Elegãs eſt, & diſertus quicũque Sapiens, nõ maternæ imputãdum linguæ, ſed tuæ, ò qui abnormis amuſius, barbarus, perſtrepis, nõ loqueris; deles, nõ ſcribis. Sed nõ is inſectãdi locus, præcipuè qui apud te verba agã, cuius modeſtia & benignitas ad omnẽ detractionem impatienti quadã nauſea agitãtur: cuius os in honore ſemper, & admiratione exterarũ virtutũ, elogia meditãs, & encomia. Nulli liuidus, omnibus fautor, præſidium & decus. O dignũ, cui omnes laudes rependant, nõ laudẽt! Quotus enim quiſque eſt, cuius beneuolẽtiã nõ præcurreris? cuius laudes nõ præoccupaueris? Longè aliter quã illi veræ gloriæ ignari, qui niſi detrahãt, laudẽ deſperant, & ex inuſtis vbicũque notis gloriã ſibi deſpondẽt. Nec ponam inter tuas vigilias, quæ adhuc ſub ſcrinio premũtur Deciſiones tui olim Senatus. Varia item Cõmentaria ad prudentiæ cultum, & eloquentiæ, ſuus his ſtatus dies; ſinamus illas ſub Ariſtophanis, id eſt, tua lucerna, & multa ſub incude; ſatis pro cõmendatione, à te exaratas, elucubratas: leget olim vtraque ſapiẽtia, plaudet, mirabitur. Et hæc ſunt quidẽ quæ ſcribis, hæc quæ tua leguntur. Quæ verò aliena in lucẽ promis iure eandẽ laudem ſortientur. Tu longa obliuione oberitũ Iulianum Petri, è magna illa, & omni iuga Bibliotheca Oliuarenſi, in publicã lucem miſiſti (& alios nunc paras mittere) virũ diſertiſsimum natione Hiſpanũ, facundia Latinũ, ſapiẽtia Græcũ, qui res Hiſpanas à prioribus petitas tẽporibus chronicis decorauit. Hunc etiã tuum vocabo liberũ, nõ natum, ſed adoptiuum. Eſt quoque ſua adoptioni gloria, præcipuè cùm Adoptio (Iaboleno docente) in his perſonis tãtùm locũ habeat, in quibus natura etiam poteſt habere. Non adoptares Scriptores doctiſsimos, niſi Scriptor doctiſsimus. Quid quòd patrẽ te naturalẽ adſeuerant, à quo vitã acceperint, & cognatæ lucis vſurã? Viuent æternum, ergò & viues, & quocunque magna illa nomina acceſſerint, accedet magnum & tuum. Sed iã me remorantem, & tranſverſum reuocat maior illa fœlicitas, Facere ſcribenda. O quis mihi Sthentoris vocẽ, Muſarum ſonos, Gratiarum lubẽtias! Ego ne profanus adhuc, nec myſta, tua cõtrectabo facinora? reſerabo res geſtas? nempè ſublime cãdens ſolis iubar nullos deſpicit oculos, ſiue aquilæ rutilos, ſiue lyncei acreis, ſiue talpæ obnubilos. Igitur à paterno cinere incipiã, an & hoc fauſtum? Decebat tuas virtutes, decebat ſtudia, ne potẽtiæ paternæ adſcriberetur, quidquid muneris impleuiſſes circundabant adhuc & puluis & fragor cõquaſſatæ fortunæ: quidquid calcabas, ancipitia erãt, & abrupta ruinæ. Animos alter deijceret; tu immotus, & impauidus ad cõſtantiã accinctus, meliora ſperare, animum erigere, ad artes ſapiẽtiæ & virtutis accedere; hunc aſylum calamitatum, hunc trãquillitatis & ſalutis templum, & aduerſus Decumanos illos fluctus portum tutiſsimum. Te virum, te fortẽ caſus ille parauit. Quotidiè caderes, niſi cecidiſſes. Nolo fortunã ſemper blãdientẽ, quidquid honori ſuperimponit, animo detrahit: Habet has vices cõditio mortaliũ, vt aduerſa ex ſecũdis, ex aduerſis ſecunda naſcantur: occultat vtrorũquè ſemina Deus, & plerumquè bonorum, malorumquè cauſæ, ſub diuerſa ſpecie latent. Dicerẽ interfuiſſe modeſtiæ tuæ, niſi expertus eſſem natalẽ. Languent aliquãdo virtutes, quas ratio cõmendat. Quæ nobis innata, niſi nobiſcum non pereũt Quid quod Conſiliario futuro meditãda erat aduerſa fortuna. Siue quòd Difficile ſit vir tutes eum reuereri, qui ſecunda ſemper fortuna ſit vſus. Siue quòd aduerſitatis exercitatione prudẽtes efficimur. Per hunc quoque gradum aſcẽſurus eras, vt nullum omitteres. Siue enim intuear inſita bona, ſiue quæſita, quibus idea conſtat optimi Conſiliarij, omnes illos numeros impleuiſti. Insita, geniũ multiſcium, flexibile, & moderandis rebus aptiſsimũ. Generis ſplẽdor, & à maioribus quoque petita nobilitas. Forma item, & vultus decor, maieſtatis inſignia. Non ſine numine Magiſtratus leguntur. Si rectè internoſcas, cõmendati ſunt à natura qui digni cenſentur. Apũ examini Principem dedit forma præſtantem: cur nõ & hominum? num horũ abiectior cõditio? AEtas tantummodò deſiderabatur: præuerterat præcox prudẽtia, & cani iam ſenſus. Acqvisita. Imbutus es Philoſophia, & Philoſophiæ alũnis Eloquentia, Iuriſprudẽtia, linguarum peritia, hiſtoriarũ notione, ſi quis alius in terrarũ ambitu. Dixi Eloqventia? O aureum os! & vt Pilius ille Homericus, Eloquio comis experimentis cautus, cui animus prudentia viget, verba dulcedine affluunt. Laudabo eloquẽtiæ nitorem in tuis ſcriptis? multi ea laude cenſentur. Quid nõ cõcinnet Cleantis vigilia, & repetita ſæpiùs ſpongia? Ego, niſi extẽporaneam non laudo facundiam; nec facũdia, quæ nõ improuiſa. Pariter enim, vt qui hærediolum ſterilem, & agrum ſcrupoſum meras rupinas, & ſenticeta miſeri colunt, quoniam nullus in teſquis ſuis fructus eſt, nec vllam illic aliam frugem vident, ſed