An clericvs, ratione beneficij, quod habet dicatur habere domicilium in loco illius? Sufficiat referre breuiter, quæ tradit latè Felin. in cap. Dilectus. el ij. de reſcript. in j. col. vbi materiam iſtam, more ſuo, per concluſiones reſoluit, videlicet quòd ſi clericus habet beneficium, non requirens reſidentiam, non cenſetur illic habere domicilium ſecundum Innocen. Anto. & Abb. in c. Ex ore, de priuilegiis. Si verò requirit reſidentiam ſortitur ibi domicilium ſecundùm omnes doctores ibi, & in d. c. Ex ore. & alios quos ibi refert: quod procedit, licet ibi non reſideat, ſi ſecum non eſt diſpenſatũ ſuper reſidentia, vt per eundem Felin. ibi in ij. col. in iiij. concluſione. Qui poſt multa concludit quòd talis de facto non reſidens, fingitur ibi habere domicilium in loco beneficij in oneroſis: Vnde habens plura beneficia requirentia reſidentiam, dicitur habere plura domicilia ſecundùm eum ibi, in tertia concluſione, allegando gloſ. in cap. Primatus. lxxj. diſtin. & in cap. Quoniam. xxj. quæſtio. ij. Et in cap. Quia in tantum. de præbend. quod intelligit quando quaſi æqualiter in vtroque reſidet, ſecus tamen ſi in altero ſeruit vicarius eius, quia tũc habet domicilium tanũm vbi reſidet. & hoc etiam tenet Abb. in cap. Poſtulaſti. de foro competen. col. j. Imò plus dicit idem Felin. Vbi ſuprà in iij. col. in vj. concluſione, quòd licet clericus poſsit habere domicilium alibi, tamen principale dicitur eſſe in loco beneficij, pro quo refert Innocen. in d. c. Ex ore, & alios, & idem not. ipſe in d. c. Poſtulaſti. in princip. Ex quibus omnibus ſic breuiter collectis, & ſi diffuſius illa prædictus doctor ſcripſerit, videtur quòd poſsit inferri ad noſtrum propoſitum, quòd prælatus diœceſis (in qua quis habent beneficium, in quo tenetur reſidere, licet non reſideat) poteſt punire talem clericum inuentum in ſua diœceſi, de delicto alibi commiſſo, tanquam ſibi ſubditum ratione domicilij, quàmuis nullum aliud domicilium in ſua diœceſi habeat. {Et in materia huius capituli, vide Decium in cap. Quia in tantum, de præben. circa finem. vbi inter alia ponderat text. in cap. iij. de tempo. ordin. in vj. contra communem concluſionem & tandem in fine reſpondet.}