QVOD Amœnus ille scriptor aiebat, Beatos quibus concessum scribere legenda, magis facere scribenda: beatissimos quibus vtrumque. Dignum censeo quod semper ambiant, qui ad summam rerum, & posteritatis exemplum sunt nati. Fecit olim Iulius Cæsar, is enim strenuè pugnando, & Romanorum terminos adaugendo, tum etiam scribendo res gestas, vtramquè fœlicitatem adeptus est. Scripsit enim quæ semper & vbique cum admiratione legentur: fecit item quæ ab Oratoribus, Historicis, & Poëtis scriberentur. Magna quidem, & ampla materia, Sallustio, Plutarcho, Lucano, Suetonio, & alijs. Adepti sunt & Cicero, & Seneca, & priori æuo multi sapientes. Magnam enim nauarunt operam instituendæ Reipublicæ, quam meritò concelebrarunt historiæ. Multa etiam literis commendarunt documenta sapientiæ, quæ posterior ætas veneratione simul & laude prosequuta est. Et verò necesse erat germanas illas beatitudines simul & idem pectus insidere, perituram vtramquè, nisi conuixerint. Quî enim fieri potest, vt magnus quisque vir, qui scriptis suis famam perennat, non etiam factis æternet? Suspectam habeo sapientiam, quæ auctorem non beat. Iam si sapiens, vt scripta demonstrant; cur non & ad actiones & officia sapientiam conuertit? Non illum tacerent historiæ, qui egregiè exercuisset. Sequuntur Heroas hi honores, etiam inuitos. Instar prouidentiæ est, nec sine numine rectè facta monumentis condecorari: quò magni post nascituri animi, eo percussi Thyrso, ament bonam mentem, & recti rationem, quibus constant virtutes. Sed num estœta est Heroum natura? Deus meliora! te enim ætate nostra vnum edidit, quo se fœcundam adhuc Beatorum peribuit. Referam tuas initiationes? nondum iuuenis, Mineruæ litabas; antiquius tibi nomen Sapientis, quàm viri; nempè genius ille tuus excultus à te quidem, sed factus non fuit. reserasti penetralia sapientiæ; penetrasti omnes Musarum lucos, siue Suadæ vitenteis, siue Sophiæ opacos, seu Iurisprudentiæ lubricos. Deesset quid disceres, nisi à te didicisses. Ita est, nec fallor: hoc magna ingenia habent diuinum: disertè Philon: Anima benè nata, præceptis obuiam sese offerens, à se ipsa magis quàm à Magistris adiuuatur: arreptisquè rudimentis cuiuscumquè scientiæ, equus iuxta Prouerbium) fertur in planitiem. Ergò apprimè elaboratus ad Beatitudinem illam, viam strauit scriptio. Deus bone quàm elegans! Plinij inquam enodatio. Martialis item enucleatio, & Hypomnemata. Illuxisti tenebris illis plusquam Cimmerijs. Vidimus vernantem facundiam rosas spirantem, & violas. Vidimus ex alto, & penè sepulto silentio. rediuiuam antiquitatem. Quàm multa, quæ Scriptorum quoque ætate delitescebant, memoriæ restituta, postliminio reuersa! quàm multa animaduersa ex veterum scriptis! quantus vbique plausus! quantus honos auctori! Nec enim è Republica literaria visum obtrectare laudi nascenti, fauere imò, & ad cœlum tollere, quò lubentiùs plura scriberes. Sed iam patronatus iure, ad suum obsequium prudentia iuris vocabat. Satis iuuentuti, satis indultum florentissimo ingenio: dignum esse quem asperior quoque exerceret arena, quin etiam & Patria illud ius sibi adstruebat, non tantùm tibi, sed tuis etiam fuisse educatum. Nec fas vmbraticam eruditionem exhibere Iuri Ciuili, qui publicam Philologiæ exhibuisses. Scripsisti itaquè doctissimum librum Tesseram legum, nec restinxisti, sed inflammasti quæ inceperat sitim. Ego ne tantum Interpretem tacere sinam? Et cùm pulchra possim incedere, & sublimis, depressior repam, & turpior? Hunc imò tantum Sacerdotem in meorum aluo conscribam; huic me totam tradiderim excolendam. Excoluisti quàm optimè doctissimo, & omnifaria eruditione refertissimo quinquaginta militum Ductore, siue Pentecontarcho, tunc primùm diuina & humana maritata Prudentia, & è profanis fax sacris admota. Personat en fama scriptionis vbicumque terrarum: Te Iurisperiti, te Theologi nocturna versant manu, versant diurna, te politioris literaturæ alumni, te Polyhistores, & Sophi, & quicunque manum ferulæ admouerant. Iam qui filus operis? quis orationis candor? quàm abdita, & ex imis Musarum claustris depromta eruditio? quàm crebræ, & scitæ sententiæ? quæ dictionum lumina? quantum vbique iudicij, & acrioris spiritus? O magnum Hispaniæ decus! ò Patriæ honos! Perge qua cœpisti, nec ponas calamum. Iam placidiores te Musæ ad mitiora vocabant. Non ad eruditos tantùm ornandos natum ingenium: dandum aliquid aulicis, & temperandos illos eloquentiæ frænos, exarandum aliquid materna lingua; nec semper montium vertices calcandos, gradiendum aliquando per colles, amœniores quidem, si illustres non adeò; concedendum vel amori beneficentissimi Principis, vel blando imperio. Obsecundatus Mæcenati maximo, indulsisti amico. Sumsistiquè in manus thesaurum illum politicum Ioannis à Chokier [Jean de Chokier/gnd:10427770X] viri ornatissimi: hunc patria lingua donare, dissertationibus illustrare, & doctissimis stellare luminibus.