Quid faceres? tuus ille erat calamus, ignarus imæ, & omnium Regionum, præter aeris & ætheris. Nec tunc quidem repere placuit, cùm licuisset. Decuit ergo Sophiam Hispana lingua crepere, Suadam orare, Prudentiam præcipere, eruditionem ipsam disserere. Quid non iam maternæ liceat linguæ, cui tantum licuit? Procul iam abeant Græca & La tina facundia, & verba sonantia, & personata nomina, & facunda vocabula, & in numerum casuri periodi, & obstrepera illa translationum procliuitas, quibus vtraque lingua adornatur. Nihil non concessum Hispanæ, si modò à doctissimo quoque eloquatur. Subijt nunc in mentem, quàm verè, quàm appositè ab Horatio dictum.