P raemisso prius quòd eſt triplex ſpecies Apoſtaſiæ, vt per glo. in c. j. de apo ſta. & ibi Inno. & per Hoſtien. in ſumma eiuſdẽ tit. in §. Quot ſpecies ſcilicet perfidiæ, inobedientiæ, & irregularitatis. Omiſ ſa prima ſpecie quia magis videtur pertinere ad materiã hæreſis. {Quæ fuerit pœna antiquorum canonum illius qui religionis profeſsionem apoſtatauit, pofuit Concilium Arelatenſe ſecundum, Canone finali, in hæc verba: Si qui poſt ſanctam religionis profeſsionem apoſtatãt , & ad ſeculum redeunt, & poſt modũ pœnitentiæ remedia non requirũt , ſine pœnitentia cõmunionẽ pœnitus non accipiant, quos etiã iubemus ad clericatus officium nõ admitti, & quicunque ille ſit, poſt pœnitentiam ſecularem habitũ nõ præ ſumat, quòd ſi præ ſumpſerit, ab eccleſia alienus habeatur.} Pœna clerici apoſtatæ in ſecũda ſpecie ſcilicet inobedientiæ eſt quòd infamis efficitur durante Apoſtaſia, & à teſtimonio repellitur & excommunicatur: vt notat Hoſt. vbi ſuprà, in §. Qualiter puniãtur . per text. in c. Si quis à vero. iij. quæ ſt. iiij. Et in c. Si autem vobis. xj. quæ ſt. iij. Et ſi non re ſipuerit, degradatur ſecũdùm eũ . Vide tamen Abb. in dict. cap. j. vbi aliter diſtinguit, videlicet quòd ſi quis nõ vult obedire Papæ ſeu eius canonibus, credendo eum non habere poteſtatem, punitur vt hæ reticus. Si verò hoc facit ex cõtemptu , debet deponi: & ſi fuerit incorrigibilis, traditur curiæ ſeculari, & poterit excommunicari. Si autem inobediens eſt ex aliqua concupiſcentia, tunc mitius punitur. Pœna inſuper apoſtatæ in tertia ſpecie irregularitatis quæ fit multis modis ſecundùm Innoc. in d. c. j. poſt gloſ. ibi, ſcilicet quando quis recedit ab ordine ſuo, ſiue ſumptæ religionis dimittendo tonſuram vel coronam, vel accipiendo vxorem, vel abiiciendo religionis veſtem, vel clericalem, redeũdo ad ſeculum, eſt quòd illa durãte repellitur ab accuſatione & teſtimonio, & eſt infamis ipſo iure, vt in cap. Alieni. ij. quæ ſt. vij. & in cap. Beatus. iij. quæ ſt. iiij. ſecundùm Hoſtien. vbi ſuprà. Nec poteſt ad dignitatem eligi, vt in cap. Legi. xvj. quæ ſtio. j. & clericus admonitus ſi ſe non correxerit, deponendus eſt, vt in cap. Sine ornatu. & in c. Præcipimus. xxj. q. iiij. & in cap. Sin autem, cum duob.ſeq. xvj. quæ ſt. iij. ſe eundùm eum ibi. Item quod caret priuilegio clericali, vt in c. j. eod. tit. vbi text. dicit quòd clerici qui relicto ordine clericali, & habitu ſuo in apoſtaſia tã quam laici conuerſantur, ſi in criminibus comprehenſi teneantur, non liberantur per cenſuram eccle ſiaſticam. Quæ pœnæ procedunt quãdo conſtat de Apoſtaſia. Si verò de illa fuerint grauiter infamati, deficiente probatione cõpelluntur per eccleſiaſticã diſtrictionem ad ſe purgandum, vt in c. Tuæ. eo. tit. Quando autem clericus non poteſt induci ad reſumendum malè dimiſ ſum habitũ , tũc poteſt incarcerari ſub graui cuſtodia, ita quòd ſolùm ſibi vita mi ſera reſeruetur, donec à ſuę prę ſumption is nequitia reſipiſcat, vt ſunt verba text. in cap. A nobis. eod. tit.