# 11 Grauia & plura perpetrarunt facinora. Capvt xi. Qvia ex qualitate delictorum in dispositione sacrorum canonum poenae minuuntur, vel augentur, & in his quae adiudicis arbitrium relinquuntur, pari modo aggrauari vel moderari debent: ideo de clericorum delictis tractaturi opportunum est, vt aperiamus quae leuia, grauia, grauiora, seu grauissima iudicentur. Et in hoc Panor. in cap. Tuae. de poenis. scripsit, quod leuia dicuntur, vbi dolus non requiritur, vt quando aliquid contingit per imperitiam, vel culpam sine dolo: vel quando dolus interuenit circa rem modicam. Cui adde Angel. in l. Non solum. ยง. Si mandato. ff. de iniur. & in l. leuia. ff. de accusat. ad hoc videlicet quae dicantur crimina leuia, vel non. Et vide August. in addi. ad Angel. de Areti. in verbo, haec est quaedam inquisitio. in addi. v. in fi. quae per gloss. in cap. Cum illorum, de senten. excommunica. dicit quof hoc relinquitur arbitrio iudicis: & quod secundum vulgi opinionem ista veniunt in consideratione. Item quod grauia sunt in quibus exigitur dolus, & tendunt in graue praeiudicium alterius, seu reipublicae: & magna poena imponitur, vt in furto, periurio, & similibus. Grauiora sunt publica, & quando non imponitur poena mortis. Grauissima vbi imponitur poena mortis. Pro leuibus secundum eundem Panorm. non debet deponi clericus, nec priuari beneficio, sed poterit ad tempus suspendi, vel aliter corripi ad arbitrium superioris. Pro grauibus potest deponi. & adde Felin. in cap. At si clerici. de iudi. in princip. in col. pen. qui dicit quod quae dicantur crimina grauia statur arbitrio iudicis, & refert ad hoc Abba. vbi supra. Pro grauioribus quanquam non sint publica, poterit vltra depositionem detrudi in monasterium. Pro grauissimis vbi de iure ciuili puniretur poena mortis, potest deponi, & damnari ad perpetuum carcerem. Et quia qualitas cuiusque criminis latius in quolibet eorum infra declarabitur, ista sufficiant pro commento huius particulae.