ECcleſiaſtici iudices poſ ſunt imponere pœ nam exilij, vt probatur in c. j. de calũ . & in c. pe. de pœ. & in c. Hi qui. iij. q. iiij. & in c. Cum beatus. xlv. diſt. Et notãt doct. in c. Cum nõ ab homine. de iudi. licet ibi Ant. nitatur colligere arg. ex illo tex. quòd eccleſia nõ habet pœnã exilij, cui in hoc aduerſatur Barb. ibi, in col. vj. verſ. Et dicit hoc. Vbi namq; pœna certa nõ eſt impoſita à iure, & delictum quod venit puniendũ in clerico, videtur quodammodo cohærere alicui loco, prudẽter ſe habent iudices eccleſiaſtici, ſi delinquẽtibus clericis pœnam inferant exilij. Sicut enim occaſio delinquendi facilè præcipitat etiã eos qui aliquam virtutis curã habere ſolent, ſic eadẽ occaſione ſublata facilius eſt à difficili & aſperrima vitiorum ſemita, ad amœniſsimã virtutis viã reuocari. Quod bene cõprobant verba illa ſingularia ſanctiſsimi Hiſpaniæ noſtræ doctoris clariſsimi lfidori, inſigníſque vrbis Hiſpaleñ . Præ ſulis pręfulgidi, quę Gratianus intexuit in c. Valet. lxxxj. diſt. Valet (inquit ille) interdum conuerſis pro ſalute animæ ſuæ mutatio loci. Plerũq; enim dum mutatur locus, mutatur mentis affectus. Congruũ eſt ergo & inde etiã corporaliter euelli, vbi quiſq; illecebris de ſeruiuit. Nam locus vbi quiſq; prauè vixerit, in aſpectu mentis apponit, quod ſ æpe ibi cogitauit vel geſ ſit. Aduertat tamen in hac materia epiſcopus vel eius vicarius, quòd poſtquàm clericus propter crimẽ eſt dãnatus ad pœnã exilij legitima cauſa, & probatione ſubſiſtente, non poteſt ab exilio reuocari, & ſic non poterit clericum exilio damnatũ rebannire. ita notat Præpo. arg. tex. ibi in c. In primis. ij. q. j. Ratio eſt ſecundũ eum, quia ex quo legitimè eſt miſ ſus in exiliũ , inferior non poteſt ſuper iſtis gratiã facere: vt habetur in c. Cum t. de re. iudi. Facit etiam text. in l. Relegati. ff. de pœn. Ex quo ibi not. Bar. quòd miſ ſo in exiliũ ſolus princeps & non alius poteſt dare li centiam veniendi, & quòd reuertatur, quẽ vide vlterius etiam dicentẽ quòd quilibet iudex poteſt dare licentiam exuli reuertendi ex iuſta cauſa: quod eſt notandum in noſtro propoſito, quia per hoc videtur quòd epiſcopus vel eius vicarius poſ ſet idem facere ex cauſa iuſta. Si tamen clericus eſ ſet de facto in exilium miſ ſus, tunc bene poteſt per eundem iudicem reuocari ſecundum Præpo. vbi ſuprà, arg. tex. & quæ ibi notat Bal. in c. Ab excommunicato, de reſcript. Idem Bal. & Iaſ. in l. Si pacto quo pœnam. C. de pact. de quo ego latius ſcripſi in meis doctrinis magiſtralibus, in doctrina incipienti, factum de facto.