# 10 Et beneficia. Capvt x. An clericvs, ratione beneficij, quod habet dicatur habere domicilium in loco illius? Sufficiat referre breuiter, quae tradit late Felin. in cap. Dilectus. el ij. de rescript. in j. col. vbi materiam istam, more suo, per conclusiones resoluit, videlicet quod si clericus habet beneficium, non requirens residentiam, non censetur illic habere domicilium secundum Innocen. Anto. & Abb. in c. Ex ore, de priuilegiis. Si vero requirit residentiam sortitur ibi domicilium secundum omnes doctores ibi, & in d. c. Ex ore. & alios quos ibi refert: quod procedit, licet ibi non resideat, si secum non est dispensatum super residentia, vt per eundem Felin. ibi in ij. col. in iiij. conclusione. Qui post multa concludit quod talis de facto non residens, fingitur ibi habere domicilium in loco beneficij in onerosis: Vnde habens plura beneficia requirentia residentiam, dicitur habere plura domicilia secundum eum ibi, in tertia conclusione, allegando glos. in cap. Primatus. lxxj. distin. & in cap. Quoniam. xxj. quaestio. ij. Et in cap. Quia in tantum. de praebend. quod intelligit quando quasi aequaliter in vtroque residet, secus tamen si in altero seruit vicarius eius, quia tunc habet domicilium tantum vbi residet. & hoc etiam tenet Abb. in cap. Postulasti. de foro competen. col. j. Imo plus dicit idem Felin. Vbi supra in iij. col. in vj. conclusione, quod licet clericus possit habere domicilium alibi, tamen principale dicitur esse in loco beneficij, pro quo refert Innocen. in d. c. Ex ore, & alios, & idem not. ipse in d. c. Postulasti. in princip. Ex quibus omnibus sic breuiter collectis, & si diffusius illa praedictus doctor scripserit, videtur quod possit inferri ad nostrum propositum, quod praelatus dioecesis (in qua quis habent beneficium, in quo tenetur residere, licet non resideat) potest punire talem clericum inuentum in sua dioecesi, de delicto alibi commisso, tanquam sibi subditum ratione domicilij, quamuis nullum aliud domicilium in sua dioecesi habeat. {Et in materia huius capituli, vide Decium in cap. Quia in tantum, de praeben. circa finem. vbi inter alia ponderat text. in cap. iij. de tempo. ordin. in vj. contra communem conclusionem & tandem in fine respondet.}