ECclesiastici iudices pos sunt imponere poe nam exilij, vt probatur in c. j. de calum . & in c. pe. de poe. & in c. Hi qui. iij. q. iiij. & in c. Cum beatus. xlv. dist. Et notant doct. in c. Cum non ab homine. de iudi. licet ibi Ant. nitatur colligere arg. ex illo tex. quod ecclesia non habet poenam exilij, cui in hoc aduersatur Barb. ibi, in col. vj. vers. Et dicit hoc. Vbi namque poena certa non est imposita a iure, & delictum quod venit puniendum in clerico, videtur quodammodo cohaerere alicui loco, prudenter se habent iudices ecclesiastici, si delinquentibus clericis poenam inferant exilij. Sicut enim occasio delinquendi facile praecipitat etiam eos qui aliquam virtutis curam habere solent, sic eadem occasione sublata facilius est a difficili & asperrima vitiorum semita, ad amoenissimam virtutis viam reuocari. Quod bene comprobant verba illa singularia sanctissimi Hispaniae nostrae doctoris clarissimi lfidori, insignísque vrbis Hispalen . Prae sulis prefulgidi, que Gratianus intexuit in c. Valet. lxxxj. dist. Valet (inquit ille) interdum conuersis pro salute animae suae mutatio loci. Plerumque enim dum mutatur locus, mutatur mentis affectus. Congruum est ergo & inde etiam corporaliter euelli, vbi quisque illecebris de seruiuit. Nam locus vbi quidque praue vixerit, in aspectu mentis apponit, quod s aepe ibi cogitauit vel ges sit. Aduertat tamen in hac materia episcopus vel eius vicarius, quod postquam clericus propter crimen est damnatus ad poenam exilij legitima causa, & probatione subsistente, non potest ab exilio reuocari, & sic non poterit clericum exilio damnatum rebannire. ita notat Praepo. arg. tex. ibi in c. In primis. ij. q. j. Ratio est secundum eum, quia ex quo legitime est mis sus in exilium , inferior non potest super istis gratiam facere: vt habetur in c. Cum t. de re. iudi. Facit etiam text. in l. Relegati. ff. de poen. Ex quo ibi not. Bar. quod mis so in exilium solus princeps & non alius potest dare li centiam veniendi, & quod reuertatur, quem vide vlterius etiam dicentem quod quilibet iudex potest dare licentiam exuli reuertendi ex iusta causa: quod est notandum in nostro proposito, quia per hoc videtur quod episcopus vel eius vicarius pos set idem facere ex causa iusta. Si tamen clericus es set de facto in exilium mis sus, tunc bene potest per eundem iudicem reuocari secundum Praepo. vbi supra, arg. tex. & quae ibi notat Bal. in c. Ab excommunicato, de rescript. Idem Bal. & Ias. in l. Si pacto quo poenam. C. de pact. de quo ego latius scripsi in meis doctrinis magistralibus, in doctrina incipienti, factum de facto.