen, sit à pœnitente iterum facienda: vt, si quis peccata præterita quærat, & diligentiam nonnullam adhibeat, quam esse idoneam arbitratur: cùm tamen non sit. Huic verò quæstioni, respondetur ex sententia Caietani, talem confessionem non esse repetendam: sed si postea in memoriam peccatum illud negligenter omissum venerit: sat erit illud confiteri, & negligentiam in conscientia examinanda, ac proinde sacrilegium illud, quod in suscipiendo sacramento commissum est. Hæc verò sententia non potest (fateor) perspicuè ac lucidè demonstrari. Sed in rebus quę ad mores pertinent, non sunt (mihi credite) scientiæ moralis dogmata ad viuum resecanda. Suadetur itaque primum: quia moraliter loquendo talis confessio est integra: cùm intendat pœnitens omnia confiteri, quorum memoriam habet. Item, quia alias, nimium anxios rederemus scrupulosos: imò piorum etiam animos turbaremus perpetua iterandæ confessionis solicitudine: verentur enim plurimum non scrupulosi modo, verumetiam mediocriter liberi, atque cordati, sese in examine conscientiæ negligentes extitisse. Sed obiicet fortasse quisquam, quod talis confessio ex parte pœnitentis non est integra peccat enim non adhibendo diligentiam debitam, atque ex consequenti pœnitens, confessionem, volens, mutilam facit. Ad hoc primum dico, omissionem illam diligentiæ debitæ, aliquando esse solum venialem, scilicet, ex in consideratione, culpabili quidem proficiscens, sed non mortali tamen. Quoniam pœnitens is est, qui aliàs diligentiam debitam adhibere solet. Atque in hoc euentu, non sacramentum modo, sed etiam fructus sacramenti recipitur. Nec hoc loco (vt reor ipse) Theologus quisquam nobis erit aduersus: nisi planè velit, & confessionis iugum importabile facere: & sine idonea ratione, mortalis culpæ reatum inducere, nisi confessio venialiter tantum culpabilis resumatur. Dico secundò, quod, etiam si negligentia mortalis sit, (non sit modo adeò supina & crassa, vt perinde habeatur, atque ex industria res fieret) quia confessio tamen ex intentione formali pœnitentis est integra: non est cogendus eiusmodi confessionem iterare. Nam, quando salua pietate id facere possumus, confessionis iugum mollefaciendum est, nec iniiciendi laquei, eo præsertim loco, qui in id paratus est, vt ab omnibus laqueis liberemur. Ac forsitan, qui in concertatione scholastica nobis conantur obsistere: si ad rem ipsam conferantur, non aliter facient, quàm nos in præsentia consulimus: verbi causa: si quis ex ignorantia vincibili existimet periurium proseruanda vita hominis esse licitum: vnde non confitetur illud peccatum, quia non putat se peccasse. Item, si quis mercator aliquem contractum licere credebat, vel muliercula aliquam superstitionem censebat esse religionem ex culpabili quadam ignorantia: non arbitror equidem tam criticos ac seueros iudices esse futuros, vt omnes horum ante actas confessiones, iubeant iterari. Intrepide igitur cum Caietano tenere possumus, eiusmodi confessiones repeti non oportere. Alterum quoque verti in quæstionem potest: an cum quis attritionem habuit tam imperfectam, vt virtute sacramenti non fiat ex attrito contritus, quin potius sacrilegus sit in eo, quòd irreuerenter suscipit pœnitentiæ sacramentum, an huius (inquam) confessio sit iteranda. Et quidem D. Thomas loco ante citato manifestè docet, quòd, sicut fictus sine debita dispositione & dolore potest verum sacramentum baptismi suscipere: ita etiam & confessionem sacramentalem facere, ac veram absolutionem percipere. Contrariam sententiam tenet Maioris. d. 17. quæ. 9. & Adrianus. quæ. 4. de Confessione ad tertium argumentum: & dubio. 5. eorum quæ de confessione proponit. Est autem primum argumentum contra D. Thomam. Quòd si ibi esset verum sacramentum, peccator ille fictus esset verè à sacerdote absolutus. Consequens est falsum ergo & antecedens. Maior probatur, quia si quis verum sacramentum baptismi, vel confirmationis accepit: verè manet baptizatus, & confirmatus: consequentis verò falsitas ostenditur, quia tunc verè etiam esset absolutus à deo quæcunque soluunt sacerdotes in terra, soluuntur in cœlo, & tamen non est ille absolutus in cœlo, cum maneat eisdem peccatis obligatus, & nouam insuper addiderit sacrilegii culpam. Et confirmatur. Quia illi non sunt à Deo remissa peccata: ergo non est absolutus à sacerdote, patet consequentia ex illo. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Confirmatur deinde: quia sacramenta gratiæ, sacramenta veritatis sunt, non falsitatis: forma autem illa, qua confessor vtitur, cùm fictum absoluit, falsa est, scilicet. Ego te absoluo à peccatis tuis. Nec valet dicere, formæ sensum esse. Ego te absoluo, quantum in me est: quia licet ex parte sua confessor verè conetur absoluere: non tamen ideo verè soluit: cum pœnitens impedimentum obiiciat absolutioni. Quamlibet enim quis ianuam nitatur a perire: non tamen verè aperit, si qui intus est obicem ponat Præterea, vel ille qui non contritus confitur, & accipit absolutionem, habet aliquam displicentiam de peccato, vel nullam: si nullam: ergo non est vera confessio, sed simulata enuntiatio peccati, sin habet aliquam, illa erit attritio. Quare, adueniente absolutione, confertur gratia iuxta D. Thomam, qui tenet sacramentum pœnitentiæ attrito conferre gratiam, sicut & sacramentum baptismi. Præterea vel ille talis cognoscit se habere dolorem sufficientem: vel credit potius ex ignorantia, se satis dolere, cùm tamen non doleat satis. Si primum, est illi absolutio deneganda: si illam fictionem confitetur, sin verò non confitetur, confessio de composito non est integra: ac proinde irrita est, ac nullius prorsus momenti censenda. Si secundum, iam virtute sacramenti conferetur gratia, cùm ille non ponat obstaculum. Hæc tamen argumenta mouere non debet, vt D. Thomæ sententiam relinquamus, quæ multo quidem probabilior est. Primum quoniam nullus certò cognoscit, se sufficientem dolorem habere cùm confitetur. Quocirca semper oporteret, homines esse solicitos de eadem confessione iterum atque iterum repetenda: probabiliter enim timemus, nostras confessiones non fuisse formatas. Præterea, (vt etiam paulò ante argumentabamur) cætera sacramenta recipiuntur à fictis: ergo & hoc sacramentum à ficto recipi potest. Negabis forte consequentiam: quia contritio est pars huius sacramenti: (vt Conci. Florent definitur) non est autem pars aliorum: & ideo alia sacramenta non contritis etiam conferuntur: hoc verò sacramentum non nisi à contrito recipitur. Contra, quia contritio non est pars essentialis huius sacramenti: sed integralis. non autem quælibet integralis pars adesse totius necessaria est: vt patet de satisfactione, sine qua verum sacramentum consistit. Deinde, quia licet contritio esset prima huius sacramenti pars, non est tamen ordo necessarius, vt oporteat esse priorem confessionem. Nam si post confessionem hominis attriti iam completam: sequatur contritio tempore quo quis absoluitur: sine dubio suscipitur verum sacramentum. Et tamen confessio tota fuit informis. Rursum etiam nos ante constituimus, attritionem esse idoneam huius sacramenti materiam. Quòd si non esset: nec claues ecclesiæ culpam remitterent, nec pœnitentiæ sacramentum gratiam conferret. Denique, si dolor interior assignatur pars huius sacramenti, ideo est, vt confessio vocalis ad iudicium sacerdotale necessaria, sit confessio, & non simulatio: aut figura confessionis: sed sola attritio satis est, vt homo verè confiteatur, & accuset se coram sacerdote quemadmodum. D. Thomas ad tertium argumentum illius articuli docet: ergo, &c. Non enim huiusmodi appellamus fictam, fictione contraria sacramento: sed fictione contraria effectui sacramenti: adhibet quippe materiam necessariam sacramento, dispositionem verò necessariam effectui sacramenti non adhibet. Quòd si ita est, vt certè videtur esse, confessionem informem esse veram materiam sacramentalis absolutionis: impertinens fuerit per illam dari gratiam, vel non dari ponenti obicem. Nam, si extrema vnctio veram materiam & formam habet, verumque ministrum si suscipiens impedimentum apponit effectui sacramenti, non inde sacramentum irritum est: idem in matrimonio videre licet, atque in reliquis sacramentis. Et cùm in superiori dubitatione docuerimus confessionem ex culpabili negligentia mutilam, si tamen formaliter & ex intentione fuisset integra, non esse repetendam: tenere compellimur, fuisse verum sacramentum quanuis à ficto susciperetur sine præsenti fructu sacramenti. Ad primum argumentum, concedo pœnitentem illum esse vera sacramentali solutione absolutum, & cum obiicitur, illum fore absolutum â Deo, concedo item. Sed cum rursum instatur illum manere eisdem peccatis obligatum, distingo. Nam ex parte sacerdotis, & Dei absoluentis, absolutus quidem manet: sed ex parte pœnitentis ponentis obstaculum, absolutio sacerdotis præsentem non habet effectum. Quemadmodum, qui in peccato mortali suscepit baptismum: verè baptizatus est à ministro: sed baptismi non recepit effectum propter obicem, quem opposuit. Et per hoc ad priorem confirmationem respondetur, quòd remissio peccatorum dupliciter intelligitur. Altera quæ habet annexam iustificationem, atque effectum remissionis peccatorum: & sic qui peccata remittit, semper gratiam confert, per quam remissio peccatorum efficitur. Altera peccatorum remissio, iudicialis est: qua nihil aliud continetur, quàm sententia, cuius virtute quis soluitur à peccatis in tali iudicio peccatorum remissiuo. In quem sensum sacerdos semper peccata remittit. Ad posteriorem confirmationem respondetur: quòd idem argumentum fieri posset de sacramento baptismi, cum recipitur à ficto. Nam verbum, Baptizo in forma baptismi, non solùm ablutionem corporis, sed ablutionem quoque mentis significat: sacerdos ergo non abluit interius sacrilegum, qui fictè baptizatur: nihilominus verum sacramentum baptismi confert, quia veram materiam, veramque formam subministrat: ex quibus, nisi ponatur obex, ablutio interior consequatur. Idem in confirmatione videre est. Qui enim in peccato mortali confirmatur, cordis firmitatem, quæ significatur in forma non recipit, &c. Sic ergo sacerdos absoluens fictum, verum absolutionis sacramentum impendit: & quantum in se est veram formam apponit: cuius effectus tunc quidem impeditur per in dispositionem recipientis. Nec sensus formæ sacramentalis est. Ego te absoluo, id est, do absolutionem, quæ nunc effectum suum habeat remissionis peccatorum: sed sensus est: ego iudicialem absolutionem impendo, quæ vi sua potens sit te absoluere, si tu velis fructum eius obtinere. Quemadmodum, si absolutionis sententiam proferret iudex, qua liberareris à carcere, in quo postea tu voluntate tua manere vis: & si ego extrinsecus claue ianuæ seram aperirem, & tu volens intus obicem opponeres, ego verè ianuam aperui. Ad secundum principale respondetur, illum de quo loquimur in conclusione, displicentiam aliquam habere de peccatis, hoc est attritionem. At non quælibet attritio sufficit, vt accedens ad sacramentum pœnitentiæ, gratiam consequatur, potest enim dolor esse tam imperfectus, qui satis sit ad confessionem faciendam: non item, vt ex vi illius dispositionis homo etiam per sacramentum iustificetur. Nam primò, cùm quis habet attritionem conditionatam, id est, quæ oritur ex veleitate, qua homo vellet placere deo, & ipsi reconciliari: tunc non fit ex attrito contritus sacramento suscepto, recipit tamen verum sacramentum, si tristatur, quia caret dolore inefficaci: & accusat se etiam huius indispositionis. Hæc est autem communis attritio meretricum, vsurariorum, concubinariorum, &c. quos omnes si iterare confessiones cogeremus, immensi esset operis & laboris. Nec tamen quisquam erit adeo remissus in rigore disciplinæ Christianæ, qui eiusmodi homines excuset à sacrilegio. Altera quoque attritio est, ex qua cum sacramento pœnitens non iustificatur. v. g. quæ ex timore infamiæ proficitur, vel cuiusque mali temporalis: vt qui detestatur peccatum, & proponit confiteri, ne eiiciatur ab ecclesia, vel ne mulctetur pecunia, &c. siue enim discutiat conscientiam suam, & imperfectionem doloris, siue ex negligentia omittat examen necessarium, homo sic attritus: non fit etiam virtute sacramenti, contritus, id est, non accipit gratiam. Sic enim hoc loco intelligi volumus ex attrito fieri contritum. i. gratiam & iustificationem consequi virtute sacramenti, perinde ac si verè fuisset contritus. Et, si quæras, quando ex attrito fiat contritus virtute sacramenti. Respondeo, id primum euenire, quocumque attritionis genere homo sit attritus, si existimat sese prestitisse quod necessarium erat: ignoratque inuincibiliter, se non habere sufficientem dispositionem, quia is non ponit obicem: sed bona fide accedit ad sacramentum, sacramentum autem in non ponente obicem suum semper habet effectum. Quo fit, vt omnia sacramenta ex huiusmodi attrito, contritum faciant. Quod D. Tho. lucidè tradit. 3. p. q. 79. ar. 3. & in commentariis super Ioannem. ca. 11. in illud, soluite eum. Deinde etiam, attritio efficax ex timore pœnarum supernaturalium idonea dispositio est ad sacramentorum baptismi & pœnitentiæ gratiam percipiendam: vt, cum quis detestatur omnia peccata mortalia, & propterea confitetur, ne per peccatum excludatur à gloria, vel ne in infernum ignem coniiciatur. Qui etiam, si cognoscat, se non habere contritionem, sed solam attritionem: licitè accedit ad baptismi & pœnitentiæ sacramenta suspicienda. Quod (nisi me coniectura fallit) sentit D. Tho. 3. p. q. 79. arti. 3. ad secundum: & q. 80. ar. 4. ad secundum: &. 4. sententiarum. d. 24. q. 1. arti. 3. q. 1. ad tertium. Ratio verò D. Thomæ non est contemnenda: quia sacramentum baptismi & pœnitentiæ per se ordinantur ad præstandum vitam mortuis. Quare licitè sumi possunt ab his qui habent conscientiam peccati mortalis, modo habeant attritionem, qua tollitur obex, & complacentia in peccatum commissum. Est quoque altera eiusdem ratio, quia cùm hæc duo sacramenta sint medicinæ directè paratæ contra morbos animæ: absurdum est, vt nullus qui se ægrum esse cognoscit, possit iustè hæc sumere sacramenta. Quemadmodum res esset penitus absurda, quod medicinas corporales à natura potissimum institutas ad sanandos corporis morbos, non posset sumere nisi sanus: aut qui se iam esse sanum existimaret, vnde: & Innocentius. 1. q. 1. cap. Ventum est, vbi vulnus (inquit) infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem, atque vbi pœnitentiæ remedium necessarium est, ordinationis honorem locum habere non posse decernimus, &c. quæ inferius adiiciuntur. Tertiò etiam. Attritio, quæ procedit ab amore naturali Dei super omnia, forsitan dispositio est idonea, vt virtute sacramenti baptismi & pœnitentię gratia conferatur: quia talis etiam attritio tollere videtur complacentiam in peccato, & obicem sacramenti: & per hoc patet tertium argumentum. Sed quæstio parua se offert circa ea quæ dicta sunt. Nam, si peccator intelligit imperfectionem doloris, qui videlicet non est sufficiens vt virtute sacramenti gratia conferatur, sed committit sacrilegium sacramento irreuerenter suscipiendo: tunc aut confitetur talem indispositionem & fictionem, aut non: si confitetur, sacerdos non absoluet, ne sit sacrilegus impendendo absolutionem, sicut peccator ipse petendo sacrilegus est. Confessio igitur erit irrita, & absolutio per nouam confessionem denuo quærenda. Sin verò non confitetur illam indispositionem, confessio non erit integra: itaque erit repetenda. Ad hoc respondetur, quòd sine dubio sacrilegus erit sacerdos, si certò cognoscens pœnitentem esse indispositum, illum absoluit. Cuius rei exemplum habes, de pœnitentiis, capit. Quòd quidam. Nec te moueat, quòd ibi Alexander præcipit, talem confessionem recipere: eorum videlicet, qui, quamuis confiteri velint: se tamen asserunt, abstinere non posse. Recipienda enim est talis confessio, quòd ad ecclesiæ præceptum pertinet, quod verè implet qui in illum modum confitetur vt alio loco forsan, vberius ostenderetur. Sed non est tamen recipienda, vt absolutionem sacerdos impartiatur: cùm ibidem Alexander asserat, huiusmodi pœnitentiam non esse veram: fictè autem pœnitentem absoluere, sacrilegium est. Nec te rursum moueat, quòd talis confessio videtur esse sacrilega, cùm sit sacramentalis, & fictè facta in peccato mortali. Quoniam tunc confessio ficta sacrilegium est, cum à pœnitente fit, animo recipiendi absolutio nem. At, cùm quis confitetur, vt præcepto ecclesiæ pareat, & consilium salutare à sacerdote recipiat: vt si forte, vel inter confitendum, vel confessione facta, animus permutetur, absolutionem à sacerdote recipiat, eiusmodi confessio licita est: licet quodammodo pars sacramenti sit, non actu, sed potentia: quòd satis est, vt sacerdos ad sigillum secreti reneatur. Illud verò quod ibidem dicitur, eiusmodi hominibus pœnitentiam esse in dicendam, non de satisfactione sacramentaliter iniungenda intelligendum est, sed de pœnitentia, quæ sit in peccatoris remedium &c. Non est igitur ille talis absoluendus: sed si absoluatur tamen vel ex ignorantia, vel ex affectu & passione sacerdotis, absolutio valida erit: si tamen illam fictionem peccator confiteatur, quam habuit antequam suscipere absolutionem, videlicet negligentiam & indispositionem præcedentem, animumque recipiendi sacramentum &c. Nam fictio illa exterior, hoc est, sacrilegium quod peccator commisit recipiendo exterius absolutionem, post confitenda est: vt D. Tho. illò articulo tradit: nam ante explicari non poterat. Sequitur quæst. alia per difficilis, an sacramentum pœnitentiæ recedente fictione, suum effectum sortiatur. Et quidem Adrianus de confessione. Dubio. 5. & Gabriel. 4. d. 17. q. 1. art. 3. dubio. 2. atque alii nonnulli negatiuam sententiam tenent. Primò, quia si quis in peccato mortali eucharistiam recipit, non recipit effectum recedente fictione: cùm iuxta apostolum prioris ad Corinth. 11. qui indignè manducat corpus domini, non ad vtilitatem, sed ad iudicium manducat. Igitur, ne pœnitentiæ quidem sacramentum suum, recedente fictione, habet effectum. Deinde. Causa quæ non est, nihil agit: effectus enim supponit existentiam causæ, sed recedente fictione iam transiit absolutio, nec quicquam illius manet: ergo, &c. Nec potest dici, quòd licet non maneat absolutio, manet tamen ornatus quidam, veluti gratiæ futuræ semen. Quoniam superiori relectione, multis eisdemque firmis argumentis, hunc ornatum ex medio sustulimus. Sed enim opinio D. Thomę articulo illo iam sæpe citato contraria est: atque ea quidem multo magis rationi consentanea, si id teneamus, quod iam ostendimus, sacramentum receptum à ficto, esse verissimum sacramentum. Probatur sic. Ille talis non tenetur rursum confiteri peccata, quæ semel confessus est, ergo recedente fictione consequitur effectum sacramenti. Antecedens patet, quia si sententia in aliquo foro semel fuit valida, non est opus eam iterum ferri: nec qui semel absolutus est sacramentaliter, tenetur confessionem repetere. Iam verò consequentia probatur. Quia illi homini est apertum regnum cœlorum, quod erat clausum per eiusmodi peccata. Ergo virtute clauium est illi apertum: nam sacerdotibus claues regni cœlorum datæ sunt: nec aliter peccatoribus, nisi per claues, regnum clausum aperiri potest. Confirmatur ex illo Ioannis. 20. Quorum retinueritis peccata, retenta sunt, ergo si illa peccata non sunt remissa virtute absolutionis, semper erunt retenta. Quare oportebit eadem iterum confiteri. Nec alia ratio D. Augustinum mouit, vt assereret, baptismum, recedente fictione, effectum suum consequi, nisi hæc. Nam, si postea peccator fictè baptizatus conteratur: & asseras gratiam illi conferri ex contritione, non ex vi baptismi ante suscepti: tunc eiusmodi non esset renatus ex aqua & spiritu sancto. Quare (iuxta domini sententiam) non intraret in regnum cœlorum. Cùm igitur pœnitentiæ sacramentum sit necessarium ad salutem peccatoribus baptizatis, si cui ex vi solius contritionis peccata remitterentur, illi tali sine remissione sacramentali peccata condonarentur, cum tamen scriptum sit: quorum retinueritis retenta sunt. Ad primum argumentum, multi negant antecedens, in vniuersum existimantes sacramenta omnia, recedente fictione, suum effectum habere. Cuius sententiæ est Caietanus in additionibus tertiæ partis. q. 5. De confessione: suadetq́ue id peculiariter de extrema vnctione. Nam si quis vngatur in peccato mortali, non iterabitur extrema vnctio in eodem morbo, vt ecclesia statuit, ergo si ille conteratur post vnctionem, recipiet fructum illius: aliàs ecclesia non negaret illi vnctionem, repetitam, &c. Et D. Thomas huius videtur esse sententiæ, cùm ait, & sic etiam est in aliis sacramentis, vnde iuxta hanc opinionem respondetur, quòd idem potuit dicere Paulus de eo, qui fictè baptizatur: sed iudicium & condemnationem accepisse ex sacrilego baptismo. Nec tamen inde licet inferre, baptismum illum etiam, recedente fictione, nullius fore vtilitatis. Ego tamen non inuenio causam, quæ me cogat, vt id quod tribuimus baptismo & pœnitentiæ, cæteris quoque sacramentis tribuamus, sunt enim hæc duo sacramenta necessaria ad salutem, quorum proprius effectus est, aperire ianuam regni cœlorum peccatoribus occlusam. Vnde, si quis semel acceperit verè hæc duo sacramenta: consequens fit, vt virtute horum sacramentorum regnum cœlorum consequatur. Aliàs (vt arguebamus) sine his sacramentis, & vi illorum esset apertio ianuæ regni cœlestis, quod sacris literis aduersatur. Hoc autem argumentum pro reliquis sacramentis non militat: ignoramus enim an fructum eucharistiæ perceptæ, si quis per sacrilegium impedierit, postea, recedente tali sacrilegio, consequatur. Nec habemus rationem consentaneam, qua id confirmare possimus. Equidem facilius id admitterem in sacramento confirmationis & ordinis: non quòd imprimant characterem, vel non imprimant (non enim me hæc ratio mouet) sed quod cùm repeti non possint, & fructus illorum sacramentorum confirmatis & ordinatis sit pernecessarius: verò simile est, diuinam materiam, fructu horum sacramentorum, actione abscendente, conferre: ne perpetuo eiusmodi fructu priuentur: & hoc satis est seruandam literam D. Thomæ inquientis. Et sic etiam est in aliis sacramentis: non enim dixit in omnibus: licet referri possit ad hoc, quòd alia sacramenta recipiuntur à fictis. Ad secundum argumentum, facilè dicitur, causam quidem naturalem, quæque agit admodum naturæ, oportere simul esse cum effectu vel aliquid relinquere loco sui, quod simul re effecta sit: at morales causas non est opus cum effectis esse: sed satis est fuisse, miles enim strenuus, per rem præclarè ac fortiter in bello gestam, causa est futuri honoris, atque coronæ apud Cæsarem: nec tamen aliquid relinquit, etiam opere transacto, quod sit, veluti semen futuræ mercedis, sic etiam cum sacramentum pœnitentiæ causa moralis sit remissionis peccatorum per applicationem sanguinis Christi, & meriti ipsius: non est necesse, vt comittetur effectum: sed sat est, vt pręcesserit, maneatque vis eius in diuina acceptatione: quæ non acceptauit opus meum sacrilegum & fictum, sed opus Christi & meritum, mihi per sacramentum applicatum. His ita constitutis, nihil aliud superest, quàm vt quarto argumento principali explicatius respondeamus. Nam Adrianus post quintam quæstionem de confessione dubio. 4. in vniuersum tenet, nullum hominem per actum culpabilem præcepto siue Dei, siue ecclesiæ satisfacere: quia præceptum est de actu saltem moraliter bono, ergo per peccatum præceptum impleri non potest. Item, de regulis iuris, ca. 8. Qui ex timore facit præceptum, aliter quàm debeat facit: & ideo iam non facit, vnde glo. colligit, quòd non dicitur factum, quod legitimè non fit. Præterea. Deus non præcipit confessionem sacrilegam, sed idoneam, ad absolutionem percipiendam. Ergo qui fictè confitetur, Dei præcepto non facit satis. Et cùm ecclesia non præcipiat immediatè confessionem, sed præceptum à Deo limitet ad certum tempus: certè qui confessionem iure diuino debitam non facit, ecclesiæ mandatum de confitendo semel in anno non implet, vnde in cap. Omnis vtriusque sexus, omnia sua peccata (Innocentius inquit) fideliter confiteatur proprio sacerdoti, & iniunctam sibi pœnitentiam propriis viribus studeat adimplere: suscipiens reuerenter in pascha Eucharistiæ sacramentum. Inde colligit Adrianus, sumentem eucharistiam in peccato mortali, non satisfacere præcepto, nec Dei, nec ecclesiæ. Item & illud, largientem pauperi eleemosynam in extrema necessitate ob vanam gloriam, præceptum de eleemosyna non implere. Sed quoniam alterius loci est, accuratiùs id expendere: nos cum communi opinione in præsentia teneamus, non esse transgressorem præcepti, qui actui bono ex genere suo, quem lex præcipiebat, apponit aliquam malam circunstantiam, & per hoc patet ad primum argumentum Adriani. Lex enim est de actu moraliter bono secundum se. Ad secundum. Quædam præcepta sunt, quæ sine charitate non implentur: vt de contritione, de actu charitatis: huiusmodi autem per timorem satisfieri non potest. At, præcepta de actibus exterioribus, cùm ex timore seruili fiant, in utiliter quidem fiunt: & propterea censentur non fieri, sed non inde per nouam culpam violantur. Ad tertium, iam patet, confessionem fictam, aliquam esse idoneam ad percipiendam veram absolutionem, per quam, scilicet præceptum impletur, tum Dei, tum ecclesiæ, cum pœnitens sacramentaliter absoluitur. Imò crediderim ego, quòd cùm peccator se sistit sacerdoti, iuxta præscriptum illius capituli, quòd quidam, de pœnitentiis, etiam si non recipiat absolutionem implet præceptum ecclesiæ, ex quadam eiusdem ecclesiæ pia & clementi dispensatione. Nec aliud intelligo, cum pontifex ait, talem confessionem esse recipiendam. Quare censuræ, si quæ fulminentur aduersus eos, qui eo anno non sunt confessi, huiusmodi peccatores impœnitentes non tangunt. Per nullam tamen confessionem impletur diuinum præceptum, nisi absolutio sacramentalis superaddatur, sine qua sacramentum pœnitentiæ non est. In quinto principali argumento, id primum quæritur, an mutus confiteri diuino præcepto teneatur: vbi ego non dubito: mutum ad confessionem obligari, siue per natus, si habeat copiam sacerdotis qui nutus intelligat, siue per scriptum, si scribere didicerit D. Tho. d. 17. q. 3. art. 4. q. 3. ad secundum. Scotus eadem dist. in solutione argumentorum, Gabri. & Maioris eadem dist. q. 1. Imò tandem Caietanus in summa. Probatur verò ex illo Ioan. 20. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, & quorum retinueritis, retenta sunt. Si ergo mutus peccata aliqua ex primere potest sacerdotibus, illa non remittentur, nisi sacerdotes remittant. Nec etiam video causam, cur à præcepto illius cap. Omnis vtriusque sexus exipciantur. Nam si nutibus confessio fieri possit, & forum secretissimum erit, & decentissimum, si seruetur forma, quam Caietanus tradit in summa. Sin autem scribere mutus sciat, commodissimè fict, per scriptum confessio: nam scriptum manu tenere potest, & lancinare: nam dicere scripturam suaptè natura publicam esse, ac proinde non conuenire pœnitentiæ, metaphysicum commentum videtur esse: sic enim posses asserere, & nutus suaptè natura publicos esse, atque adeò verba. Aut ergo asseramus, mutos confiteri non posse, aut si possunt, eos teneri fateamur. Sed oritur dubium, an, si mutus non possit quidem explicare species peccatorum & circunstantias, sed nutibus duntaxat ostendere, se offendisse Deum, an (inquam) possit absolui: & eadem quæstio est, si ægrotus linguæ vsum amiserit, adueniente sacerdote. Et suadetur pars affirmatiua: quia, si quis confiteretur generaliter venialia, scilicet, faciendo confessionem generalem, posset absolui sacramentaliter, cùm non teneatur species & circunstantias venialium explicare, ergo si quis non possit species mortalium exprimere, satis erit, generaliter confiteri. Deinde Ioannis. 20. data est potestas apostolis remittendi peccata quorumcunque, ergo si mutus nesciat exprimere peccatorum species, ecclesia habebit potestatem remittendi illi peccata. Nec enim credendum est eiusmodi hominibus, legislatorem in necessariis defuisse. Præterea, cùm non possum commodè explicare speciem peccati, vt si sequatur inde periculum, tunc satis est confiteri peccati genus, ergo satis erit generaliter confiteri, ad confessionem sacramentalem. Si enim genus peccati subalternum ad sacramentum sufficit, non est, cur generalissimum non sufficiat. Præterea, Arausicanum Concilium, cap. 12. Subito (inquit) obmutescens, & baptizari & pœnitentiam accipere potest, si voluntatis præteritæ testimonium aliorum verbis habet, vel præsentis in suo nutu, & tertium Concilium Carthaginense. ca. 34. Si ægrotantes (ait) pro se respondere nequeunt, cum voluntatis eorum testimonium sui dixerint, baptizantur, & manus etiam pœnitentibus imponatur, referturque de consecratio. d. 4. capit. Aegrotantes. Item apertius Concilium Carthaginense quartum, ca. 77. & habetur. 26. q. 6. cap. is qui, hunc in modum scribit. Is qui in infirmitate pœnitentiam petit, si casu, dum ad eum sacerdos venit, oppressus infirmitate obmutuerit, dent testimonium, qui eum audierunt, & accipiat pœnitentiam: & si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, & fundatur ori eius eucharistia. Idem habes in epistola. 69. Leonis Papę ad Theodorum, in hæc verba: his qui in periculi vrgentis instantia præsidium pœnitentiæ, & mox reconciliationis implorant: nec actio illis pœnitentiæ, nec communionis gratia de negetur, si eam, etiam amisso vocis officio, per iudicium integri sensus quærere comprobentur: quòd si aliqua ęgritudine ita fuerint aggrauati, vt quod paulò antè poscebant, sub præsentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circunstantium prodesse debebunt, vt simul & pœnitentiæ, & reconciliationis beneficium consequantur. In hac quæstione Abulensis sup. 16. capi. Matth. quæstione. 79. tenet, quòd, si quis in articulo necessitatis voce confiteri non potest, quanuis signa contritionis ostendat, absolui non debet. Est enim (inquit) contra formam absolutionis, in qua dicitur absoluo te de peccatis confessis & oblitis, ille autem nulla peccata confitetur. Quæ quidem ratio nihil me mouet: tum quia illa forma non mihi magnopere probatur, (ne attrocius verbum dicam) possem enim, cùm Concilium. Flor. aliam, hac neglecta, pręscripserit, hoc est, ego te absoluo. Deinde, quoniam ille, de quo disserimus, nutibus confitetur, licet ore non possit. Sed dicet forsan, non confitetur peccatorum species fateor id quidem, ad id nunc in controuersia est, an confessio generalis sufficiat, cùm specialis fieri non potest: vbi magnopere vellem audire potius, quàm docere. Nam D. Tho. ni hil explicite tradidit, vnde hanc quæstionem definire possimus. Distinctione si quidem. 21. quarti sententiarium. q. 2. art. 1. ad primum, dicit: quod quandoque confessio generalis est sacramentalis, & quandoque non. Sacramentalis quidem est, quandoquis in secreto sacerdoti confitetur, quædam quæ meminit, & alia venialia in generali, & ad secundum. Erat quippe argumentum huiusmodi. Post confessionem generalem, ita remanent occulta peccata pœnitentis confessori, sicut & prius: quia in his quæ generaliter dicuntur, non est aliquis qui non peccet, &c. Huic igitur argumento respondet, quòd procedit de confessione sacramentali, quæ iudicium sacerdotale expectat, & ideo requiritur aliqualis peccatorum manifestatio. Hactenus D. Tho. At art. 2. asserit, confessionem generalem sacramentalem operari ad remissionem pœnæ debitè, propter peccatum oblitum, idque ex vi clauium. Atque idem sequitur Petrus Palud. d. 21. q. 2. art. 2. vbi etiam docet, materiam absolutionis esse peccata confessa, vel in episcopali, vel in generali, alias frustra adderemus in confessione de his & de aliis quorum non sum memor, &c. Quòd si peccata oblita: generaliter ostensa sacerdoti, vera sunt materia absolutionis: non est cur definiamus, generalem confessionem, cùm specialis fieri nequit, sacramenti huius idoneam materiam non esse. Quam ob rem vt antea dixi, quæstio multò obscurior est, quàm vt à me valeat illustrari. At inhærendo ecclesiastico vsui, quo huiusmodi peccatores in genere pœnitentes absolui sacramentaliter non solent: teneamus interim (id quod tutius est) confessionem, in qua nullum peccatum explicatur, non esse sacramentalem. Nam, præter ecclesiæ consuetudinem, quæ in huiusmodi rebus magnum momentum habere debet, rationes illæ duæ, quas D. Thom. insinuauit non sunt omnino leues. Altera, quòd hoc sacramentum est iudiciale: iudicis autem sententia apta esse non potest, nisi iudex crimen aliquod in specie conoscat. Altera, quòd non plus innotescit mihi conscientia illius peccatoris per talem confessionem, quàm ante illam: cùm vir etiam santissimus posset ita generaliter confiteri. Ad primum, nego antecedens. Nam licet non teneatur explicare species venialium, sicut nec venialia confiteri, si tamen vult absolutionem sacramentalem recipere, confessio specialis opus est, vt iuxta qualitatem & quantitatem delicti sententia ipsa feratur. Ad secundum, eodem modo respondetur, quòd apostoli acceperunt potestatem, tanquam iudices: iudicium verò ineptum est, nisi delicta à iudice cognoscantur. Nec opus est, legislatorem priuatis & accidentariis euentis prouidisse, vt in baptismo paruulorum manifestum est. Sunt enim paruuli, qui baptizari interdum non possunt. Ad tertium respondeo, quod, cùm explicatur genus peccati subalternum, vt luxuria aut incestus: iam cognoscitur & substantia, & aliqua delicti qualitas iudicandi, &c. Ad quartum dupliciter responderi potest. Priùs, quòd illi publicè pœnitentes, olim habebantur excommunicati: vnde manum impositio, seu reconciliatio, quæ iubebatur impendi, non erat sacramentalis, sed quasi quædam absolutio ab excommunicatione, tali enim signo solebat olim ecclesia in communionem admittere, quos communione priuarat. & ideo eiusmodi manuum impositio non solùm presbytero, sed diacono etiam permittebatur: quemadmodum videre licet apud Cyprianum. 3. epist. lib. epistola. 17. posterius respondetur, quòd, cùm omnibus illis locis sermo sit de publicè pœnitentibus, intelligere debemus, quòd illorum peccata, iam per confessionem publicam sacramentalem, in die cinerum innotuerant sacerdoti. Sed quoniam absolutio ad diem cœnę dominicæ iuxta antiquum morem proferebatur, id etiam à maioribus cautum est, vt si interim periculum mortis vrgeret, impenderetur absolutio, siue nutibus eam peterent istiusmodi pœnitentes, siue constaret petiisse. Est autem imprudentia non mediocris, ea quæ more maiorum in pœnitentia publica præscripta sunt, ad hanc nostram secretam penitus accommodare. Quòd si quis eiusmodi ægrotis generaliter confitentibus sacramentalem absolutionem impendere voluerit, non equidem valde repugno: sed, me autore, non faciet: expectabit autem in renoua vir prudens & modestus, aut episcoporum, aut Summi Pontificis autoritatem, quam ego hoc sanè loco desidero. Tametsi. Augusti. eiusmodi hominibus absolutionem forte præstaret. Cuius in lib. 1. de Adulterinis coniungiis capi. vltimo, hæc sunt verba. Ego non solùm alios catechumenos, verumetiam ipsos qui viuentium coniungiis copulari retinent adulterina consortia, cùm saluos corpore in his permanentes non admittamus ad baptismum, tamen si desperati & intra se pœnitens iacuerint, nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, vt etiam hoc peccatum cum cæteris lauacro regenerationis abluetur. Quis enim nouit vtrum fortassis adulterinæ carnis illecebra vsque ad baptismum statuerant detineri? Si autem ab illa desperatione recreati potuerint viuere, aut faciẽt quod statuerant: aut edocti obtemperabunt, aut de contemptoribus fiet, quod fieri etiam de baptizatis talibus debet. Quæ autem baptismatis, hæc reconciliationis est causa, si forte pœnitentem finiendæ vitæ periculum præoccupauerit. Nec ipsos enim ex hoc vita sine arra suæ pacis exire velle debet mater ecclesia hæc Augustinus. Alterum, quòd in eodem quinto argumento quæstionem habet, est, an confessio sacramentalis, vel per nuncium, vel per epistolam absenti confessor fieri possit. Nam, posse fieri suadetur ex cap. Qualis. 30. q. 5. vbi Leo Papa tradit, pœnitentiam per scripturam, esse recipiendam. Deinde, suadetur ex Cypriano, lib. 3. epistola. 17. vbi dicitur, quòd lapsi per literas petierunt à Cypriano reconciliationem & pacem. Tertiò item ex eo, quòd matrimonium, quia materia eius actibus nostris constat, per epistolam, vel paranimphum fieri potest, ergo & pœnitentia. In contrarium est. quod August. libro de Vera pœni. cap. 10. tradit, & habetur de pœnitentia. d. 1. cap. Quem pœnitet, in hæc verba. Præcipit dominus mundatis, vt ostenderent se sacerdotibus, docens, corporali præsentia consitenda peccata, non per nuncium, non per scriptum manifestanda. In hoc dubio Petrus Palud. 4. dist. 17. q. 2. videtur tenere, confessionem & absolutionem factam literis per absentes, esse sacramentalem: idem tenet expressius Adrianus. q. 1. De confessione, ad tertium. Estque argumentum præcipium: quia absolutio sententia quædam est in foro iudiciali: de ratione autem sententiæ, non est quòd vocalis sit, aut præsente reo feratur. Mihi autem hæc opinio probari nunquam potuit: quamuis argumenta, quibus confutari solet, non sint magnopere vehementia. Certè, quæ Caietanus in Summa sua nobis tradit, nullius videntur esse momenti: præter illud vnum, quod re vera graue est, videlicet confessionem & absolutionem actiones sacramentales esse, ac proinde personales, ideoque per internuncios aut literas administrari non posse. Argumentor itaq́ue primùm in hunc modum. Absolutio, & quælibet forma sacramentalis confert gratiam: ergo non operatur in absentem: alioqui, si absens dormiret tempore absolutionis, ab ignorante sacerdote iustificaretur. Prætera, absens non confitetur internuncio, nec internuncius sacerdoti: ergo nulla est ibi confessio sacramentalis. Item, sacerdos absens, ignorat an pœnitens post literas mutauerit voluntatem recipiendi absolutionem: ignorat etiam, an pœnitens tempore quo absolutio impenditur, sit dispositus: rursum quoque, an commiserit aliquod peccatum mortale post literas missas: quocirca, semper se exponit manifesto periculo sacrilegii. Est denique illud grauissimum argumentum, quòd non insolitum modo, verumetiam inauditum est in ecclesia, iudicium sacramentale inter absentes exteriori: aut absolutionem peccatorum à confessione absente, per literas vel internuncium dari. Ad primum argumentum, respondet primùm glossa: quòd permittitur mulieri simplici & verecundæ, dum tamen præsens sit, peccata scripta confessori offerre: erat enim olim vsus, vt de peccatis publicis à pœnitente libellus offerretur, in quo eiusmodi peccata continerentur scripta: vt patet ex epistola Leonis. 57. ad episcopos Campaniæ. Atque adeò ex epistola Cypriani iam citata. Respondet quoque Gabriel, ibidem esse sermonem de confessione adulteræ in foro exteriori: recipiebatur enim scripto, vt constaret ecclesiæ, eam esse legitimè à viro suo repudiatam. Ad secundum argumentum facilè dicitur, nostram sententiam, potiùs ex Cypriano confirmari: ait enim. Qui libellos à martyribus acceperunt, si infirmatis periculo occupati fuerint, non expectent præsentiam nostram: quin, apud præsbyterum quemcunque præsentem exomologesim delicti sui facere possint, vt manu eis in pœnitentiam imposita, ad dominum veniant cum pace, quam dari literis ad nos factis, desiderauerunt. Ad tertium respondetur, quòd sententia sacerdotis & iudicialis, nec alterum ab altero potest separari: matrimonium autem, & contractus est naturalis & sacramentalis: sed aliquando alterum sine altero est: matrimonium enim, quod per procuratores contrahitur, non est sacramentum: vt Caietanus eruditè confirmauit. Ad postremum de ratione sententiæ, fateor, non esse iudicis, reique præsentiam: sed est tamen de ratione sententiæ sacramentalis: quæ gratiam confert. Nisi enim sacramentum præsenti subiecto applicetur, vt per inductionem patet, iustificare ratio potest: quęrerem nanque libenter ab huiuscemodi autoribus, an episcopus possit absenti sacramentum ordinis conferre: & cum negauerint, propter vsum ecclesiæ perpetuo repugnantem, eodem ego argumento probabo, sacramentum absolutionis conferri absenti non posse. At existit hinc paruum illud dubium, an pœnitens coram sacerdote per scripturam confiteri possit, vt mutus, vel puella uerecunda. Ad hoc respondet D. Thomas quodlibeto. 1. arti. 10. quòd, cùm de essentia confessionis sacramentalis non sit vocalis confessio, iis qui verbo confiteri nequeunt, sat est scripta confessio. Atque hæc quidem propositio communis est omnium doctorum, quos equidem legerim. Sed addit D. Tho. huic alteram, quæ non perinde certa est: nempe, ex institutione ecclesiæ teneri hominem, qui potest, voce confiteri: quoniam in omnibus sacramentis accipit id ecclesia, cuius est communior vsus: verborum autem vsum, & communem esse, & ad confessionem accomodatum, negari non potest. Et quamuis hoc præceptum non inueniatur expressum, satis est tamen consuetudo, quæ videlicet habenda pro lege est. Nullus enim sacerdos confessionem admittit, nisi pœnitens peccata voce proferat. Ac certè, fictus videtur esse, qui ore tacet, cum ore accusare se possit: tutissima rectissimaq́ue via hæc est: quis negat? Sed, si quando contingat, (quod tamen rarum erit) vt puella verecundię plena voces ædere non queat, cùm hac sacet dotis prudentia dispensabit. Item etiam, si ægrotus per gutturis angorem confiteri quidem voce possit, sed vix tamen & ægrè possit: non erit eiusmodi compellendus. scribere facilè peccata valet, vt vocalem confessionem exhibeat. In eodem quinto principali argumento id postremum quæritur, an cùm pœnitens ignorat idioma sacerdotis, atque ex diuerso pœnitentis idioma sacerdos, oporteat confessionem fieri per interpretem, & quidem communis sententia tenet, huiusmodi pœnitentem non obligari ad eam confessionem: quia nemo tenetur reuelare secreta peccata, nisi sacerdotibus: hic autem reuelaret etiam interpreti, qui non est sacerdos. Assumpta verò priore loco propositio patet ex Leone epistola. 57. vbi ait: Reatus conscientiarum sufficere solis sacerdotibus in dicare confessione secreta: & August. De vera pœnitentia, cap. 11. Si peccatum (inquit) occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis. Sed & Innocentius in capit. omnis vtriusque sexus de pœnitentiis, prudenter limitauit præceptum: inquiens, Omnia sua solus peccata confiteatur proprio sacerdoti: videlicet, insinuans, quòd si solus confiteri nequit, confiteri non tenetur. Hanc ego communem doctorum sententiam, quoad præceptum ecclesiæ de quotanni confessione pertinet, libentissimè recipio Sed in articulo mortis non auderem omittere confessionem, si haberem interpretem: iactura enim illa parua est, vt prætermittam sacramentum, quod est necessarium ad salutem: quemadmodum retrò dicebamus, in articulo mortis hominem obligari ad explicandum peccatum, etiam cùm aliquo famæ alienæ detrimento, & in hoc euentu intelligitur Diuus Thomas. 4. distinctione. 17. q. 3. art. 4. q. 3. ad secundum, cùm vtitur illis verbis Exigitur, Debemus: quæ quidem verba obligationem præ se ferunt: in reliquis verò cuentus, etiam quum iure diuino confessio est in pręcepto, credere sine periculo possumus neminem obligari ad confessionem peccatorum per interprætum. Quæ autem sint hæc euenta, siue tempora, in quibus præceptum diuinum, etiam præter mortis articulum, ad confessionem obligat, paulò post expediemus. Ad sextum principale argumentum priusquam respondeamus, & necesse est explicare, quisnam proprius sacerdos appelletur. Nam Petrus Palu. 4. d. 17. q. 3. & Syluester in verbo confessor primo, docent, nomen propii sacerdotis dupliciter accipi: vno modo, pro quocunque habente potestatem absoluendi, siue ordinariam, siue delegatam, & sic capitur (aiunt) in cap. Omnis vtriusque sexus, ab Innocentio ibi, Omnia sua peccata semel confiteatur in anno proprio sacerdoti. Aliàs non impleret illud præceptum, qui confiteretur fratribus mendicantibus: non enim sunt proprii sacerdotes nisi in hac significatione. Alio modo (inquiunt) capitur, sacerdos proprius, pro sacerdote habente iurisdictionem ordinariam absoluendi, qualis est, vel parochus, vel episcopus, vel Summus Pontifex. Quem in modum accipitur in eodem capite, Omnis, cùm subiungitur, Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet, & obtineat à proprio sacerdote. Sed re vera sine causa admittitur æquiuocatio in eadem oratione apud Innocentium. Nam illud suum præceptum ipse idem explicuit, exceptionem addens, nisi de licentia proprii sacerdotis. Et quod in illo capite, Proprius sacerdos, parochus intelligatur, manifestè liquet ex quadam extrauaganti Martini Quinti, quam refert Adrianus. q. 5. De confessione. Sic etiam accipit nomen proprii sacerdotis Diuus Thomas. d. 17. quest. 3. arti. 3. quæst. 5. Itaque sacerdos proprius, vel intelligendus est parochialis sacerdos, vt Martinus Quintus intellexit, & vt re vera Innocentius accepisse videtur iuxta planam illius decretalis intelligentiam, vel intelligendus est sacerdos habens ordinariam potestatem & iurisdictionem. Ei in priori quidem significatione, sacerdos proprius vocatur, & vt distinguitur contra alienum, & vt distinguitur contra communem. Contra alienum quidem, vt quilibet parochianus intelligat, suo proprio parocho, non alterius parochiæ sacerdoti debere confiteri. Contra communem autem, quia supponebat Innocentius, episcopus & Summum Pontificem, qui sacerdotes communes dici possunt, non habere consuetudinem audiendi confessiones. Quare spectans in communem vsum (quod leges facere solent) præcepit, vt parochiani suis parochis confiterentur. Nec obiectio illa mouere nos debet, quòd, si in illo capite proprius sacerdos sic acciperetur, qui confessionem faceret vel episcopo, vel Summo Pontifici, præceptum illius capitis non impleret. Nam, cum parochus iurisdictionem habeat ab episcopo, episcopus à Summo Pont. pro comperto relinquitur, vt pœnitens, qui priuatis suis sacerdotibus confiteri solet, si ad episcopum, vel Summum Pont. recurrat, eisque confiteatur, multò etiam magis pręcepto confessionis satisfaciat. At, si quis contendere velit, & episcopum & Summum Pontificem appellari proprios sacerdotes, dicat, ideo proprios appellari, quia propriam habent iurisdictionem absoluendi: quam, scilicet, sibi propriè vendicant ex officio ordinario pascendi oues. In hunc igitur posteriorem sensum dubium est, an ex diuino iure sit necessarium confiteri proprio sacerdoti. Nam Armacanus lib. 11. De quæstionibus Armenorum, cap. 4. ex solo iure humano id existimat necessarium: cùm quilibet sacerdos in ordinatione sua acceperit potestatem remittendi peccata quorumcunq;. Idem quoque videtur insinuare D. Thomas. d. 17. q. 3. art. 3. q. 4. ad quintum: si literæ tantum superficies spectetur. Duran. etiam. 4. d. 19. q. 2. hanc Armacani opinionem asserit esse probabilem: hoc est, seclusa ecclesiæ lege, quemlibet sacerdotem quemcunque peccatorem absoluere posse: hanc tenuit Vuicleph, hanc demum nunc temporis Lutherani. At, hæc sententia defendi nulla ratione potest: quin exploratum haberi debet, præceptum de confitendo proprio sacerdoti, diuinum esse. Primùm, ex Concilio Florentino, vbi minister huius sacramenti definitur sacerdos habens autoritatem absoluendi, vel ordinariam, vel ex commissione superioris. Quapropter, sine huiusmodi commissione sacerdos alienus non est huius sacramenti ministet: atque proinde iure diuino tenemur proprio sacerdoti confiteri. Nam, confessio, quæ fit alteri ex facultate proprii sacerdotis, proprio sacerdoti fieri censetur. Præterea, capite, Si episcopus de pœnitentiis & remissionibus lib. 6. Bonifacius tradidit nulla consuetudine introduci posse, vt aliquis, præter sui superioris licentiam, confessorem sibi eligere valeat, qui eum possit soluere, vel ligare. Et tamen, si esset solum de iure positiuo, aliqua consuetudo posset præualere: vt patet in decimis soluendis: in comedendis ouis tempore quadragesimæ, & aliis eiusmodi ecclesiasticis legibus, quæ per consuetudinem contrariam abrogari possunt. Præterea, hoc videtur etiam definiri, in illo cap. Omnis, de pœnitentiis: vbi Innocentius, Licentiam (inquit) prius postulet & obtineat à proprio sacerdote: quum aliter illum alienus non posset absoluere, vel ligare. Ratioque id manifeste docet. Nam potestas iurisdictionis non habetur, nisi ab his qui subditos habent. At, non quilibet sacerdos ex iure diuino subditos habet, sed solùm pastores ecclesiæ, quibus oues Christi commisse sunt: ergo solus ille, cui ex officio est annexa cura animarum ex diuina institutione, iudex est, atque ex consequenti ad eum solum iudicialis sacramenti administratio pertinet. Erroneum igitur est hac tempestate, asserere, sacerdotem simplicem iurisdictionem habere, potestatemque soluendi: vnde & Martinus Quintus in concilio Constatiensi circa finem inter reliquas interrogationes ponit hanc: vtrum credat, autoritatem iurisdictionis Papæ & episcopi esse maiorem in soluendo ligandoque autoritate simplicis sacerdotis, etiam habentis curam, animarum. Vide Caietanum in additionibus. 3. partis, quęstione vnica, de ministro sacramenti pœnitentię: Turrecremata lib. 1. cap. 96. &. 97. &. 98. Nam in hanc sententiam conueniunt omnes scholastici autores: atque adeò D. Thomas. d. 19. q. 1. articu. 3. q. 1. &. dist. 17. q. 3. arti. 3. quæst. 4. Argumentum verò illud potissimum, quod opponitur ex ordinatione sacerdotum, quibus dicitur, accipite spiritum sanctum, &c. quoniam eisdem verbis dominus apostolis dedit potestatem iurisdictionis Ioannis. 20. cùm ibi fecerit eos iudices, & instituerit sacramentum confessionis, cuius eos quoque ministros effecit: respondetur, quòd eisdem quidem verbis ecclesia nunc posset tradere potestatem iurisdictionis omnibus initiatis: at re vera non tradit, sed solam potestatem ordinis necessariam ad absolutionem sacramentalem. Nam ille actus sacramentalis duplicem potestatem exigit: alteram ordinis, alteram iurisdictionis: neutraque sine altera satis est. Nam episcopus diaconus subditos quidem habet: sed, si tentet absoluere, nihil facit. Simplex quoque sacerdos ordinis potestatem habet: sed, quia caret iurisdictione, nihil facit absoluendo. Accipit itaque sacerdos quisque, cùm initiatur, per illa verba. Quorum remiseritis, &c. potestatem ordinis, quæ necessaria est, ad remittenda peccata: tametsi (vt retro diximus) iurisdictionem quoque accipiat ad remittenda venialia, &c. Quòd si quæras, vnde constare possit, ecclesiam ordinatis solam potestatem ordinis conferre velle: certè, ecclesiæ vsu constat, intentioneque prælatorum ordinantium. Non enim intendunt episcopi tradere iurisdictionis potestatem. Nam, & episcopus titularis cum ordinat, eisdem verbis id facit: cùm tamen nullos habeat subditos, &c. At verò, circa ea quæ dicta sunt, oriuntur aliqua dubia indigna prorsus, quæ à nobis prætereantur. Primum est: an, quando non est tutum confiteri peccata proprio sacerdoti, quia timetur, scilicet, vel scandalum, vel reuelatio confessionis, possit homo confiteri cui voluerit sacerdoti, si proprius negat facultatem alteri confitendi. Ad hoc, doctores graues asserunt, quòd, si, nec sacerdos proprius, nec episcopus volunt dare facultatem, tunc potest peccator confiteri cui maluerit. Id tenet Hostiensis in cap. Omnis vtriusque sexus, id videtur sentire magister. d. 21. ca. postremo: & Gratianus de pœnitentia. d. 6. circa finem: id Syluester in verbo confessor. 1. §. 6. & Ricardus. d. 17. ar. 3. q. 7. & Palud. eadem. d. q. 3. art. 3. & Adrianus. q. 5. de confessio dubio. 3. Id verò probant ex cap. vltimo, de pœnitentia. d. 6. vbi Vrbanus Papa, placuit (inquit) vt deinceps nulli sacerdotum liceat, quemlibet commissum alteri sacerdoti, ad pœnitentiam suscipere, nisi pro ignorantia illius, cui pœnitens prius confessus est. Est igitur argumentum, pro ignorantia proprij sacerdotis, licet adire ad alium sacerdotem, etiam sine proprij consensu: vt hic textus manifestè dicit, & glossa item eodem loco: ergo multo magis pro malitia, & cætera. Deinde confirmant hoc autoritate Augustini, lib. de vera pœnitentia, cap. 10. & refertur de pœnitentia. dis. 6. cap. 1. vbi Augustinus, & qui vult (inquit) confiteri peccata sua quærat sacerdotem, qui sciat ligare & soluere, ne ambo in foueam cadant, quam stultus euitare noluit. Præterea, sacerdos proprius in tali euentu tenetur dare facultatem: ergo, neget, satis fuerit petiisse: argumento capit. Licet, extra de regularibus. Nam (vt ibidem dicitur) prælatus indiscretè negans facultatem iustè petitam, priuilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate. Præterea, legislator non deficit in necessariis. Sed, quando sacerdos proprius est ineptus ad audiendam confessionem, vel ex ignorantia, vel ex malitia: confessionis necessitas instat, sicut & communionis: ergo in tali euentu iam legislator de confessione prouidit, vt etiam in articulo mortis quilibet sacerdos posset absoluere. His tamen argumentis præceptor meus bonæ memorię, commoueri non potuit, quin crederet, hanc opinionem esse, & minus tutam & irrationabilem. Idem tenuit Caietanus in Summa in verbo Absolutio ex parte absoluentis. Atque D. Thom. idem sentire videtur. d. 17. q. 3. arti. 3. q. 4. ad tertium: vbi dicit, quòd electio discreti sacerdotis non est nobis commissa, vt nostro arbitrio facienda sed de licentia superioris, si fortè proprius sacerdos esset minus idoneus ad apponendum peccato salutare remedium. Et ad quintum argumentum, expressè docet, quòd in quibus euentis probabiliter timet pœnitens periculum sibi, vel sacerdoti ex confessione: debet recurrere ad superiorem. vel ab eodem petere licentiam alteri confitendi: quòd si licentiam (ait) habere non possit, idem est iudicium ac de illo, qui non habet copiam sacerdotis. Nec. d. 21. in expositione literę huic sententiæ aduersatur. Nam, prius ex sententia propria asseruerat, quòd cum pœnitens habet sacerdotem ignorantem, ex facultate ipsius sacerdotis, vel superioris, debet alium petere prudentiorem. Cùm autem posterius subdit per coniunctionem aduersatiuam, quique tamen casus ponuntur, quibus licet confiteri alij, quàm proprio sacerdoti, sine eius licentia, &c. refert quidem aliorum opinionem: quam tamen ipse non probauit. Et certè eam nos reprobare debemus. Primùm ex cap. Omnis vtriusque sexus, vbi dicitur, quòd si quis alieno sacerdoti voluerit iuxta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet, & obtineat à proprio sacerdote, cùm aliter illum non possit soluere vel ligare. Ad hoc respondet Adrianus, quòd cum Innocentius dicit, licentiam postulet & obtineat à proprio sacerdote, subintelligendum est, vel à iure. In casu autem de quo loquimur, pœnitens habet à iure facultatem obtentam, scilicet, ex illo cap. vltimo de pœnitentia. d. 6. At, hæc solutio non est idonea, tum, quia ius illius capituli antiquius erat Concilio Lateranensi, cùm Vrbanus secundus sub quo illud decretum est multis annis præcesserit Innocentium tertium, qui illius capitis, Omnis vtriusque sexus fuit autor: tum, quia cùm supponit Innocentius iustam causam in petendo, & addat, licentiam petat, & obtineat: consequenter insinuat, licentiam petitam & negatam in causa iusta, non sat esse, vt alius possit absoluere, quamuis iustè petita malè negatur. Tum, quia hæc facultas, per quam fit exceptio à decreto Concilij generalis, nusquam habetur in iure: vt ex argumentorum solutione patebit. Tum demum, quia per hanc exceptionem aperitur ianua multis incommodis, eisdemque absurdissimis. Nam, & vnusquisque facilè sibi persuaderet, suum parochum esse ignorantem, indeque eligeret facultate iuris confessorem: & idem quoque in casibus reseruatis fieri eadem ratione posset, vt videlicet, quando nollet prælatus vel ex ignorantia, vel malitia, iustè petitam concedere facultatem, hanc sibi ex concessione iuris pœnitens assumeret. Quibus profecto qui non mouetur, hunc nihil horum reputauisse certo scio. Præterea, mortuo proprio sacerdote, non potest ille de quo loquimur, cui maluerit confiteri: ergo nec viuente, & facultatem negante. Præterea, si proprius sacerdos nominatim excommunicaretur, vel esset percussor clerici manifestus, non liceret parochianis cuilibet confiteri, sed solùm illi, quem episcopus, vel Papa prouiderit. Fac denique (id quod vsu venire potest) vt proprius sacerdos ex malitia, vel animi perturbatione, nolit confessionem cuiusquam audire: tunc quæro, an parochianus possit alieno sacerdoti pro suo arbitratu confiteri. Ac posse quidem nullus, nisi indoctus & temerarius admittet. Quòd si non potest, certè nec poterit, propter ignorantiam vel scandalum proprij sacerdotis alieno sine superioris facultate confiteri. Ad primum argumentum, quòd Vrbanus loquitur de pœnitentia publica iniuncta à sacerdote, cui pœnitens prius confessus est, vt ipse etiam textus expressit. Docet autem Summus Pontifex, pœnitentiam publicam iniunctam à parocho, in propria ecclesia esse faciendam, non in aliena parochia. Ac præterea docet, alium sacerdotem pœnitentiam iniunctam à priore confessore, non debere aut commutare, aut relaxare, nisi prior sacerdos adeò fuerit imprudens & ignarus, vt pœnitentiam indiscretam indixerit: tum enim si imprudentia fuerit manifesta, sacerdos secundus poterit pœnitentiam suo consilio moderari. Imò, in ecclesia olim, vbi erant plures sacerdotes, qui æquè poterant populi confessiones audire, si quis pœnitens vni illorum sacerdotum se commissiset, crediderim equidem iure optimo cautum esse, vt postea quàm illi peccata sua fuerat confessus, atque illius consilio pœnitentiam salutarem acceperar, ab alio sacerdote non susciperetur ad pœnitentiam, nisi forsitan prior fuisset ineptus, & imprudens. Erat autem ea lex iusta: primùm, ne identidem mutatis animorum medicis salus ipsa spiritualis pœnitentium prępediretur: deinde, ne pœnitens seueritatem iustam prioris iudicis, cui se commiserat, veritus apud iudicem alium, remissionem quæreret: quod nostra hac tempestate quidam facientes, dum prę pudore sacerdotes graues & probos, quibus se permiserant, fugiunt, nouosque quærunt, vel incognitos, experimento suo discere possunt, quàm parùm in salute spirituali prouehantur. Reliqua omnia faciliora sunt quam quæ nos morari debeant, qui ad alia grauiora properamus. Aliud quoque dubium est, idq́ue grauissimum, an habens facultatem à proprio sacerdote eligendi confessorem, possit eligere quemlibet sacerdotem, etiam aliàs non probatum, nec expositum. Ad hoc Gabriel. d. 17. q. 2. articu. 3. tenet partem affirmatiuam: idem tenet Syluester, in verbo confessor. 1. §. 5. Idem quoque Adrianus post quintam quæstionem de confessione, dub. 1. Referunt q́ue in hoc Hostiensem de pœnitentiis, cap. Omnis & Panormit. Clement. 1. De priuilegiis: breuiter, hæc est communis opinio iuniorum: quàm suadent imprimis ex capi. finali de pœnitentiis, vbi dicitur: Permittimus episcopis, & aliis superioribus, nec non minoribus prælatis exemptis, vt etiam præter sui superioris licentiam, prouidum & discretum sibi possint eligere confessorem. At ex vi huius priuilegij non oportet eum, qui aliàs est probatus confessor eligere: ergo nec qui à Summo Ponti. vel episcopo facultatem habet eligendi confessorem, tenetur eligere aliàs probatum & examinatum. Præterea, simplex sacerdos ab ordinatione sua habet potestatem absoluendi: sed quia deest illi materia, circa quam posset illam exercere, idcirco non absoluit. At, pœnitens qui habet facultatem à proprio sacerdote, præstat se subditum confessori, quem eligit. Talis igitur absolutio, cùm habeat materiam, erit valida. Tertio. Summus Pontifex, per hoc solùm quòd voluntariè subiicit se simplici sacerdoti, eo ipso dat materiam conuenientem absolutioni sacramentali: ergo & quilibet Christianus, qui habet facultarem à proprio sacerdote, vbi primum se voluntariè subdit sacerdoti simplici, &c. Quartò. Quia aliàs diploma Pontificium nihil daret: nam eligere confessores iam expositos, videlicet fratres præsentatos episcopis, & ab ipsis probatos sine diplomate fideles poterant: ergo per tale priuilegium conceditur eis facultas eligendi aliàs non probatos. Contrariam sententiam tenet glossa super illud caput, Omnis vtriusque sexus: & super Clementinam primam De priuilegiis. Et certè hæc opinio glossæ, non est contemnenda. Nam, vt in cap. 2. De pœnitentiis in sexto dicitur, in generali concessione illa non veniunt, quę non esset quis verisimiliter in specie concessurus: sed inter sacerdotes simplices, non examinatos, sunt multi ignorantissimi & perditissimi, quibus si exprimerentur in specie: non fit verisimile, superiorem talem facultatem concessurum: ergo, &c. Et confirmatur: nam, si Summus Pontifex institueret iudices in foro interiori omnes sacerdotes simplices sine aliquo examine & probatione, peccaret mortaliter, quod non est existimandum de Summo Ponti. in generali & publica concessione: & tamen re vera, si daret facultatem eligendi quemlibet sacerdotem, eo ipso facit vniuersos sacerdotes, etiam stultissimos, iudices in foro interiori: quod, nisi prælatis pestilentissimis tribuere, indignissimum est. Confirmatur vltimo. Quia Summus Pontifex in diplomate semper notat, se concedere facultatem eligendi confessorem idoneum. Idoneus autem in iure appellatur, qui habet publicam iuris sufficientiam. Verbi gratia. Religiosus præsentatus episcopo iuxta normam Clementinæ, Dudum, de sepulturis. Item clericus examinatus, & probatus ab episcopo, licet aliàs non habeat iurisdictionem, per probationem tamen factus est idoneus, &c. Propter hæc argumenta, quæ videlicet mihi magnam faciunt fidem, ego tenui semper, teneoque, quòd si sacerdos aliàs est ṕrobatus, ab episcopo, vel eius vicario, iuxta morem, quem episcopi seruant bene instituti, tum, per facultatem eligendi confessorem, siue à parocho, siue ab episcopo, siue à Pont. Summo concessum, potest eligi, etiam si aliàs nullos subditos haberet, nullam ve penitus iurisdictionem. At, si quis sit reprobatus ab episcopo, vel à visitatore reiectus, tanquam stultus & ineptus: eiusmodi non potest eligi per clausulam eligendi confessorem. Atque idem omnino de illo sentio, qui non est examinatus, & probatus à pręlato, iuxta formam præscriptam vel lege, vel consuetudine. Quia sententia contraria, vt minimum, ianuam facit potentissimam ad perniciem populi Christiani, dum indiscriminatim eliguntur ab ignorante plebe sacerdotes ignorantissimi: atque vtinam, qui illam opinionem inuexerunt, prudentiore consilio incommoda, & sacrilegia quæ exinde consequuta sunt, considerassent. Præterea, ridiculus esset, imò nefarius Summus Pontifex, si examen & probationem idonei confessoris, relinqueret arbitrio cuiuslibet popularis, non minus quam, si examen iudicis ecclesiastici in foro exteriori, aut sutoribus, aut sartoribus committeret. At, per illam opinionem, quam refellere conamur, quilibet idiota, & vulgaris homuncio pro suo arbitratu potest vt eligere confessorem, ita quoque expendere ac probare. Atqui, quanto satius est, ratione Christiana duce, credere, duo esse præcepta necessaria: alterum, ne quis alieno sacerdoti confiteatur: alterum ne quis sacerdos non examinatus confessiones audiat. Nempe, si hæc præcepta duo, vt neceslum est, admittimus, per facultatem eligendi confessorem, soluitur pœnitens ab obligatione confitendi proprio sacerdoti: quod primo præcepto iubebatur. At, non soluitur sacerdos à præcepto, quo videlicet astringitur ne confessiones audiat non examinatus. Quare, semper peccabit mortaliter contra illud secundum præceptum, si audierit confessiones non probatus. Non est autem verisimile, eiusmodi sacerdotibus iurisdictionem esse collatam: qui, quoniam iure optimo, audire confessiones inhibentur, si audiant, mortalis peccati rei efficiuntur. Præterea, si Summus Pontifex, omnes tales constituit iudices: non posset episcopus condere legem, vt illi non audiant confessiones, nisi prius examinati. Atque adeò ne posset quidem stulto sacerdoti confessoris officium prohibete: esset: enim perinde ac si prętor iuberet, ne delegatus à principe iudicaret. Et item, prælati religionum, qua autoritate possent punire religiosos non expositos & examinatos, cum per hæc diplomata eliguntur in confessores. Nam, si generalis ordinis, aut prouincialis faceret me iudicem alterius religiosi, non intelligo quo pacto inferior possit prohibere. Quemadmodum, si daret mihi prouincialis facultatem cœnandi, aut constitueret me vicarium monasterij: ignoro prorsus qua autoritate prior illud impediret. Et tamen fatentur omnes, eiusmodi leges, ab episcopis vel prælatis monasteriorum ferri optime posse, quippe vt necessarias ad rectam & populi Christiani, & monachorum institutionem. Denique (vt semel finiam) rogo eos, qui oppositam opinionem defendere volunt, an sacerdos depositus auto ritate publica, ac degradatus, possit eligi per generalem concessionem eligendi quemlibet sacerdotem. Quod si neges (ne theologus insanus habeare, iam quæro rursum, quis possit eligi, cum detur in diplomate facultas eligendi quemlibet sacerdotem? Dices forsan, excipitur depositus, & degradatus: quemadmodum & excommunicatus nominatim, & percussor clerici manifestus, quoniam eiusmodi sacerdotes legibus ecclesiæ peculiaribus, à sacramentorum administratione reiecti sunt: beneuolo: hoc enim tuo te gladio iugulare possum: nam, & sacerdotes non probati, seu reprobati ab episcopis, atque eorum visitatoribus legibus certis arcentur à sacramenti huius administratione. Ad argumentum itaque primum, concedo antecedens: supponitur enim episcopos & prælatos electuros esse confessores peritos: nam ad illos iure pertinet examen, & probatio confessorum. Nego tamen consequentiam: quoniam ad populares non spectat, sua electione idoneos facere confessores & iudices, sed ex iam probatis vnum quemlibet eligere. Imò ex illo cap. potest fieri argumentum pro nostra sententia: Prouidum (inquit) & discretum sibi possint eligere confessorem. Quòd si episcopi ex illo priuilegio, improuidum & indiscretum diligere nequeunt, cur concedamus hominibus vulgi, vt si elegerint ineptissimum & improuidissimum sacerdotem, quod absurdissimum est, id ex priuilegio Summi Pontificis consequatur. Ad secundum, iam respondimus, sacerdotem non habere potestatem iurisdictionis ad ordinatione sua. Nec ad hanc potestatem satis est, quòd peccator se præbeat materiam, & subditum sacerdoti: hoc enim verum esset si autoritas absoluendi esset iudicis arbitri: qui, scilicet, per voluntariam subiectionem reorum, iudicandi acciperet potestatem. At retrò nos ostendimus, sacerdotes autoritatem iudicandi non à populo, sed à Deo accepisse nec hanc ex iure diuino quoslibet sacerdotes habere: sed solos pastores: vel eos qui à pastoribus fuerint delegati. Ad tertium, nego antecedens: sed, sicut ante diximus, sacerdos electus à Papa, à Christo immediraè accipit iurisdictionem, &c. Ad quartum: nego consequentiam: nam, non omnis examinatus & probatus, iudex meus erat constitutus. Sunt enim in ciuitate & alij parochi præter meum, & alij quoque probati ab episcopo: qui per probationem facti sunt idonei, vt eligi possint in iudices. Datur ergo facultas eligendi ex examinatis quemcunque ego voluero: id enim rationabiliter concedi poterat sed eò amplius, non nisi irrationabiliter. Quod autem additur, etiam de ordine mendicantium, mirum est, si nos torqueat, velimusque in apicibus diplomatum esse mysteria: pari enim argumento crederemus irregularitatem esse mentalem. Magis nos terret consuetudo recepta, quæ cùm tot autorum grauissimorum sententia confirmetur, probabili ignorantia excusari potest. Sed, an hæc consuetudo ius absoluendi conferat, incertum est. Sola nanque ea ius hoc præstat, quam prælati vident, & tacent: vt episcopi videntes sacerdotes simplices mutuo se absoluere, interpretatiuè & implicitè concedunt huiusmodi iurisdictionem. Sed, quòd Summus Pontifex hanc consuetudinem sciat, quæ videlicet apud Hispanos maximè inualuit, me profecto fugit. Quamobrem, in sacramento adeò necessario, non existimo tutum, huic nos periculo committere, vt eligamus sacerdotem, cui forsitan Summus Pontifex autoritatem absoluendi minimè concesserit. Iam, si hinc colligere velis, ne viros quidem peritissimos eligi posse, si non fuerint ab episcopo probati, etiam si theologiæ sint professores: huic ego respondeo, eiusmodi viros in theologia magistros, autoritate publica haberi probatos: non enim solent ab episcopis examinari. Si quis verò sit quamlibet doctus, nec autoritare publica gradus theologici conprobatus, nec ab episcopo, implicitè saltem permissus confessiones audire: hunc non probatum, nec examinatum eligere equidem non auderem. Satago enim per certa media certa facere, & vocationem, & salutem meam. Atque in sexti principalis argumenti. explicationem hæc satis dicta sint. Septimum verò id quærit, an venialia peccata teneamur confiteri. At, certissimum est minimè teneri. Primum ex communi omnium theologorum consensu: deinde, ex communi ecclesiæ consuetudine: qua post confessionem mortalium, nullus Christianus solicitus est de confitendis venialibus. Item, ex D. Augustini testimonio in Enchiridio. ca. 71. & refertur de pœnitentia. d. 3. cap. de quotidianis. habeturque idem in lib. de ecclesiasticis dogmatibus capi. 53. Præterea, qua ratione iure diuino teneremur aliqua venialia confiteri, pariter & omnia: quod non modo grauissimum esset, verumetiam impossibile. Et, cùm dolore de venialibus non sit necessarius: ne confessio quidem venialium necessaria est. Ad argumentum igitur respondet Adrianus. q. 4. de confessione, art. 1. ad quartam confirmationem: quòd testimonium illud Ioannis, solùm procedit de peccatis mortalibus. Et quantum ego sentio: de his directè & primario dominus loquitur, quæ videlicet sicut sacerdotes absoluendo remittunt, ita non absoluendo retinent. Non est enim verosimile, æquiuocè accipi peccati nomen in illo eodem contextu, vt videlicet in ordine ad verbum, Remiseritis, capiatur pro mortalibus & venialibus: in ordine verò ad verbum retinueritis pro solis mortalibus. Et cùm potestas remittendi, & retinendi huic concessa sit potestas clauium ad apariendum, & claudendum regnum cœlorum, non comprehendit directè venialia per quæ regnum cœlorum non clauditur. Sed cùm obiicitur, peccata venialia non esse materiam huius sacramenti: quia Christus hîc non loquitur de venialibus, vbi tamen instituit huius sacramenti materiam, ita fieri vt confessio venalium non esset sacramentalis contra Magistrum, atque omnes doctores scholasticos. Imò contra ecclesiæ sensum credunt enim fideles accipere absolutionem sacramentalem, cùm venialia sacerdotibus confitentur: nec sacerdotes vsurparent sibi potestatem iudicandi de venialibus, nisi eam à Christo domino accepissent. Ad hanc (inquam) obiectionem, respondetur, quòd qui concedit maius, ex consequenti concedit & minus. Nam, si princeps committit mihi remissionem grauissimorum scelerum, sine dubio intelligitur concessisse remissionem leuiorum. Nec est eadem ratio de potestate remittendi: quoniam si maiora peccata retineri dicuntur, non exinde censentur retineri minora: quæ videlicet multis aliis modis remitti possunt. Sed oritur tamen dubium, an saltem ex præcepto ecclesiæ teneantur homines venialia confiteri. Nam, in cap. Omnis vtriusque sexus, De pœnitentiis, confiteatur (inquit Innocentius, omnia peccata sua semel in anno: omnia inquit: & cùm constitutio illa obliget omnes, nullo excepto, sequererur, ecclesiam in hac lege supponere, omnes fideles singulis annis peccare mortaliter, si sola mortalia præcepit confitenda. Et confirmatur ex eo enim quod dicit Decretalis, Omnis vtriusque sexus, &c. vniuersi obligantur ad pręceptum communionis in paschate, siue mortaliter peccauerint, siue non: ergo, & ad præceptum confessionis: vnde, in Clementina. 1. De statu monachorum, confessio venialium monachis pręcipitur semel in mense. Omnibus igitur fidelibus semel in anno præcipitur: vt & Diuus Thomas videtur insinuare. d. 17. quæstione. 3. art. 1. q. 3. At verò huic quæstioni respondet egregiè Caietanus. 3. parte. q. 65. art. 2. ad quartum: & in additionibus. 3. partis. q. 1. De confessione, statutum ecclesiæ non obligare eos, qui solùm habent venialia peccata. Primò, quia lex illa de confessione semel in anno facienda, limitatio est diuini præcepti, quantum ad tempus: sed præceptum diuinum non comprehendebat habentes venialia peccata, &c. Secundo quia, vt D. Tho. argumentatur articulo illo proximè citato ad tertium argumentum, decretalis illa dicit omnia peccata, quod de venialibus intelligi non valet: nemo enim omnia venialia potest confiteri. De mortalibus itaque solùm intelligitur, sicut & illud concilii Florentini definientis, ad integritatem confessionis pertinere, vt peccator omnia peccata, quorum memoriam habet, confiteatur. Tertiò ex eo quod dicit, proprio sacerdoti: peccata autem venialia non exigunt proprium sacerdotem. Postremò quia ecclesia confessionem voluntariam ocultorum præcipere non potest esset enim grauissimum onus, sine causa necessaria, cum aliis multis modis veniale peccatum remitti possit. Atque hæc est communis theologorum doctrina. Nam argumenta contraria facilè soluuntur: præter illud vltimum: cui respondetur, eam Clementinam obligare quidem monachos ad menstruam confessionem venalium, non tamen sub mortali, vt patet ex pœna subiuncta, quæ non adeò grauis est. Ac, de confessionis præcepto quidem quoniam fuse varieque disseruimus dictum poterat videri satis, nisi illa quæstio consequenter occurreret, de tempore, quo, iure diuino confiteri tenemur. Quam ego quæstionem si nunc omitterem, in iustas multorum reprehensiones incurrerem. Et quidem, nonnulli existimant, satis esse (quòd ad diuinum ius attinet) semel in vita peccata confiteri: quia non est (inquiunt) maior ratio, quare obligemur magis in vno tempore, quam in alio: ex lege quippe Dei, nec post horam, nec post diem, nec post mensem, nec post annum, confessionis vinculo astringimur. Nam, quod Innocentius quartus, super caput, Omnis vtriusque sexus, & Archidiaconus super caput, Ille rex, de pœnitentia. d. 3. tenuerunt: obligari, scilicet, homines ad statim confitendum: vno theologorum consensu explosum est: & à D. Thom. d. 17. q. 3. art. 1. q. 4. duobus irrefragabilibus argumentis refeliltur. Quorum alterum sumitur ex sacramento baptismi multò magis necessario, ad quem tamen illico suscipere non tenemur. Alterum, ex natura præcepti affir matiui, quod non protinus obligat. Ius itaq́ue diuinum nullum certum tempus confitendi præscribit. Hæc differunt ab his, qui confessionem semel in vita faciendam definire volunt. Ad falluntur tamen. Nam, semel in vita de omnibus peccatis confiteri, est impossibile: magna enim ex parte obliuione delerentur. Quam ob rem lex de integritate confessionis, plurimum fraudaretur: ad quam pertinet, omnia peccata mortalia confiteri. Quocirca dicendum est, Christum domi non tulisse leges aliquas communes, quas ecclesia postea ad tempus aut etiam locum, peculiariter determinaret. Præcepit enim Christus dominus, in ecclesia sua episcopos esse, sed non reliquit pro singulis diœcesibus definitos. De Dei cultu, festisque seruandis diuinum præcetum est, sed certum tempus euangelium non præscripsit. Eiusmodi itaque præcepta commodè seruari non possent, nisi ecclesia quædam vel loca, vel tempora præfiniret. Nan, (vt posterius hoc exemplum persequamur ridiculus esset, qui præceptum de Dei cultu sese arbitraretur implesse, semel in vita ab opere seruili quiescendo. Sic ergo, præcepta de sumenda eucharistia & confessione reliquit Christus, nec re vera potest determinari ex solo diuino iure, pro quo tempore hæc præcepta nos obligent. Siue dicamus semel in vita, seu potius in mortis articulo, nihil dicimus prorsus: sed tunc obligamur, quando ecclesia definierit. At, hoc est (inquies) de iure positiuo, semel videlicet in anno confiteri: fateor: sed citra ius hoc humanum quoad certum tempus confessio limitatur, diuina de confessione lex incommodè seruaretur. Sed sunt tamen aliqui casus, in quibus ius ipsum diuinum obligat ad confitendum. Primus est, in periculo mortis. Secundus, cum quis voluerit eucharistiam sumere, si reus est peccati mortalis: tunc enim habet pręcedere confessio iuxta Christi institutionem. Tertius est, ratione periculi carendi confessore, quem nunc habeo: non habiturus tempore necessario. Nam quartus de confessione quotanni, non solius diuini pręcepti est, sed diuini limitati ac definiti per humanum: ita vtriusque iuris violatio vnicum peccatum est: quoniam ambo illa præcepta vnicum actum iniungunt, & alterum est alterius determinatio. Quintum verò, quem Durandus adiecit. d. 17. q. 10. & Palud. eadem distinctione: quem Adrianus quoque refert. q. 3. De confessione: sed ratione conscientiæ scrupulosæ nos existimamus superuacaneum. Non enim obligat præceptum de confessione in tali euentu: sed ipse habens erroneam conscientiam sese ligat, quamdiu non deponit talem errorem. Quemadmodum ergo in cæteris præceptis affirmatiuis, cùm quærimus, quo tempore obligent vanum forsitan esset: duo tempora prescribere, alterum ex necessitate, alterum ex errore conscientiæ: ita quoque, cùm euenta & casus enumeramus, quibus præceptum de confessione ligat: is qui recensetur ex errore conscientiæ, superuacuus videtur esse, imò, re vera, falsus, si naturam & obligationem huius præcepti, de quo disserimus, consideremus. Quatuor igitur illi nobis explicandi sunt, idq́ue quàm maxima breuitate. Circa primum casum, diligenter aduertendum est, non idem esse hoc sanè loco, periculum mortis, & articulus mortis. Est namque periculum mortis in his duntaxat, vnde mors frequenter solet accidere: etenim in hastarum ludo, in agitatione taurorum, in nauigatione placidi maris, quamuis interim mors sequatur, non est tamen periculum mortis: sed in bello, in mari vehementer turbato, in partu fœminæ, de cuius morte probabiliter propter causas naturales timeretur, periculum mortis agnoscimus: quod certè viri prudentis arbitrio, magis quàm disputatione theologica definiendum est: vt quis morbus periculosus sit & lætatis prudentis medici finiat arbitrium. At articulus mortis, si nominis vim, & proprium vsum spectes, non idem est. Cùm enim conceduntur per diplomata casus reseruati in mortis articulo, non intelliguntur concedi in quocunque periculo, sed quum regulariter certa mors est, aut à morbo vel vulnere, aut ab exteriori vi: vt cum quis mortis pœna damnatur. Idem intelligo cum doctores asserunt in mortis articulo, quem libet sacerdotem posse absoluere ab omnibus quemcunque peccatorem. Non enim qnemcunque aut nauigaturum, aut congressurum cum inimicis: quilibet sacerdos potest absoluere, etiam vbi periculum est. Quod si hæc sententia scrupulosa esse videatur, parati sumus eam retractare, cum aduersarius (si quis erit) idoneas causas contrariæ opinionis reddiderit. In secundo verò casu Caietanum habemus repugnantem. 3. p. q. 80. arti. 4. & in summa, in verbo communio. 1. ad Corint. 11. in illa verba, probet autem se ipsum homo, &c. Imò cùm huius erroris esset ab academia Parisiensi notatus, respondit, non ex suo capite id asserere, sed ex Pauli testimonio, atque sententia. Nec huius opinionis primus autor Caietanus fuit: sed eam prius Ricardus tenuit in. 4. d. 17. art. 3. q. 6. Petrus quoque Palud. eadem d. q. 2. sentire videtur, non esse mortale peccatum sine confessione ad eucharistiam accedere, si homo alias contritus est. Idem etiam sequitur Adrianus. q. 3. de confessione: & Abbas in cap. De homine in celebra. missa. Suadetur autem hęc opinio primùm ex eo apostoli testimonio, prioris ad Corin. 11. probet autem seipsum homo, & sic de pane illo edat. In quæ verba Cris. homil. 18. Non iubet (inquit) vt alter alteri probetur, sed ipse sibi, non publicum faciens iudicium, & sine teste argumentum. Eadem ferè Theophilactus in eundem Iocum. Neminem (inquit) tibi ipsi iudicem proposuerim, ipse te proba, & sic de pane illo ede, &c, Præterea, si diuinum præceptum esset, id ex sacris literis colligeretur: non enim nobis licet diuina præcepta pro nostro arbitratu fingere. Cum ergo nusquam huiusmodi lex reperiatur, certè qua facilitate inuehitur, eadem quoque reiicitur. Præterea, sunt euenta quædam, in quibus licet sine præuia confessione eucharistiam sumere: primùm villulis, vbi non est copia confessoris. Deinde, vbi homo se infamaret, si non perficeret rem diuinam: vt si sacerdos post sacrificium inceptum recordaretur alicuius mortalis peccati, &c. esset enim infamia tum vocare confessorem. Tertio etiam, propter reuerentiam sacramenti: vt si post consecrationem, solus esset cum alio sacerdote, & post consecrationem calicis, aliquod mortale veniret in mentem: ne sacrificium rumpatur, poterit sacerdos sine confessione eucharistiam sumere, vt communis theologorum opinio credit: hæc autem non licerent, si iure diuino confiteri ante eucharistiam teneremur. Præterea præcepta affirmatiua obligant in casu necessitatis, iuxta commune theologorum prouerbium. At quando sanus sumit eucharistiæ sacramentum, videlicet, ex consilio, & deuotione, non est casus necessitatis: ergo in tali euentu pręceptum de confessione non obligat. Adhæc si homo tenetur ante eucharistiam confiteri, id, ob eam rationem maximè, quod purus & gratus Deo debet ad hoc sacramentum accedere. At, exinde pari argumento ratiocinaremur, ministraturum aliquod sacramentum debere prius confiteri, si quod peccatum mortale commiserit. Nam sacramentorum administratores mundos, Deoq́ue acceptos esse oportet, nisi velint esse sacrilegi. Præterea ad alia sacramenta suscipienda, vt confirmationem, ordinem, matrimonium, nullo diuino præcepto priùs confiteri tenemur: ergo nec ad sumendum eucharistiæ sacramentum: par enim causa, aut in omnibus, aut in nullis sacramentis obligabit. Denique in ca. Omnis vtriusque sexus de pœnitentiis Innocentius iubet, vt omnis Christianus semel quidem in anno confiteatur omnia peccata sua, eucharistiam autem sumat in paschate. Quòd si hæc duo sacramenta connexa essent, essetque necessarium ante eucharistiam confessionem facere, non dixisset Concilium, semel in anno confiteatur: sed, ante pascha confiteatur: vt id temporis percipiat eucharistiæ sacramentum. Hæc dicuntur ab his, qui nobiscum, in hoc secundo casu pugnare volunt. Quem tamen plerique Theologi omni vi & ratione astruere conati sunt: idq́ue adeò effecerunt, vt nostra hac tempestate Caietani placitum vnanimi consensu doctorum & piorum fuerit explosum. Ac re vera, non existimo huiusmodi Caietani sententiam inter opiniones probabiles esse reponendam: sed qua tamen nota inuri à theologis iure possit, alii doctiores iudicabunt. Nam, Caietano tantum schola debet, homini alioqui de repub. Christiana maximè merito, vt quoad fieri per pietatem licet, parcere ei iure optimo, summisque rationibus debeamus. Nostra igitur eademque communis theologorum sententia primùm ostenditur ex eo, quod D. August. principium sumit. 4. lib. de baptismo contra Donatistas, capi. 24. in hæc verba. Si quisquam in hæc re autoritatem diuinam quærat, quod vniuersa tenet ecclesia, nec Conciliis institutum, sed semper retentum est, non nisi apostolica authoritate traditum, rectissimè creditur. Ex hoc itaque principio fit argumentum. Nam viri pii ab ineunte ecclesia confessionem eucharistiæ præmittendam censerunt. Nec id ab aliquo, aut Concilio, aut Pontifice præceptum est. Apostolica igitur authoritate traditum retinemus, vt & alia nonnulla, quæ non, nisi verbo tenus, apostoli à Christo receperunt: nobisque tanquam viuæ vocis oracula tradidere seruanda. Quòd vero consuetudinem hanc confitendi ante eucharistiam, quam modo ecclesia seruat, à patribus acceperit, atque adeo apostolis, quæ sequuntur testimonia manifestant. Eusebius im primis. 6. historiæ ecclesiasticæ ca. 25. de Philippo (inquit) imperatore traditum nobis est, quòd cùm in die paschæ communicare mysteriis voluisset: ab episcopo loci non prius est permissus, nisi confiteretur peccata sua, & inter pœnitentes staret: nec vllo modo copiam sibi mysteriorum futuram, nisi prius per pœnitentiam culpas diluisset, ferunt igitur, libenter eum, quodam sacerdote imperatum fuerat suscepisse diuinum sibi in esse metum, &c. Nec huic loco potest occurri, ex eo quòd Eusebius de publica confessione sermonem facit. Nam quæ ratio est de confessione publica in ordine ad peccata publica, eadem prorsus est de confessione secreta in ordine ad peccata secreta. Quòd enim, vel publicè vel ocultè confessio fiat, qualitas sacramenti est, non substantia. Et sicut ante diximus, Christus quidem, confessionis legem tulit: eam verò, vel secretam, vel publicam fieri, rationi ac prudentię naturali dereliquit. Sozomenus deinde, li. 9. historiæ tripartitę cap. 35. hanc consuetudinem ab antiquissimis temporibus Romanos Pontifices conseruasse, testis est. Idemque testatur Nectarium episcopum, quibusdam suadentibus, vt singulos ad communicandum iudicio conscientiæ suæ relinqueret, illam antiquitatis consuetudinem substulisse. Autor item libri de ecclesiasticis dogmatibus cap 53. Quem mortalia (inquit) crimina post baptismum commissa premunt, hortor prius sacerdotis iudicio reconciliatum, communioni sociari, si vult non ad iudicium & condemnationem sui eucharistiam percipere. Circunfertur prærerca inter Augustini opera libellus quidam ad Comitem de saluatribus documentis: quem quidem librum Erasmus licet D. Augustini neget esset, non negat tamen esse hominis pii. In huius itaque capite. 33. hæc verba sunt. Quando corpus Christi accipere debemus, antea ad confessionem debemus recurrere, si peccata obnoxia in nobis senserimus, ne cùm Iuda proditore, diabolum intra nos celantes, pereamus. Augustinus in super in epistola. 118 ad Ianuarium non reprobat, quod ex ore disputantis dicitur, si tanta est plaga peccati, autoritate antistitis debet quisque ab altari remoueri, ad agendam pœnitentiam, & eadem autoritate reconciliari: hoc est enim indignè accipere, si eo tempore accipiat, quo debet agere pœnitentiam: non vt arbitrio suo, cùm libet, vel auferat se communioni, vel reddat. Cyprianus verò multis locis huius rei testis est. Nam in epistola. 54. tertii libri, quæ scribitur præsbyteris & diaconis, Cum in minoribus (inquit) peccatis agant peccatores pœnitentiam iusto tempore, & secundum disciplinæ ordinem ad exomologesim veniant & per manus impositionem episcopi & cleri, ius communicationis accipiant, nunc crudo tempore nondum restituta ecclesiæ ipsius pace, ad communicationem admittuntur: & nondum pœnitentia facta, nondum exomologesi finita, nondum manu eis ab episcopo, aut clero imposita, eucharistia illis datur, cum scriptum sit, Qui ederit panem, aut biberit calicem domini indignè, reus erit corporis & sanguinis domini. Sed nunc illi rei non sunt, qui minus scripturæ legem nouerunt: erunt autem rei, qui præsunt, & hæc fratribus non suggerunt, vt faciant omnia cum Dei timore, & cum data ab eò & præscripta obseruatione: hactenus Cyprianus, Et paulò post, de his qui hanc traditionem non seruant: Contempta (ait) domini lege & obseruatione, quam iidem martyres & confessores tenendam mandant, ante reditum nostrum communicant cum lapsis & eucharistiam tradunt. Ea dem ferè refert epistola. 18. eiusdem libri: in sermone autem. 5. De lapsis, Contra Euangelii vigorem (inquit) contra domini ac Dei legem, temeritate quorundam laxatur incautis communicatio, irrita & falsa, periculosa dantibus, & nihil acci pientibus profunda. Et inferius, Ante expiata delicta, ante ex omologesim factam criminis, ante purgatam conscientiam manu sacerdotis, pacem putant esse, quamquidam verbis fallacibus venditant. Et infra de peccatis, & confessione secreta, (Nequis existimet solum de publicis esse sermonem) ita disserit. Qui quamuis nullo sacrificii, aut libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc vel cogitauerunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei, dolenter & simpliciter confitentur, exomologesim concientiæ faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam paruis, licet, & medicis vulneribus exquirunt, scientes scriptum esse, Deus non irridetur: & multa alia, quæ gratia breuitatis omittimus. Pręterea leo Papa in epistola. 69. ad Theodorum episcopum, foro Iuliensem: referturque de pœnitentia. d. 1. ca. Multiplex: Mediator (inquit) Dei & hominum hanc præpositis ecclesiæ tradidit potestatem, vt confitentibus pœnitentiæ satisfactionem darent, & eadem salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Hugo etiam de sancto Victo. in libro de ecclesiastica potestate ligandi, atque soluendi, (quem refert Gabriel lect. 7. cano) Audacter, inquit, dico, si ante sacerdotis absolutionem ad communionem corporis Christi quis accesserit, pro certo sibi iudicium manducat & bibit, etiam si vehementer doleat & ingemiscat. Præterea, præceptum de ieiunio quadragesimali (iuxta Gaietani sententiam) non est scriptum: & tamen non licet in dubium vertere, an ieiunij ecclesiastici violatio, peccatum mortale sit: eo quòd Christiani etiam sine scripta lege ita ieiunant, vt reos grauis mortalisque peccati se existiment, si ieiunium soluant. At, viri sancti, actimentes Deum, cùm homo habet in promptu idoneum sacerdotem, eiusmodi condemnant, si accedat ad eucharistiam sine præuia confessione. Nec quisquam inter fideles vir bonus & sapiens ausus est vnquam post mortale peccatum ad eucharistiam sine pręuia confessione venire. In mente igitur cuiusque fidelis scriptum est, & in animo quasi insculptum de confessione ante eucharistiam facienda præceptum. Præterea suadetur id, ex eo quod habetur Matthæi. 5. Si offers munus tuum ad altare, & ibi recordatus fueris, quòd frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare, & vade prius reconciliare fratri tuo. Inde itaque sic argumentor. Christiani non habemus, nisi vnicum munus, quod offeramus ad altare: ergo prius debemus fratri reconciliari si quem offendimus, quàm hoc munus de altari aut manu sacerdotis accipiamus. Multò igitur magis, qui ecclesiam offendit per peccatum mortale, ecclesiæ debet reconciliari per confessionem quam reconciliationis sacramentum ob id antiqui appellauere. Præterea, ad ministros ecclesiæ pertinet, ad hoc conuiuium dignos admittere, indignosq́ue repellere iuxta parabolam Matth. capit. 22. de eo, qui inuentus est in conuiuio non habens vestem nuptialem. At, dignos admittere, indignos repellere nisi per confessionem non queunt, &c. Et profecto, si constaret ecclesiæ, quemquam peccasse mortaliter, non exciperet ad hanc amicorum mensam, Dei inimicum, nisi prius per sacramentum confessionis Deo sibique concilaret. Ad primum igitur argumentum respondetur, testimonium apostoli, nec confessionem præscribere, nec excludere, tantum enim iubet, vt homo expendat vitam suam, examinetq́ue conscientiam, vt si iustum se inuenerit securus accedat, sin verò iniustum, videat quid facto opus sit, vt digne corpus domini cum accipiat: verbi causa, si inimicitias habuit, probet seipsum, non vt sua probatione contentus, suoque interiori dolore sacramentum eucharistiæ sumat: sed vt examinatus atque probatus inimici gratiam quęrat, cui iniuriam fecit, & veniam petens inimicitiam priorem aboleat, non interius modo, sed etiam exterius: in hunc modum, si publice fuerit homo, aut concubinarius, aut vsurarius, sumpturus eucharistiæ sacramentum probet seipsum: non in eum sensum, vt post contritionem secretam de pane illo edat, & de calice bibat, sed vt iuxta criminis qualitatem, post examen & probationem, publicas peccati occasiones abiiciat: pecunias quas iustè rapuerat, reddat, scandalo populi satisfaciat, &c. In hunc etiam modum post quodcunque peccatum probet seipsum homo. Et si veniale fuisse repererit, nihil opus est vt de confessione solicitetur: sed si dolorem interiorem habeat, de pane illo edat, & de calice bibat: sin verò mortale fuerit, quod commisit, ad sancta sanctorum non, nisi per ianuam reconciliationis introeat. Pro nobis itaque facit testimonium Pauli, non contra nos, si rectè intelligatur. Nam, Chrysost. adnotauit, sui temporis intelligentia fuit: in quo Nectarius episcopus peccatores suo iudicio reliquerat, & confessionem sacramentalem abiecerat: vt retro nobis ostensum est. Theophylactus autem nihil aliud fuit, quàm breuiator simiaq́ue Chrysostomi. Ad secundum, iam ex dictis facilè patet, non enim omnia præcepta siue Christi, siue ecclesiæ habentur scripta: sed quędam ex traditione, moreque seruantur. Certè consuetudinem hanc grauiter in ecclesia, diuque seruatam vinculo peccati mortalis astringere qui negauerit, pari confidentia negare poterit consuetudinem ieiunandi certis diebus olim ab ecclesia seruatam peccati mortalis obligationem in ducere. Quamobrem, præceptum esse peccatori, vt ante eucharistiam confiteatur, inficiare non possumus. An verò ius hoc ab ecclesia, an à Christo domino extiterit, id verti in quęstionem potest. Nos diuinum præceptum esse arbitramur: quod per manus à Christo ad apostolos, ab apostolis ad nos venit. Ad tertium non est difficilè respondere, si quæ superius diximus, teneamus: simili enim argumento probaretur, confessionis integritatem non esse iure diuino præscriptam, quoniam licet vel propter incommodum, vel propter scandalum euitandum, peccatum aliquod mortale in confessione retinere. Leges itaque Christi seruatoris nostri suauiter disponunt omnia, salua semper & naturæ æquitate, & prudentiæ ratione. Nam, & arbitrio boni, prudentisque viri decernendum est, quanta locorum intercapedo necessaria sit, vt confessor absens esse credatur, censeat q́ue pœnitens non habere copiam confessoris. Porrò, si confessor intra ciuitatem sit, quamlibet longo interuallo distet, debet pœnitens ad ipsum accedere: si tamen pœnitens sit in oppidulo, quod à ciuitate tribus milliaribus distet, tunc ego non censerem huiusmodi pœnitentem copiam confessoris habere. Ad quartum respondetur, præcepta dupliciter obligare: per se & per accidens: vt pœnitentia, per se quidem obligat in periculo mortis, per accidens autem, cùm quis vult sacramentum aliquod vel suscipere, vel administrare. Quod igitur de pœnitentiæ lege idem de confessionis præcepto dicere, consentaneum est: vt per se in articulo necessitatis confiteri teneamur, per accidens autem, vt dignè suscipiamus eucharistiæ sacramentum, cui digne suscipiendo peculiarem dispositionem & pœnitentiam lex diuina præscripsit. Ad quintum, non propter animi puritatem solùm & Dei gratiam necessariam, sed propter Christi peculiare præceptum confiteri ante eucharistiam debemus. Administraturi autem sacramenta, nulla aut Christi, aut ecclesiæ lege, confiteri tenentur sed solùm animi munditiem habere, quæ sola interiori penitentia comparatur. Ad sextum non esset penitus absurdum si diceremus, ad reliqua etiam sacramenta sumenda, confessionem præuiam esse peccatori necessariam: vt sicut baptismus ianua omnium sacramentorum est, sic secunda post naufragium tabula recidenti post baptismum immortale peccatum, sit aliorum quoque ianua sacramentorum. Id autem Leo Papa in epistola iam citata docere videtur, inquiens, ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Non ait, ad communionem eucharistiæ sacramenti, sed ad communionem sacramentorum. Præterea, de consecratione. d. 5. capi. Vt ieiuni, Concilium Aurelianense iubet, vt, qui ad confirmationem veniunt, moneantur confessionem facere prius, vt mundi donum spiritus sancti valeant accipere. Præterea, si ecclesiæ constaret quenquam fuisse publicum peccatorem, non ei administraret ordinis siue confirmationis, aut matrimonij sacramentum: nisi prius sacerdotis autoritate Christo domino, atque ipsi eidem ecclesiæ fuisset reconciliatus. In dignum enim esset, vt qui ecclesiam offendit, munus ecclesiæ & ministerium sine præuia conciliatione recipiat. Vnde D. Thomas, in. 4. d. 24. q. 1. arti. 3. q. 1. ad tertium: Aliquæ (inquit) medicinæ sunt, quasi exigunt robur naturæ alias cum periculo mortis assumuntur, & aliæ sunt, quæ debilibus dari possunt: ita etiam in spiritualibus quędam sacramenta sunt ordinata ad remedium peccati, & talia peccatoribus sunt exhibenda, sicut baptismus & pœnitentia: illa verò quæ perfectionem gratiæ conferunt, requirunt hominem per gratiam confortatum: & talia, (supple) non sunt peccatoribus exhibenda. Quo loco certum est, peccatores à D. Tho. vocari, qui mortaliter ante peccauerunt: etiam si dolorem habeant de peccato, animumq́ue in futurum rectè ac iustè viuendi. Nam, si peccatores appellaret, quibus interior pœnitentia non est: profectò nulla sacramenta esset peccatoribus ministranda. Videtur ergo D. Thomas sentire, ecclesiam his qui ante peccauerunt, si habeant tamen interiorem de peccato dolorem, sacramenta baptismi & pœnitentiæ administrare debere. At, reliqua sacramenta non, nisi per sacramentum aliquod eorum iustificatis, quæ directe ad iustificationem ordinantur: vt baptismus & pœnitentia. Atque id etiam definisse videtur Innocentius primus in epistola ad Ruffum & Eusebium capit. 4. his verbis: at dicitur legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium ergo si ita est, applicentur ad ordines sacrilegi, adulteri, atque omnium criminum rei. Quia in ordinatione criminali vitia putantur auferri, nullus sit pœnitentiæ locus, quia id potest præstare ordinatio, quod longa satisfactio præstare consueuit. Sed quoniam huiusmodi argumenta retundi possunt, & præceptum eiusmodi non ratiocinatione, sed traditione maiorum constare debet: dicamus sanè, non esse eandem causam, quoniam alterum nobis traditum est, alterum non item. Ad vltimum D. Tho. in. 4. d. 17. q. 3. art. 1. q. 4. ob eam rationem tenere videtur, quòd obligatio, qua ecclesia obligat ad confessionem semel in anno faciendam, sumitur ex eo, quòd ligat semel in anno, ad eucharistiæ sumptionem. Ait enim: Ad eucharistiam nullus post peccatum mortale, nisi confessus debet accedere, copia sacerdotis oblata: & inde venit obligatio, qua ecclesia omnes obligat ad semel in anno confitendum, quia instituit, vt semel in anno scilicet in pascha, omnes sacram communionem accipiant: & ideo ante tempus illud confiteri tenentur: hactenus ille: & iuxta hanc sententiam connexa sunt etiam in ecclesiæ præcepto hæc duo sacramenta. Id autem etiam suadetur ex Concilio Agathen. quod refertur distin. 50. in capite: & ex pœnitentiali Romano, vbi dicitur, quòd hebdomada priore ante initium quadragesimę, tum primum confitentibus peccata, sacerdotes pœnitentiam dent. Citat quoque B. Rhenanus in fine annotationum super Tertulianum, decretum alterius Synodi, quo præscribitur vt feria. 4. ante quadragesimam peccatores confiteantur. Ac revera, publicè pœnitentes in die cinerum ex more antiquo peccata sua confitebantur. Imò adeò nunc etiam, qui in quadragesima non confitentur, existimant se illius præcepti præuaricatores. Prælati quoque excommunicant illos qui in quadragesima non fuerint confessi. Præceptum igitur de confessione iure etiam ecclesiastico eucharistiæ præcepto adiunctum est. Nam, & Sixtus quartus in quadam extrauag. de tregua & pace: cuius initium, vices illius, iubet vt mendicantes desistant predicare, parochianos non obligatos, saltem in paschate, proprio confiteri sacerdoti. Verùm enimuero, cùm in illo capi. Omnis vtriusque sexus, Innocentius dedita opera, limitasse videatur præceptum communionis ad paschale tempus, non item præceptum confessionis, dixit enim, confiteatur saltem semel in anno, suspiciens ad minus in pascha eucharistiæ sacramentum non video ego, cur ex eo percepto fideles astringamus ad confitendum in quadragesima. Præterea, si quis peccauerit mortaliter diu ante quadragesimam, & statim confiteatur peccatum suum proprio sacerdoti, quæro an ille impleat præceptum illius capitis necne: si implet, vincimus: si non implet: ergo etiam si non peccasset mortaliter vsque ad pascha post priorem confessionem, teneretur iterum eadem peccata confiteri, à quibus semel absolutus est. Præterea, si homo habeat legitimum impedimentum ad communionem accipiendam, vt frequentem vomitum, vel quia detinetur in carcere, vel quia non habet ætatem idoneam ad eucharistiam percipiendam, rogo, an præcepto de semel in anno confitendo satisfaciat, cùm ante quadragesimam confitetur: quod negare quoniam impudentia est, teneamus, præceptum communionis ad certum anni tempus constringere: præceptum verò confessionis, non item. Verum est itaque ante eucharistiam oportere confiteri, quotiescunque illam homo percipiat: sed non ex illo præcepto Concilij Lateranensis: sed ex diuina lege, vt prius nobis ostensum est. Nec intentio præcipientis obligat, sed forma præcepti: vnde, quamuis Summus Pontifex præciperet confessionem, eo fine, vt eucharistiæ præmitteretur, non tamen suo ad id præcepto obligauit. Iam enim erat ius diuinum, quo huiusmodi confessio semper erat permittenda, siue in paschate, seu quocunque alio tempore eucharistia sumeretur. Circa tertium casum, dubium oritur: eadem enim ratione, homo sanus in principio diei, si timeret febrim superuenturam, teneretur diuinum totius diei officium præuenire. Imò etiam teneretur præuenire ieiunium præceptum ab ecclesia, si probabiliter crederet, se præscripto die non habiturum ieiunandi facultatem. Item, si in paschate crederem me habiturum legitimum impedimentum eucharistiam suscipiendi, deberem quoque prius sumere, cùm adesset opportunitas. Ad hoc respondetur, non esse simile. Nam quædam præcepta sunt homini ad certum & determinatum tempus implenda: vt de ieiunio quadragesimæ, aut vigiliæ alicuius festi: & eiusmodi non est necesse pręuenire, etiam si existimamus impedimentum legitimum nos habituros tempore quo essent implenda. Alia verò præcepta sunt sine determinatione temporis, quæ videlicet nos obligant, vt aliquando impleantur, saltem semel in vita: vt sunt media ad salutem necessaria, atque precepta, quę de huiuscemodi feruntur anteuertere necessum est: vt de baptismo. Imò, quis nunquam in vita eucharistiam suscepit, credens futurum periculum mortis, nec habitutum se eucharistiæ copiam, præuenire debet, cum habet copiam: nam tenetur saltem semel in vita illud præceptum implere. Hinc nauigaturus periculoso tempore, si non habet in naui confessorem, tenetur periculum preuenire. Hinc Christianus, qui tenetur semel in anno confiteri ex ecclesiastica lege, si credat, se non habiturum copiam confessoris in duobus postremis mensibus anni, obligatur ad confessionem faciendam, intra decem menses priores illius anni. v. g. si habeat quis prolixa maria transfretare, etiam si aliàs nullum nauigationis periculum esset. Sed, quid illi primo argumento respondebimus? nam reliqua faciliora sunt, nempe, distinguendum est impedimentum legitimum postea futurum. Nam, si voluntarium est, teneor profecto diuinum officium ante soluere, cum reliqui temporis impedimentum quamlibet legitimum & necessarium ego liberè præstem. Quòd si impedimentum à natura, aut violentia extiterit: vbi ab ingruente morbo, tunc ego non astringerem, nisi ad id officij per soluendum, quod pro tempore præsenti atque præterito debetur. Facultas autem quæ datur ab ecclesia, aut anteuertendi, aut postponendi diuinum officium, intra diem tamen naturalem, priuilegium fauoris est, non vinculum necessitatis: hoc est, præuenire possumus, non tenemur. In quatro casu. Durandus. 17. quarti. q. 14. in dubium vocat, an statutum illud ecclesiæ de confessione semel in anno facienda, sit pręceptum, an potius exhortatio ad confessionem. Suadet autem non esse præceptum, quòd nullum sit ibi verbum, vnde vis pręcepti colligi possit: habet enim textus in hunc modum: Omnis vtriusque sexus, postquam ad annos discretionis peruenerit, omnia sua solus peccata, saltem semel in anno confiteatur proprio sacerdoti, & iniunctam sibi pœnitentiam propriis viribus studeat adimplere, suscipiens reuerenter ad minus in pascha eucharistiæ sacramentum, quòd si dicas, verbum, confiteatur, vim habere præcepti, idq́ue colligas ex pœna subiuncta, alioqui & viuens ab ecclesiæ ingressu arceatur, & moriens Christiana careat sepultura. Contra, Durandus argumentatur, quia illa clausula & pœna non refertur ad transgressionem legis de confessione: sed ad transgressionem præcepti de eucharistia. Non enim ecclesia legem fert, cuius transgressionem pœna legis punire non potest: frustra siquidem lex eiusmodi pœnalis à legislatore ferretur. At ecclesia non potest punire violatorem legis de confessione, quia non potest ecclesiæ constare, quisnam sit illius legis transgressor: primò, propter peccata occulta: secundò, quia non potest cognoscere, an omnia mortalia confiteatur, quod tamen lex præcipit: tertiò, quia solus soli sacerdoti confiteri debet, iuxta illam legem: & sacerdos tenetur seruare secretum, etiam si nullum peccatum peccator confiteatur. Quamobrem incassum pœna illa transgressori legis de confitendo, præfiniretur. At verò, communis omnium & theologorum, & iurisperitorum sententia certis argumentis astruit, legem illam confessionis ad mortale peccatum obligare, non enim fideles existimant, cum in quadragesima confitentur ex consilio se confiteri, & non ex præcepto. Quod si quis negligeret toto anno confiteri, malè dubio procul apud fideles audiret, & mortaliter peccare crederetur. Et confirmatur, quia prelati in eos, qui non fuerint eo anno confessi, excommunicationis sententia animaduertere solent, supponunt igitur peccasse mortaliter. Præterea, vt ante docebamus, diuinum de confessione præceptum per humanam legem ad certum tempus limitatur. Nam citra huiusmodi limitationem diuinum illud præceptum commodè seruari non posset. Non est ergo exhortatio, & consilium, sed præceptum: quippe, si consilium esset, vix vnus aut alter in quadragesima confiteretur nec in implendo consilio tanta solicitudine, timore, ac diligentia plebs vniuersa concurreret. Ita, licet ecclesia non possit confessionem interiorum peccatorum percipere, nec pro transgressione pœnam inferre, pręceptum à Deo tamen, potest ad certum tempus limitare, transgressores limitatę legis excommunicatione plectere. Illa verò pena decretalis huius de qua disserimus, locum habet, cum transgressio præcepti manifesta est. v. g. si non habet scedulam confessoris. Illud tamen verè verti in questionem potest, an ante quartum decimum anni pueri confiteri ex hac lege concilij teneantur. Dicit enim concilium, cum ad annos discretionis peruenerit, &c. sed anni discretionis dicuntur, cum homo tertium decimum, vel quartum decimum attigerit: igitur vsque ad id ętatis, non tenentur homines confiteri. Quòd autem anni discretionis in eum modum sint intelligendi, probatur, quia non obligamus paruulos ad sumendam eucharistiam ante illam ætatem. At, simul vtrumque præscribitur & quod omnis homo, cum ad annos discretionis peruenerit, confiteatur, & qui suscipiat eucharistiæ sacramentum. Huic quæstioni respondetur, vsum rationis non simul circa omnia paruulis contingere: nam sunt pueri, qui peccata grauia discernere à leuibus possunt, distinguere cibum sacrum à prophano non possunt. Puer ergo, vbi primum habet vsum rationis ad peccandum mortaliter, huius legis obligatione constringitur: teneturque iam semel in anno confiteri: sed eucharistiam percipere non tenetur, nisi talem ac tantum vsum habeat rationis, quo congruenter sacrum Christi corpus sumere, & diuinitatem possit reuereri latentem, proptereaque dixit Innocentius, reuerenter suscipiens, &c. Illud quoque scholastici autores vocare in quæstionem solent, an ecclesia possit in diuino de confessione præcepto cum aliquo dispensare. Nam in eo, quod humanum est de quotenni peccatorum confessione dispensare per ecclesiam posse, minimè controuertitur. At illud controuersiam habere meritò potest. Nam reddere vota, iuramenta seruare: iuris est & diuini & naturalis, habet autem ecclesia facultatem & dispensandi in votis, & relaxandi iuramenta: ergo, licet confessio iure diuino præscripta sit, ecclesia tamen poterit dispensare. Et confirmatur ex eo, quod Matth. 16. Petro dicitur. Quodcunque solueris super terram solutum & in cœlis: ergo si quem Petrus absoluerit ab obligatione confessionis, ille erit coram Deo re vera solutus. Huic ego quæstioni, quoniam alio loco opportunius disseretur, solum dabo quod ad præsentem locum satis est: negando primi argumenti consequentiam. Nec enim est similis ratio de præcepto confessionis & baptismi: ac de præcepto reddendi vota, & seruandi iuramenta, quia baptizari, aut confiteri, salutis impedimentum afferre nemini potest, cum in his sacramentis tota hominis salus consistat: sunt quippe ad salutem necessaria. Qua propter non expediebat, vt relinqueretur Ecclesiæ facultas in huiusmodi præceptis dispensandi. At vota & iuramenta præstare, nonnunquam vergit in salutis dispendium: eo quòd homines sunt ad iurandum, atque vouendum faciles, non habita ratione futurę incommoditatis. Quamobrem necessarium erat, vt ecclesia Christi potestatem haberet in voto & iuramento dispensandi: quæ scilicet, vincula subinde maioribus bonis poterant esse impedimento. Et per hoc ad testimonium ex Matthæo respondetur. Nam, quia potestas ibi promissa potestas clauium est ad aperiendum regnum dignis, claudendum verò indignis: & per sacramenta baptismi & confessionis regnum cœlorum suscipientibus aperitur: non est Petro collata potestas, vt dispensaret in his sacramentis, ne suam videlicet destrueret potestatem, ea sacramenta tollendo, quibus administrandis regnum cœlorum habebat fidelibus aperire: sed enim, vota & iuramenta seruare, poterat esse fidelibus regni cœlorum impedimentum. Quocirca, sicut potestas clauium limitatur ex ordine ad finem s. apertionem regni cœlestis, quapropter non potest ecclesia sacramenta tollere: ita etiam ex eodem fine amplificatur ad omnia ea tollenda, quæ apertionem regni cœlorum impediunt: qualia interim sunt vota & iuramenta. Et certè, illius testimonii intelligentiam, ecclesiæ vsu magis quam ratiocinatione colligere possumus: quotus enim quisque per rationem humanam consequetur, qualis quantaque potestas per illa generalia uerba. Quæcunque ligaueris, quæcunque solueris, fuerit Petro promissa. Accepit quidem potestatem ad ædificationem & non ad destructionem, vt. 2. ad Corint. 10. Apostolus tradit vnde in his quæ sunt de necessitate dispensauit nunquam: nempe, non poterat, quod in destructionem esset. In votis autem & iuramentis dispensauit. Ac poterat quidem, quod erat in ædificationem. Vnde D. Thomas. d. 17. q. 3. arti. 1. q. 5. In necessitate huius sacramenti fundauit, quod in eo dispensari non possit. Quamuis in solutione ad primum expressè doceat, Summum Pontificem in iure diuino positiuo dispensare non posse. Ita discipuli D. Thomæ, vt hanc sententiam tueantur, aiunt prelatos ecclesiæ, cum dispensant in voto, non dispensare in præcepto iuris naturalis, vel diuini: sed in eo quod humani iuris est Nam uinculum voti mei, lex mea priuata est, ita humanum est non diuinum: habent autem D. Thomam à se. 22. q. 88. art. 10. ad secundum sed in hac tamen philosophandi ratione duæ difficultates existunt. Prima quod ea, quæ sunt de iure positiuo, potest Summus pontifex etiam sine causa tollere, & abrogare: vt quamuis malefaciat, factum tamen validum sit. At in voto absque rationabile causa dispensare nequit: & si dispenset, irritum est quod facit: seruare igitur votum non humani iuris solum est, sed diuini. Altera autem difficultas est, quòd si vinculum uoti & iuramenti humanæ facultatis esset, ante diuinam legem nouam & veterem, per humanam potestatem dissolui posset: quòd si non poterat, certè plusquam humanum erat hoc vinculum naturale siquidem est, vt omnis obligatio, per quascunque causas nascitur, per easdem dissoluatur, Si igitur votorum & iuramentorum obligatio per iuris humani arbitrium solum extitit, per idem etiam arbitrium dissolueretur. Quò fieret, vt qui, aut voti, aut iuramenti vinculum induxisset, idem haberet eiusdem soluendi facultatem. Quemadmodum princeps qui legem dicit publicam, eam soluere potest & abrogare. Quamobrem, si vobis non fuerit ingratum, priorem nostram responsionem interim teneamus, faciamusq́ue hic tractatui de confessionis præcepto finem, cuius prolixitatem postrema de satisfactione disputatio compensabit. Erit enim quàm breuissima. De tertia igitur pœnitentiæ parte, hoc est satisfactione, inter fideles etiam ambigitur an diuinum præceptum sit. Nam Scotus. d. 18. et 19. circa finem, asserit, nullum pœnitentem obligari ad acceptandum pœnitentiam, quam sacerdos iniungit. Asserit rursum, quòd, si satisfactionem iniunctam acceptat, tenetur implere sub pœna peccati mortalis. Idem sequitur Gabriel. d. 16. quarti. q. 2. Quoniam ad satisfactionem pro pœna duo remedia sunt: alterum in hac vita, alterum in purgatorio: potest ergo pœnitens suo fauori cedere, quo ex misericordia Dei satisfactio præsens acceptatur pro futura pœna. atque proinde, eligere poterit satisfactionem futuri sæculi. At hæc opinio nulla ratione nititur: si enim sacerdos obligare ad mortale non potest, mea acceptatio non inducit peccati mortalis obligationem: quippe non aliter pœnitens implere vult pœnitentiam iniunctam, quàm sacerdos obligare potest. Non itaque cohærent ambæ illæ assertiones. Quamobrem acutius multo Caietanus in. q. 2. de satisfactione ad secundum argumentum rerum consequentiam & connexionem intuitus, existimauit quòd pœnitens, nec acceptare tenetur pœnitentiam iniunctam subpœna peccati mortalis, nec acceptam implere. At verò D. Thomas longè diuersam opinionem sequutus est in. 4. d. 18. q. 1. art. 3. q. 3. & d. 20 art. 2. q. 2. ad secundum: sed & d. 16. in expositione textus apertè dicit, Ioannem quidem fuisse denunciatorem præcepti de satisfactione: Christum autem institutorem sacramenti, & partium eius: &. 3. p q. 84. art. 8. dicit quod pœnitentia exterior, qua iuxta arbitrium sacerdotis peccator satisfacit, oportet duret vsque ad determinatum tempus secundum mensuram peccati. Durandus etiam D. Thomæ subscripsit. d. 17. q. 3. ad secundum & Syluest. in verbo Confessio prim. §. 26. Atque hanc nos sententiam tenere debemus, si rectam Thęologiæ rationem sequi volumus. Primum quia sacrilegiuim est, sacramentum aliquod, mancum & imperfectum voluntariè relinquere. At, si satisfactio prætermittitur, tertia pœnitentiæ pars, mancum & imperfectum conficitur sacramentum. Sacrilegum igitur fuerit, satisfactionem à sacerdote iniunctam, vel non accipere, vel non explere. Deinde in foro contentioso iudex habet potestatem pœnam pro delictis imponendi: quam etiam reus subire tenetur: ergo & iudex ecclesiasticus in foro conscientię hanc habebit potestatem. Non enim potestas apostolis in foro interiore à Christo domino collata, imbecillior est, quam in foro exteriori. Præterea potestas, quæ non habet vim coercendi, ridicula est, & in nullos futura vsus: vt, inter asserendum præceptum de confessione docuimus. Si ergo iudices à Christo instituti, non haberent vim, autoritatemque ligandi ad pœnam rationabilem & iustam pro qualitate, & quantitate delicti, profectò eorum iurisdictio & potestas de culpis iudicandi, meritò rideretur. Præterea, Clauis potestas est non solum soluendi, sed & ligandi, vt patet ex definitione clauis, quam & Ioannes. 22. in extrauagan. Quia quorundam, de verborum significatione, & communis probat theologorum consensus. Imò adeò Dominus Matth. 16 . nam cum dixisset. Tibi dabo claues regni cœlorum, explicaturus quid nomine clauium intelligeret, euestigio subdit, & quodcunque solueris super terram, erit solutum & in cœlis & quodcunque ligaueris, erit ligatum. Quod si æquam habent sacerdotes absoluendi & ligandi potestatem, certè sicut absoluunt vice Dei, cum formam sacramenti proferunt, ita ligant vice Dei, cum mulctam pro culpis indicunt. Pœnam autem diuina sententia in sacramento taxatam subire nolle, sine dubio graue peccatum est. Et confirmatur. Nam, si princeps constitueret aliquem delegatum ad id iudicandum in rep. de criminibus, nimirum intelligeremus illius reip. ciues sententiis iudicis instituti obligari ad parendum. Cùm ergo Christus sic instituerit vicarios suos, vt Ioannis. 20. dicitur. Non est dubitandum, quin eorum sententiæ & in absoluendo, & in ligando, eandem habeant vim, ac si à Christo latæ fuissent. Quamobrem, eiusmodi sententiis obtemperare fuerit omnino necessarium. Præterea, (quod retro docuimus) exterior satisfactio in præcepto est, cùm sit ad salutem necessaria: ergo qui ad aliam vitam remittit satisfactionem, reus peccati mortalis efficitur. Nec aliud intelligendum est (quod alias sæpe commemorauimus) in lege noua factum esse, nisi vt quam pœnitentiam tenebatur peccator in delicti compensationem Deo præstare, eam præstet sacerdoti Dei vices habenti. Quò fieri, vt, si in naturæ lege, vel scripta, homines exteriorem satisfactionem exhibere pro peccatis tenebantur, teneantur etiam in lege euangelica eandem exhibere ad sacerdotum arbitrium, quibus Deus huiusmodi iudicium delegauit. Age verò, quem dolorem de peccatis, quem animum emendandi vitam ille habet, qui pœnitentiam iustam & æquam iniunctam à iudice, Dei locum habente, nec vult acceptare, nec implere? Qua rursum humilitate accedit iudicandus, qui iudicis sententiam iustitia æquitateq́ue plenam negligere non veretur? Cumque etiam vel iudicis arbitri, quem tua voluntate delegeris, iustæ sententiæ nolle parere iniquum sit, ac iudici quoque arbitro iniurium quid ni sit iniquum pariter & iniurium iudici non arbitro, sed diuina autoritate substituto nolle obedire, cùm iustam sententiam profert? Præterea etiam, vt sacramentum hoc medicinale esset, non item iudiciale: vel etiam tunc absurdum esset, libere pronunciare, non obligari pœnitentem ad parendum sacerdoti in remediis curationis: quod perinde esset, atque diceretur, non oportere ægrotum medico obtemperare salubriter præcipienti. At, satisfactio sacramentalis sicut est in compensationem iniuriæ factæ deo ita etiam in medicinam spiritualis ægritudinis. Quocirca: intollerabilis opinio est quæ peccatorem ab obligatione satisfactionis sacramentalis absoluit. Nos autem admirari satis non possumus, quid causæ fuerit hominibus doctis, vt non rem modo, verùm etiam nomen satisfactionis excluserint, satisfactio enim nomen iustitiæ est, atque hoc loco sanè iustitiæ eius qua Deo pro culpis pœnas debitas soluimus. Quòd si iure iusta atque debita, Christi & vicariorum eius iudicia non amplectimur, impuneque licet eorum sententias reiicere: profecto (vt diximus) satisfactionis & res, & nomen aboletur: aboleturque proinde omnis obligatio, quæ ad standum parendumque iudiciis humana ratione constituitur. Illud vero, quod nobis obiiciunt contrariæ opinionis assertores, indignum est vt à nobis refellatur: & tempus postulat vt finem iam dicendi faciamus: nam elatus studio res multas atque magnas explicandi, longior quidem fui, non inficior, sed erat tamen difficile, argumentum tantum, tamque præclarum inchoatum relinquere. Quod si pro dignitate vestra mihi tractatum non est, veniam obsecro detis viri humanissimi: sin autem aliqua ex parte dignitati vestræ fecimus satis, id omnes Deo optimo maximo acceptum referemus. In cuius gloriam, pœnitentiam siue virtutem, seu sacramentum & ad salutis finem & ex præcepto quoque Dei peculiari necessariam esse, hactenus dictum sit. FINIS.