D. LAVRENTIO RAMIREZ de Prado, Viro clariſsimo, à Conſilijs Philippo Quarto, Hiſpaniarum Regi Catholico, in ſupremo Indiarum Senatu, D. FRANCISCVS DE BARRED A. I. C. QVOD Amœnus ille ſcriptor aiebat, Beatos quibus cõceſſum ſcribere legenda, magis facere ſcribenda: beatiſsimos quibus vtrumque. Dignum cenſeo quod ſemper ambiant, qui ad ſummam rerum, & poſteritatis exẽplũ ſunt nati. Fecit olim Iulius Cæſar, is enim ſtrenuè pugnãdo, & Romanorũ terminos adaugendo, tum etiam ſcribẽdo res geſtas, vtramquè fœlicitatem adeptus eſt. Scripſit enim quæ ſemper & vbique cum admiratione legentur: fecit item quæ ab Oratoribus, Hiſtoricis, & Poëtis ſcriberẽtur. Magna quidẽ, & ampla materia, Salluſtio, Plutarcho, Lucano, Suetonio, & alijs. Adepti ſunt & Cicero, & Seneca, & priori æuo multi ſapientes. Magnam enim nauarunt operam inſtituendæ Reipublicæ, quam meritò concelebrarunt hiſtoriæ. Multa etiam literis commendarunt documenta ſapientiæ, quæ poſterior ætas veneratione ſimul & laude proſequuta eſt. Et verò neceſſe erat germanas illas beatitudines ſimul & idem pectus inſidere, perituram vtramquè, niſi conuixerint. Quî enim fieri poteſt, vt magnus quiſque vir, qui ſcriptis ſuis famam perennat, non etiã factis æternet? Suſpectam habeo ſapientiam, quæ auctorem non beat. Iam ſi ſapiens, vt ſcripta demonſtrãt; cur non & ad actiones & officia ſapientiam conuertit? Non illum tacerent hiſtoriæ, qui egregiè exercuiſſet. Sequuntur Heroas hi honores, etiam inuitos. Inſtar prouidentiæ eſt, nec ſine numine rectè facta monumentis condecorari: quò magni poſt naſcituri animi, eo percuſsi Thyrſo, ament bonam mentem, & recti rationem, quibus conſtant virtutes. Sed num eſtœta eſt Heroum natura? Deus meliora! te enim ætate noſtra vnum edidit, quo ſe fœcundam adhuc Beatorum peribuit. Referam tuas initiationes? nondum iuuenis, Mineruæ litabas; antiquius tibi nomen Sapientis, quàm viri; nempè genius ille tuus excultus à te quidem, ſed factus non fuit. reſeraſti penetralia ſapientiæ; penetraſti omnes Muſarum lucos, ſiue Suadæ vitenteis, ſiue Sophiæ opacos, ſeu Iuriſprudentiæ lubricos. Deeſſet quid diſceres, niſi à te didiciſſes. Ita eſt, nec fallor: hoc magna ingenia habent diuinum: diſertè Philon: Anima benè nata, præceptis obuiam ſeſe offerens, à ſe ipſa magis quàm à Magiſtris adiuuatur: arreptiſquè rudimentis cuiuſcumquè ſcientiæ, equus iuxta Prouerbium) fertur in planitiem. Ergò apprimè elaboratus ad Beatitudinem illam, viam ſtrauit ſcriptio. Deus bone quàm elegans! Plinij inquam enodatio. Martialis item enucleatio, & Hypomnemata. Illuxiſti tenebris illis pluſquam Cimmerijs. Vidimus vernantem facundiam roſas ſpirantem, & violas. Vidimus ex alto, & penè ſepulto ſilentio. rediuiuam antiquitatem. Quàm multa, quæ Scriptorum quoque ætate deliteſcebant, memoriæ reſtituta, poſtliminio reuerſa! quàm multa animaduerſa ex veterum ſcriptis! quantus vbique plauſus! quantus honos auctori! Nec enim è Republica literaria viſum obtrectare laudi naſcenti, fauere imò, & ad cœlum tollere, quò lubentiùs plura ſcriberes. Sed iam patronatus iure, ad ſuum obſequium prudentia iuris vocabat. Satis iuuentuti, ſatis indultum florentiſsimo ingenio: dignum eſſe quem aſperior quoque exerceret arena, quin etiam & Patria illud ius ſibi adſtruebat, non tantùm tibi, ſed tuis etiam fuiſſe educatum. Nec fas vmbraticam eruditionem exhibere Iuri Ciuili, qui publicam Philologiæ exhibuiſſes. Scripſiſti itaquè doctiſsimum librum Teſſeram legum, nec reſtinxiſti, ſed inflammaſti quæ inceperat ſitim. Ego ne tantum Interpretem tacere ſinam? Et cùm pulchra poſsim incedere, & ſublimis, depreſsior repam, & turpior? Hunc imò tantum Sacerdotem in meorum aluo conſcribam; huic me totam tradiderim excolendam. Excoluiſti quàm optimè doctiſsimo, & omnifaria eruditione refertiſsimo quinquaginta militũ Ductore, ſiue Pentecontarcho, tunc primùm diuina & humana maritata Prudentia, & è profanis fax ſacris admota. Perſonat en fama ſcriptionis vbicumque terrarum: Te Iuriſperiti, te Theologi nocturna verſant manu, verſant diurna, te politioris literaturæ alumni, te Polyhiſtores, & Sophi, & quicunque manum ferulæ admouerant. Iam qui filus operis? quis orationis candor? quàm abdita, & ex imis Muſarum clauſtris depromta eruditio? quàm crebræ, & ſcitæ ſententiæ? quæ dictionum lumina? quãtum vbique iudicij, & acrioris ſpiritus? O magnum Hiſpaniæ decus! ò Patriæ honos! Perge qua cœpiſti, nec ponas calamum. Iam placidiores te Muſæ ad mitiora vocabant. Non ad eruditos tantùm ornandos natum ingenium: dandum aliquid aulicis, & temperandos illos eloquentiæ frænos, exarandũ aliquid materna lingua; nec ſemper montium vertices calcãdos, gradiendum aliquando per colles, amœniores quidẽ, ſi illuſtres non adeò; concedendum vel amori beneficentiſsimi Principis, vel blando imperio. Obſecũdatus Mæcenati maximo, indulſiſti amico. Sumſiſtiquè in manus theſaurum illum politicum Ioannis à Chokier viri ornatiſsimi: hunc patria lingua donare, diſſertationibus illuſtrare, & doctiſsimis ſtellare luminibus. In tenui labor, at non tenuis gloria, ſi quem Numina læua ſinunt, auditquè vocatus Apollo. Quid faceres? tuus ille erat calamus, ignarus imæ, & omniũ Regionũ, præter aeris & ætheris. Nec tũc quidem repere placuit, cùm licuiſſet. Decuit ergo Sophiã Hiſpana lingua crepere, Suadam orare, Prudẽtiã præcipere, eruditionẽ ipſam diſſerere. Quid nõ iã maternæ liceat linguæ, cui tantum licuit? Procul iam abeant Græca & La tina facundia, & verba ſonantia, & perſonata nomina, & facunda vocabula, & in numerũ caſuri periodi, & obſtrepera illa translationum procliuitas, quibus vtraque lingua adornatur. Nihil non conceſſum Hiſpanæ, ſi modò à doctiſsimo quoque eloquatur. Subijt nunc in mentem, quàm verè, quàm appoſitè ab Horatio dictum. Scribendi rectè ſapere eſt & principium, & fons. Elegãs eſt, & diſertus quicũque Sapiens, nõ maternæ imputãdum linguæ, ſed tuæ, ò qui abnormis amuſius, barbarus, perſtrepis, nõ loqueris; deles, nõ ſcribis. Sed nõ is inſectãdi locus, præcipuè qui apud te verba agã, cuius modeſtia & benignitas ad omnẽ detractionem impatienti quadã nauſea agitãtur: cuius os in honore ſemper, & admiratione exterarũ virtutũ, elogia meditãs, & encomia. Nulli liuidus, omnibus fautor, præſidium & decus. O dignũ, cui omnes laudes rependant, nõ laudẽt! Quotus enim quiſque eſt, cuius beneuolẽtiã nõ præcurreris? cuius laudes nõ præoccupaueris? Longè aliter quã illi veræ gloriæ ignari, qui niſi detrahãt, laudẽ deſperant, & ex inuſtis vbicũque notis gloriã ſibi deſpondẽt. Nec ponam inter tuas vigilias, quæ adhuc ſub ſcrinio premũtur Deciſiones tui olim Senatus. Varia item Cõmentaria ad prudentiæ cultum, & eloquentiæ, ſuus his ſtatus dies; ſinamus illas ſub Ariſtophanis, id eſt, tua lucerna, & multa ſub incude; ſatis pro cõmendatione, à te exaratas, elucubratas: leget olim vtraque ſapiẽtia, plaudet, mirabitur. Et hæc ſunt quidẽ quæ ſcribis, hæc quæ tua leguntur. Quæ verò aliena in lucẽ promis iure eandẽ laudem ſortientur. Tu longa obliuione oberitũ Iulianum Petri, è magna illa, & omni iuga Bibliotheca Oliuarenſi, in publicã lucem miſiſti (& alios nunc paras mittere) virũ diſertiſsimum natione Hiſpanũ, facundia Latinũ, ſapiẽtia Græcũ, qui res Hiſpanas à prioribus petitas tẽporibus chronicis decorauit. Hunc etiã tuum vocabo liberũ, nõ natum, ſed adoptiuum. Eſt quoque ſua adoptioni gloria, præcipuè cùm Adoptio (Iaboleno docente) in his perſonis tãtùm locũ habeat, in quibus natura etiam poteſt habere. Non adoptares Scriptores doctiſsimos, niſi Scriptor doctiſsimus. Quid quòd patrẽ te naturalẽ adſeuerant, à quo vitã acceperint, & cognatæ lucis vſurã? Viuent æternum, ergò & viues, & quocunque magna illa nomina acceſſerint, accedet magnum & tuum. Sed iã me remorantem, & tranſverſum reuocat maior illa fœlicitas, Facere ſcribenda. O quis mihi Sthentoris vocẽ, Muſarum ſonos, Gratiarum lubẽtias! Ego ne profanus adhuc, nec myſta, tua cõtrectabo facinora? reſerabo res geſtas? nempè ſublime cãdens ſolis iubar nullos deſpicit oculos, ſiue aquilæ rutilos, ſiue lyncei acreis, ſiue talpæ obnubilos. Igitur à paterno cinere incipiã, an & hoc fauſtum? Decebat tuas virtutes, decebat ſtudia, ne potẽtiæ paternæ adſcriberetur, quidquid muneris impleuiſſes circundabant adhuc & puluis & fragor cõquaſſatæ fortunæ: quidquid calcabas, ancipitia erãt, & abrupta ruinæ. Animos alter deijceret; tu immotus, & impauidus ad cõſtantiã accinctus, meliora ſperare, animum erigere, ad artes ſapiẽtiæ & virtutis accedere; hunc aſylum calamitatum, hunc trãquillitatis & ſalutis templum, & aduerſus Decumanos illos fluctus portum tutiſsimum. Te virum, te fortẽ caſus ille parauit. Quotidiè caderes, niſi cecidiſſes. Nolo fortunã ſemper blãdientẽ, quidquid honori ſuperimponit, animo detrahit: Habet has vices cõditio mortaliũ, vt aduerſa ex ſecũdis, ex aduerſis ſecunda naſcantur: occultat vtrorũquè ſemina Deus, & plerumquè bonorum, malorumquè cauſæ, ſub diuerſa ſpecie latent. Dicerẽ interfuiſſe modeſtiæ tuæ, niſi expertus eſſem natalẽ. Languent aliquãdo virtutes, quas ratio cõmendat. Quæ nobis innata, niſi nobiſcum non pereũt Quid quod Conſiliario futuro meditãda erat aduerſa fortuna. Siue quòd Difficile ſit vir tutes eum reuereri, qui ſecunda ſemper fortuna ſit vſus. Siue quòd aduerſitatis exercitatione prudẽtes efficimur. Per hunc quoque gradum aſcẽſurus eras, vt nullum omitteres. Siue enim intuear inſita bona, ſiue quæſita, quibus idea conſtat optimi Conſiliarij, omnes illos numeros impleuiſti. Insita, geniũ multiſcium, flexibile, & moderandis rebus aptiſsimũ. Generis ſplẽdor, & à maioribus quoque petita nobilitas. Forma item, & vultus decor, maieſtatis inſignia. Non ſine numine Magiſtratus leguntur. Si rectè internoſcas, cõmendati ſunt à natura qui digni cenſentur. Apũ examini Principem dedit forma præſtantem: cur nõ & hominum? num horũ abiectior cõditio? AEtas tantummodò deſiderabatur: præuerterat præcox prudẽtia, & cani iam ſenſus. Acqvisita. Imbutus es Philoſophia, & Philoſophiæ alũnis Eloquentia, Iuriſprudẽtia, linguarum peritia, hiſtoriarũ notione, ſi quis alius in terrarũ ambitu. Dixi Eloqventia? O aureum os! & vt Pilius ille Homericus, Eloquio comis experimentis cautus, cui animus prudentia viget, verba dulcedine affluunt. Laudabo eloquẽtiæ nitorem in tuis ſcriptis? multi ea laude cenſentur. Quid nõ cõcinnet Cleantis vigilia, & repetita ſæpiùs ſpongia? Ego, niſi extẽporaneam non laudo facundiam; nec facũdia, quæ nõ improuiſa. Pariter enim, vt qui hærediolum ſterilem, & agrum ſcrupoſum meras rupinas, & ſenticeta miſeri colunt, quoniam nullus in teſquis ſuis fructus eſt, nec vllam illic aliam frugem vident, ſed Infœlix lolium, & ſteriles dominantur auenæ, Suis frugibus indigent, aliena furatum eunt, & vicinorum flores decerpunt, ſcilicèt vt eos flores carduis ſuis miſceant. Ad eundem modum, qui natiuæ eloquentiæ ſteriles ſunt, centones conſarcinant, qui ſuos ſemper prodant dominos, verſicolores nempè, & nullibi ſimiles. Hoc modo & pſittacus, & coruus, humanam edunt loquelam, & ſi elegantior Magiſter accedat, maximè excultam. Tu verò extempore, & vt res poſtulat, ſiue quid deliberandum, ſiue decernendum, ſiue decreto imperandum, orationem in Senatu habes, concinnam, diſertam, appoſitiſsimam. Video quantum arti præſtet natura, quàm longè item emineant, ſi ritè iungantur. alterius ſic Altera poſcit opem res, & coniurat amicè. Proponebatur facti quæſtio, quæ Theſeum exquireret? Extemplo aderat luculentiſsima oratio, aderat & multa eruditio Iurium, Doctorum. Num tumultuaria, & cruda adhuc, & nondum in cellas digeſta? Putaret quiſpiam ſingulis periodis, ſingulos inuigilaſſe Demoſthenas, ſingulos Tullios. Ivrisprvdentia. Maiores noſtri circa iuris ſcientiam magnopere quidem verſati; ſed oſcitanter, & impolitè. Magnum peperère decus, vel Conſulti reſponſum ad negotia vrbana accommodatum: vel Accurſij gloſſemmata recenſita, vel Doctorum commentaria perlecta. Tu leges, & iura intima notione pertractas. Magnum quidem honorem Scriptoribus defers; ſed ſalua mentis reuerentia. Ad hanc amuſsim commentarios examinas: niſi conueniant, abnuis, nec quid velint Interpretes quæris; ſed quid iura: & ſi detorſerint, corrigis. Decorat maximam tuam eruditionem memoriæ fœlicitas, ſiue quòd ſæpiùs repetita fideliùs inhæreant: ſiue quòd acerrimè intenta mentis acies, & circa ſemet agitata, promit illas quas accepit imagines. Hinc appoſitiſſima topica, & ex tempore, & numeroſiſsimi Scriptorum exercitus, & integra legum capita, & multa fragmenta, quibus ornas diſſertationes. Nec inter laudes commemoranda comitas, vrbanitas, beneuolentia, quibus litigatores faues, & candidatos, accedunt ad iudicem, & cenſorem? Socium inueniunt, ſecuri te & hilares cùm commodum eſt conuenimus, nec ſalutationes tuas ſupercilium, aut fatigatio interrumpit, ſed ſua cuiquè modeſtia. Et quod pluris facimus, non intra ſolos priuatos parietes benignitatem claudis, & manſuetudinem, ad Senatum quoque defers, quoties te ipſum. Gaudet quoque tua clementia ſeuerius puluinar, non tantùm ad expianda crimina faſtigiatum; ſed ad condonanda quoque, vel cõniuenda. Ignoras nigros calculos, vbi licet, ſalua Religione iuſtitiæ. Teſtatur ſententiarum ſubſcriptio cum ſalutari ſigno, iure & merito à te vſurpato. Gangem & Danubium, non flumina, ſed aquarum procellas, ſi cũ Oceano conferas, nihilo inuenies ſequiora, ſiue claſſium intuearis patientiam, ſiue piſcium luxuriam, ſiue vndarum tumores, ſiue ventorum mugitus. Hi rapidiſſimo amne præcipitati, agros deuaſtant, pontes irrumpunt, ſyluis ſyluas inuoluũt, ripæ ignari, atque aluei: cæterùm fœcunditas nulla. Gleba enim onerata ſeminibus, antequam adoleſcant, vndarum volutata furore, maturandis impotens eſt. Nilus verò lenè fluens, nec murmure quidẽ teſtàtus præſentiam AEgyptum fœlicitat. Nulla Regio meſsium fœcundior, animalium feracior, fructuum fertilior. Vſque adeò lenis potentia, truculenta vtilior & efferata. Macte tali virtute Magiſtratuum exemplar! & quòd flumina à Nilo ſaturandis meſsibus, hoc à te iudic es diſcant ſeruandis hominibus. Multi forſan eandem profeſsi manſuetudinem, ſed extortam, tu benignitatem atque beneuolentiam, gratiarum ſorores agnoſcis, nec niſi à gratijs impartiendas: Nec aliud tibi ſententiæ tuæ pretium, quàm benè iudicaſſe. Non efficta narro, ſed publica, & ipſo Principi maximè nota, cui magis quàm illi, qui Deum in terris agens, hoc quoque habet Prouidentiæ Diuinæ, cuncta inſpexiſſe. Hinc tot in te honores, tot munera. Adlectus eras ad Senatum Neapolitanum! ad rei Dominicæ Senatum euectus. Hæc vt ſarta tectaquè eſſet tua integritas, ſapientia, & ſollicitudo, maximè in cauſa fuere. Sed ne otioſa, & ſupervacanea hebeſceret tua benignitas, ad Supremum Indiarum Senatũ adſciuit te Indorum tutela. Genuina erat, & ſeruando latiſsimè patenti Imperio apprimè ſalutaris. Nec intra terminos Iuris Conſult, continentur tua munera. Quid continerentur diſpendio Reipublicæ, cùm te non Iuriſ. Conſult. tantùm, verùm omnigena indole, virtute, prudentia, ornatum viderit? Adlectus ideò ad legationem in Gallias, in qua quantus fueris, quàm ſplendidus, quàm elegans, quàm ſupra humanam ſortem, dicere ſuperſedeo. Teſtetur vterque Princeps, & qui miſit, & cui miſſus. Illi gratus, ab hoc benignè receptus. Maiora hæc ſunt quàm ab homine, non contrectari modò, verùm nec adſpici, vel poſsint, vel debeant. Digna quidem, vt cætera, quæ decus ornet Hiſtoriæ. Oratoriæ ſublimitas, Poetices nitor. Non tantùm quia magna, ſed quia tua. Cui enim iucundiùs inuigilent bonæ hæ artes, quàm tibi, Cui ſanguinem debent & patriam? Ibit in poſteros nomen Laurenti, ibunt facinora. Hoc quoque tibi feret acceptum humana fœlicitas, quòd geminam illam Beatitudinem, in vno, atque eodem viro coniungi poſſe, exemplo docueris, qui & Legenda ſcripſeris, & feceris Scribenda, vtrumque fœliciter. Atque hoc idem in cauſa, quòd te tutelarem vouent, qui in publicum edunt vigilias. Vouit olim D. Ioannes Carraſcus del Saz, in Panamenſi Prætorio egregius Senator, qui cùm ſcripſiſſet tractatum hunc, De caſibus Curiæ, opus quidem, vt practicum, ita miximè neceſſarium, te vnum Mæcenatem adſcire in votis habebat: ſed morte præuentus, teſtari quidem animum potuit, nuncupare non potuit. Horum conſcij D. Franciſcus Carraſcus del Saz & Ioſephus filij, qui typis mandauerant, ſub tuo patrocinio in publicam lucem mitti precantur. Præſto en ego abſentium obſequia lubens, qui ſciam tuum nomẽ in immortalitatem futurum nomini Auctoris, & vel hoc etiam Theones, & Miſanthropos euaſurum, quòd tantum Patronum elegerit. Vale. ?