# 12 Cum laici essent, sine ordinibus ministrare ac celebrare sunt ausi. Capvt xii. Qvae poena sit imponenda laicis missam vel aliud sacrum ministerium celebrantibus hucusque canonica Iura non statuerunt: forsan enim antiqui illi patres non crediderunt tantam futuram esse aliquorum hominum temeritatem, vt tantum nephas (quale est sine ordinibus missam celebrare) committerent, & si iam hodie dignum esset hoc speciali sanctione punire, cum temporibus istis hoc aliquando accidisse comperimus. Cum ergo casus acciderit, hoc arbitrio iudicis puniendum videtur, in quo oportebit considerare ea, quae in arbitrariis inferius suo loco consideranda describimus. Bal. tamen in l. Qui sub praetextu. C. de sacrosanct. Eccles. notat, quod dicens se clericum, & ingerens se actibus clericorum, cum non sit, est falsarius, quem refert Felin. in c. Tertio loco. de probat. in princ. {v j. etiam Felin. in prooemio decreta. in num. xxxvij. vbi dicit quod mentiens se clericum punitur arbitrio iudicis. & vltra hoc faciens actus clericales punitur poena falsi.} Et vide Praepos. in cap. Quod interrogasti, xxvij. distinct. Clericus autem ministrans in ordine quem non habet, deponendus est, & amplius non ordinandus. text. in c. j. de cle. non ordin. minist. qui sic summatur. Diaconus missam celebrans ad sacerdotium non potest promoueri, a diaconatu suspenditur biennio vel triennio, vt in c. ij. eo. tit. Clericus praeterea qui cum non esset ordinatus ministrauit in aliquo ordine in apparatu, incurrit irregularitatem, cum quo solus Papa dispensat, tenet Lapus in allegatione xxix. incip. An dispenset, referendo Calderi. in c. Si celebrat. de cle. excommu. Idem tenent Hostien. & Gofre. vt ad maiores ordines ascendat, sed in susceptis dispensat episcopus, vt notant Angel. in summa, in §. xxxviij. incip. Duodecimo incurritur, in verbo, irregularitas, & Syluester in eod. verbo, in §. Duodecimo quaeritur.